The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English People, vol 2 | Page 7

Richard Hakluyt
accedere præter custodes,
qui ad custodiendum positi sunt ibidem. Et si aliquis accesserit, capitur,
spoliatur et verberatur, et valde malè tractatur. Vnde nos ipsi nescientes
intrauimus termmos coemeterij eorum qui in Hungaria occisi fuerunt, et
venerunt super nos sagittæ volantes: sed quia eramus nuncij
consuetudinem terræ nescientes, nos liberos dimiserunt abire. [Sidenote:
Lustrationes ritus.] Parentes autem et omnes alij qui morantur in
stationibus suis oportet purificari per ignem: quæ purificatio fit hoc
modo. Faciunt duos ignes et duas hastas ponunt iuxta ignes et vnam
cordam in summitate hastarum: et ligant super cordam illam quasdam

scissuras de buccharamo: sub qua corda et ligaturis inter illos duos
ignes transeunt homines, bestiæ et stationes: Et sunt duæ mulieres, vna
hinc, et alia inde aquam projicientes, et quædam carmina recitantes. Et
si aliqui currus ibi franguntur, vel etiam res ibi cadunt aliqus,
incantatores accipiunt. Et si aliquis occiditur à tonitruo, omnes illos
homines qui morantur in stationibus illis, oportet prædicto modo ignes
transire. Statio, lectus, filtra, currus, vestes, et quicquid talium
habuerint, à nullo tanguntur, sed tanquam immunda ab omnibus
respuuntur.
De consuetudinibus bonis et malis et cibis eorum. Cap. 4.
Dicto de ritu, dicendum est de moribus: de quibus tractabimus hoc
modo. Primo dicemus de bonis, secundo de malis: tertio de
consuetudinibus: quarto de cibis. [Sidenote: Obedientia.] Prædicti
homines, scilicet Tartari sunt magis obedientes Dominis suis quàm
aliqui homines in hoc mundo, siue religiosi, siue seculares: et magis
reuerentur eosdem: neque de facili mentiuntur eis. Verbis ad inuicem
rarò aut nunquam contendunt, factis verò nunquam. Bella, rixæ,
vulnera, homicidia inter eos non contingunt. [Sidenote: Abstinentia.]
Prædones et fures magnarum rerum non inueniuntur inter eos. Vnde
stationes et currus eorum, vbi habent thesauram suum setis aut vectibus
non firmantur. Si aliquæ bestiæ perduntur, quicunque inuenent eas vel
dimittit sic esse, vel ducit eas ad homines illos, qui positi sunt ad hoc.
Homines autem quorum sunt bestiæ apud eosdem illas requirunt, et
absque vlla difficultate recipiunt illas. [Sidenote: Comitas.] Vnus alium
satis honorat: et ad inuicem sunt satis familiares: Et cibaria quamuis
inter illos sint pauca, tamen inter se satis competenter communicant illa;
et satis sunt sufferentes. [Sidenote: Temperantia.] Vnde quum ieiunant
vno die vel duobus diebus nihil comedentes omninò de facili non
videntur impatientes, sed cantant et ludunt quasi comederunt bene. In
equitando multum sustinent frigus, et calorem nimium patiuntur. Non
sunt homines delicati. Inuidi ad inuicem non videntur. Inter eos quasi
nulla placita sunt: nullus alium spernit, sed iuuat et promouet quantum
congruè potest. [Sidenote: Castitas mulierum.] Mulieres eorum sunt
castæ: nec de impudicitia earum inter eas aliquid auditur. Verba tamen
quædam ex eis in ioco satis habent turpia et impudica. Seditiones verò
inter eas rarò vel nunquam audiuntur. Et quamuis multum inebrientur,
in ebrietate sua tamen verbis vel facto nunquam contendunt. [Sidenote:

Insolencia aduersus exteros.] Nunc de malis moribus eorum est
supponendum. Superbissimi alijs hominibus sunt, et despiciunt omnes:
ideò quasi pro nihilo reputant, siue nobiles sint, siue ignobiles. Vidimus
euim in curia Imperatoris nobilem virum Ieroslaum. magnum Ducem
Russiæ, filium etiam Regis et Reginæ Georgiæ, et Soldanos multos,
duces etiam Soldanorum nullum honorem debitum recipere inter eos.
Sed Tartari qui erant eis assignati, quantumcunque erant viles,
antecedebant eos, et semper primum locum et summum tenebant: immò
sæpè oportebat eos post posteriora sedere. [Sidenote: Iracundia
Mendacitas.] Iracundi multum et indignantis naturæ sunt: et etiam alijs
hominibus plus sunt mendaces, et fere nulla veritas inuenitur in eis. In
principio quidem sunt blandi, sed in fine pungunt vt scorpio. [Sidenote:
Fraudulentia Sordes.] Subdoli sunt et fraudulenti, et se possunt astutia
circumueniunt omnes. Homines sunt immundi, sumendo cibum et
potum, et alijs factis suis. Qui cum volunt aliquid mali facere alijs
hominibus, miro modo occultant, vt præuidere non possint, vel contra
eorum astutias remedium inuenire. [Sidenote: Temulentia.] Ebrietas
honorabilis est apud eos: et quum multum quis bibit, ibidem reijcit, nec
propter hoc dimittit quin iterum bibat. [Footnote: Chief engineer
Melville, in his account of the adventures of the survivors of the
"Jeanette" in the Lena Delta, gives a similar description of the drinking
customs of the inhabitants of the Tundra.] Valdè sunt cupidi et auari,
exactores maximi ad petendum: tenacissimi retentores, et parcissimi
donatores. Aliorum hominum occisio pro nihilo est apud illos.
[Sidenote: Exortio Crudelitas.] Et, vt breuiter dicam, omnes mali mores
eorum propter prolixitatem in scripto redigi non possunt. [Sidenote:
Cibi.] Cibi eorum sunt omnia quæ mandi possunt. Comedunt canes,
lupos, vulpes, et equos; et in necessitate carnes humanas. Vnde quando
pugnauerunt contra quandam ciuitatem Kytaorum, [Footnote: Query,
the inhabitants of the province of Kutais, on the Euxine, or of Cathay?]
vbi morabatur imperator ipsorum; eam obsederunt tam diu, quod
defecerunt ipsis Tartaris omninò expensæ, Et quia non habebant quòd
manducarent omninò, tunc accipiebatur de decem hominibus vnus ad
manducandum. Abluuiones etiam quæ egrediuntur de iumentis cum
pullis manducant. Imo vidimus etiam eos pediculos manducare:
vidimus
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 107
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.