omnibus his pugnauit, cum Merkat, qui erant positi iuxta terram
Tartarorum, quos etiam bello sibi subiecit: Inde procedens pugnauit
contra Metritas, et etiam illos deuicit. [Sidenote: Naymani.] Audientes
itaque Naymani, quod Cyngis erat taliter eleuatus, indignati fuerant.
Ipsi enim habuerant Imperatorem, qui fuerat strenuus valdè, cuidabant
tributum omnes nationes prædictæ. [Sidenote: Fratres discordantes
oppressi.] Qui debitum vniuersæ carnis exsoluens, filij eius
successerunt loco eius; sed iuuenes erant et stulti, et populum
nesciebant tenere sed inuicem diuisi erant et scissi: vnde medio
tempore Cyngis erat taliter exaltatus, nihilominus, insultum faciebant in
terras superius annotatas, viros et mulieres et pueros occidebant, et
capiebant prædam eorum. Cyngis hoc audiens, omnes sibi subiectos
homines aggregauit. [Sidenote: Kara Kitai.] Naymani et Kara Kitai, id
est nigri Kitai, ex aduerso in quandam vallem strictam inter montes
duos, per quam nos euntes ad imperatorem eorum transiuimus, similiter
conueniunt: et commissum est prælium, in quo Naymani et Kara Kitai à
Mongallis sunt deuicti, et maior pars eorum occisa: et alij qui euadere
non potuerunt in seruitutem redacti sunt. [Sidenote: Occady-can.] In
terra autem prædictorum Kara Kytaorum Occaday can filius Cyngis can,
postquam positus fuit imperator, quandam ciuitatem, ædificauit, quam
Omyl [Marginal note: Vel Chanyl.] appellauit. [Sidenote: Homines
syluestres.] Propè quam ad meridiem est quoddam desertum magnum,
in quo syluestres homines pro certo habitare dicuntur, qui nulla modo
loquuntur, nec in cruribus habent iuncturas: et si quando cadunt, per se
surgere sine adiutorio aliorum minime possunt, aliquantam tamen
habent discretionem. Mongali autem in terram eorum reuertentes se
contra Kytaos in prælium præparauerunt, qui castra mouentes terram
eorum intrauerunt. [Sidenote: De mutua victoria Mongalorum et
Kytaorum. Tartarorum Kytama clades.] Imperator autem Kytaorum hoc
audiens venit contra eos cum exercitu suo; et commissum est prælium
durum; in quo prælio Mongali fuerunt deuicti: et omnes nobiles
Mongalorum qui erant in prædicto exercitu fuerunt occisi vsque ad
septem. Cyngis verò et alij qui remanserunt in tetram suam fugerunt. Et
quum aliquantulum quieuisset Cyngis, præparauit se rursus ad prælium
et contra terram Huiyrorum processit ad bellum. Isti homines Christiani
de secta Nestorianorum erant, quos etiam bello deuicit, et eorum literas
acceperunt. Nam prius scripturam aliquam non habebant. [Sidenote:
Nouæ victoriæ literæ.] Nunc autem eandem literam Mongallorum
appellant. Inde processit contra terram Saruiuorum [Marginal note: Vel
Saruiur.], et contra terram Karauitarum [Marginal note: Vel
Karanitarum.], et contra terram Voyrat [Marginal note: Vel Hudirat.], et
contra terram Comana, quas terras omnes deuicit. Inde est in teram
suam reuersus. Et cum aliquantulum quieuisset, conuocans omnibus
gentibus supradictis, contra Kytaos ad bellum processit, et cum diu
contra eos pugnasset, magnam partem terræ Kytaorum vicerunt:
Imperatorem autem eorum concluserunt in sua ciuitate maiori: quam
cum tam diu obsiderunt, quod exercitui defecerunt expensæ, et cum
non haberent quod manducarent, præcipit illis Cyngis can, quod de
decem hominibus vnum darent ad manducandum. Illi autem de ciuitate
pugnabant viriliter contra illos sagittis et machinis: [Sidenote:
Argentum loco lapidum in hostem proiectum.] Et cum deficerent
lapides, pro lapidibus proiecerunt argentum, et maximè liquefactum.
Ciuitas enim hæc multis diuitijs erat plena. Et cum diu pugnassent, et
eam bello vincere minimè possent, fecerunt vnam magnam viam sub
terra ab exercitu vsque ad mediam ciuitatem, et aperientes subitò terram,
eis nescientibus prosilierunt in medio ciuitatis, et pugnabant cum
hominibus ciuitatis, et illi qui erant extra simili modo pugnabant, et
concidentes portas intrauerant ciuitatem: [Sidenote: Kytai victi.] et
occidentes Imperatorem et homines plures, ciuitatem possidebant: et
aurum et argentum, et omnes diuitias abstulerunt. Et cum terræ
prædictæ Kytaoram suos homines præfecissent, in terram propriam
sunt reuersi. [Sidenote: Cyngis salutator Imperator. Kyathaiæ pars in
mari posita. Kytaorum litera et religio.] Et tunc Imperatore Kytaoram
deuicto factus est Imperator. Quandam autem partem terræ Kytaorum,
quæ posita est in mari, vsque in hodiernum diem nullatenus deuicerunt.
Kytai autem, de quibus superius diximus, homines sunt Pagani, qui
habent literam specialem: et habent nouum et vetus Testamentum; et
habent vitas patrum, et Erimitas et domos quasi Ecclesias factas, in
quibus orant temporibus suis: Et dicunt se quosdam sanctos, habere.
Vnum Deum colunt: Dominum nostram Iesum Christum honorant, et
credunt vitam æternam, sed minimè baptizantur. Scripturam nostram
honorant et reuerentur: Christianos diligunt, et Ecclesias faciunt plures.
Homines benigni et humani satis videntur: barbam non habent, et in
dispositione faciei satis concordant cum Mongalis, non tamen sunt in
facie ita lati. [Sidenote: Opificiorum laus.] Linguam propriam habent:
meliores artifices non inueniuntur in toto mundo in omnibus operibus,
in quibus solent homines Terra eorum est opulenta valdè in frumento,
vino, auro, argento, et serico, et omnibus rebus in quibus solet
sustentari humana natura. Et cum aliquantulum quieuissent, suos
exercitus diuiserunt. [Sidenote: Thossuch can Cyngis filius Comanos
deuicit. India minor debellata.] Vnum de filijs Tossuch nomine, quem
etiam Can appellabant, id est Imperatorem, misit cum exercitu contra
Comanos, quos multo bello deuicit: et postquam vicerat eos in terram
suam reuertabatur. Alium etiam filium misit cum exercitu contra Indos;
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.