etiam eos commedere mures. Mensalibus et manutergijs non
vtuntur: panem non habent, nec olera, nec legumina, nec aliquid aliud
nisi carnes: et tam paucas habent, quòd aliæ nationes vix inde viuere
possent. Cum pinguedine carnium multum polluunt manus: quando
verò comederunt, tunc manus ad ocreas suas, vel ad gramina, vel ad
aliquid talium tergunt. Solent etiam honestiores habere aliquos
panniculos paruos, cum quibus vltimo tergunt manus, quando carnes
manducarunt. Cibum vnius eorum incidit, et alius accipit cum puncto
cultelli morsellos, et vnicuique prebet, quibusdam plus, quibusdam
minus, secundum quod plus vel minus volunt eos honorare. Scutellas
non lauant, et si aliquando cum brodio lauant carnium, iterum cum
carnibus in olla reponunt. Ollas etiam vel caldaria, vel alia vasa ad hoc
deputata si abluunt, simili modo lauant. Apud eos est magnum
peccatum, si de cibo vel potu perire permittatur aliquid. Vnde ossa, nisi
prins extrahatur medulla, dari canibus non permittunt. Vestes etiam non
lauant, nec lauari permittunt et maximè quo tonitrua ab illa hora
incipiunt donec desinant. Lac iumentinum bibunt in maxima quantitate
si habent: bibunt etiam ouinum, caprinum, vaccinum, et camelorum.
Vinum, ceruisiam, et medonem non habent, nisi ab alijs nationibus
mittatur, vel donetur eisdem. In hyeme, nisi diuites sint, lac
iumentinum non habent. Millium cum aqua decoquunt, quod tam tenue
faciunt, quòd non comedere sed bibere possunt. Et vnus quisque ex eis
bibit cyphum vnum vel duos in mane, et nil plus in die manducant. In
sero vnicuique parum de carnibus datur, et brodium de carnibus bibunt.
In æstate autem, quia tunc habent satis de lacte iumentino carnes rarò
manducant, nisi fortè donentur eis, aut venatione aliquam bestiam
ceperint, siue auem. [Sidenote: Poena adulterij.] Legem etiam siue
consuetudinem habent occidendi virum et mulierem quos in adulterio
inuenirent manifestè. Similiter et virginem si fornicata fuerit, mulierem
occidunt et virum. [Sidenote: Furti. Arcani cuulgali.] Si aliquis
inuenitur in præda vel in furto manifesto in terra potestatis eorum sine
vlla miseratione occiditur. Item si aliquis eorum deundat consilium,
maximè quando volunt ire ad bellum; centum plagæ dantur super
posteriora, quanto maiores dare cum baculo magno vnus rusticus potest.
Item quando aliqui di minoribus offendunt in aliquo à suis maioribus
non parciter eis, sed verberibus grauiter affliguntur. Item inter filium
concubinæ et vxoris nulla est differentia, sed dat pater vnicuique eorum
quod vult, et si est de genere ducum, ita est dux filius concubinæ, sicut
filius legitimus. [Sidenote: [Greek: Poligamia.]] Et cum vnus Tartarus
habet multas vxores, vnaquæque per se suam stationem, et familiam
habet; et cum vna comedit, et bibit, et dormit vna die, et altera die cum
alia. Vna tamen ex ipsis maior est inter alias, et frequentius cum illa
quam cum alijs commoratur. Et cum tam multæ sint inter se tamen de
facili non contendunt, Viri nihil operantur omninò exceptis sagittis: et
etiam de gregibus aliquantulam habent curam, sed venantur, et exercent
se ad sagittandum: Omnes enim à paruo vsque ad magnum sagittarij
sunt et boni. Et statim pueri eorum, cum sunt duorum annorum vel
trium, incipiunt equitare. Equos eorum regunt et currunt in eis: et
dantur eis arcus secundum suam ætatem, et instruunt ad sagittandum.
Agiles enim sunt et audates valdè. Virgines et mulieres equitant, et
agiliter in equis currunt vt viri. Vidimus enim eas arcus et pharetras
portare. Et tam viri quam mulieres diu in equitando possunt durare.
Breuissimas habent strepas: equos valde custodiunt; imo rerum
omnium sunt magni conseruatores. [Sidenote: Foeminæ Metæ
incognitæ eodem modo vestiuntur.] Mulieres eorum omnia operantur.
Pellicia, vestes, calceos, ocreas, et omnia opera quæ de corio fiunt.
Currus etiam ducunt et reparant camelos onerant, et velocissimæ sunt et
strenuæ in omnibus operibus suis: foemoralibus omnes vtuntur: aliquæ,
sicut viri, sagittant.
De ipsorum Imperio. Cap. 5.
Dicto de eorum consuetudinibus, dicendum est de eorum imperio. Et
primò de ipsius principio. Secundò de principibus eius. Tertiò de
dominio Imperatoris et principum. Terra quædam est in partibus
Orientis, de qua dictum est suprà, quæ Mongol nominatur. Hæc terra
quondam quatuor populos habuit. [Sidenote: Tartariæ populi Tartar
fluuius.] Et vnus Yeka Mongol, id est, magni Mongali vocabatur
Secundus Sumongol, id est Aquatici Mongali. Ipsi autem seipsos
Tartaros appellabant, à quodam fluuio, qui currit per terram eorum, qui
Tartar nominatur Allius appellatur Merkat, quartus Metrit. Hij populi
omnes vnam formam personarum, et vnam linguam habebant: quamuis
inter se per principes et prouincias essent diuisi. [Sidenote: Cygnis
ortus et res gestæ.] In terra Yeka Mongol fuit qui vocabatur Cyngis.
Iste incepit esse robustus venator coram Domino. Didicit enim homines
furari, rapere, prædari. Ibat autem ad alias terras, et quoscunque potuit
capere, et sibi associare non demittebat homines verò suæ gentis ad se
inclinabat, qui tanquam ducem ipsum sequebantur, ad omnia malefacta.
Hic autem incepit pugnare cum Sumongol, siue Tartaris postquam
homines aggregauerat sibi, et interfecit ducem eorum, e multo bello
omnes Tartaros sibi subiugauit et in suam seruitutem redegit. Post hæc
cum
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.