quantum posset: et duxerunt ambo in lecto, et posuerunt puerum super
illam plorantem et clamantem et cogerunt eos commisceri coactione
non conditionali, sed absoluta. [Sidenote: De superstitiosis traditionibus
eorum. [Greek: Ethelothraeskeia.]] Quamuis de iustitia facienda, vel
peccato, cauendo nullam habeant legem, nihilominus tamen habent
aliquas traditiones, quas dicunt esse peccata: quas confinxerunt ipsi et
patres eorum. Vnum est, cultellum figere in igne, vel etiam quocunque
modo tangere cum cultello: vel cum cultello extrahere carnes de
caldario: iuxta ignem etiam incidere cum securi. Credunt etiam quod
sic auferri caput debeat igni. Item appodiare se ad flagellum, cum quo
percutitur equus: Ipsi enim calcaribus non vtuntur. Item tangere
flagellis sagittas. Item iuuenes aues occidere, vel accipere: cum froeno
equum percutere, Item os cum osse alio frangere. Item lac vel aliquem
potum vel cibum super terram effundere. In statione mingere, sed si
voluntarie facit occiditur: si autem aliter, oportet quod pecunia soluatur
incantatori, qui purificet eos: faciat etiam stationem et ea quæ in ipsa
sunt inter duos ignes transire. Sed antequam sic purificetur nullus audet
intrare vel aliquid de ipsa portare. Item si alicui morsus imponitur, et
deglutire non potest, et de ore suo eijcit eum, fit foramen sub statione,
et extrahunt per illud foramen, et sine vlla misericordia occiditur.
[Sidenote: [Greek: atheotaes].] Item si aliquis calcat limen stationis
alicuius ducis interficitur eodem modo. Et multa habent similia, de
quibus longum est narrare. Sed homines occidere, aliorum terras
inuadere, res aliorum accipere, quocunque iniusto modo fornicari, alijs
hominibus iniunari, facere contra Dei prohibitiones et Dei præcepta,
nullum est peccatum apud eos. De vita æterna et damnatione perpetua,
nihil sciunt. Credunt tamen quod post mortem in alio seculo viuant,
greges multiplicent, comedant, bibant, et alia faciant, quæ in hoc seculo
à viuentibus hominibus fiunt. Diuinationibus, augurijs, aruspicijs,
veneficijs, incantationibus multum intendunt. Et cum à dæmonibus
ipsis respondetur, credunt quod Deus ipsis loquatur, quem Deum
vocant Itoga: sed Comani Cham, id est, imperatorem ipsum appellant,
quem mirabiliter timent et reuerentur: ac oblationes offerunt multas, et
primitias cibi et potus. Secundum autem responsa ipsius faciunt
vniuersa. [Sidenote: Cultus luna.] In principio etiam lunationis vel
plenilunio incipiunt quicquid noui agere volunt. Vnde illam magnum
imperatorem appellant, eique genua flectunt et deprecantur. Solem
dicunt esse matrem lunæ, eo quod lumen à sole recipiat. Et vt breuiter
dicam per ignem credunt omnia purificari. Vnde cum nuncij veniunt ad
eos, vel principes, vel qualescunque personæ, oportet ipsos et munera
quæ portant per duos ignes transire, vt purificentur. Item si cadit ignis
de coelo super pecora, vel super homines, quod ibidem sæpe contingit,
siue aliquid talium euenerit eis, per quod immundos seu infortunatos se
reputant, oportet similiter per incantatores mundari. Et quasi omnem
spem suam in talibus posuerunt. [Sidenote: Ritus funebris.] Quando
aliquis eorum infirmatur, ponitur in statione eius vna hasta, et contra
illam filtrum circumuoluitur nigrum: et ex tunc nullus audet alienus
postes stationum intrare. Et quando incipit agonizare, omnes recedunt
ab eo; quoniam nullus de ijs qui morti eius assistunt, potest ordam
alicuius ducis vel imperatoris vsque ad nouam lunationem intrare. Cum
autem mortuus est, si est de maioribus, sepelitur occultè in campo vbi
placuerit: sepelitur autem cum statione sedendo in medio eius, et
ponunt mensam ante eum, et alueum carnibus plenum, et cyphum lactis
iumentini: Sepelitur autem cum eo vnum iumentum cum pullo, et equus
cum fræno et sella: et alium equum comedunt et stramine corium
implent, et super duo vel quatuor ligna altius ponunt, vt habeat in alio
mundo stationem vbi moretur, et iumentum de quo lac habeat, et, possit
sibi equos multiplicare, et equos etiam in quibus valeat equitare. Aurum
et argentum sepeliunt eodem modo cum ipso. Currus in quo ducitur
frangitur, et statio sua destruitur, nec nomen proprium eius vsque ad
tertium generationem audet aliquis nominare. Alius etiam est modus
sepeliendi quosdam maiores. Vaditur in campo occultè, et ibi gramma
remouent cum radicibus et faciunt foueam magnam, et in latere illius
foueæ faciunt vnam sub terra, et illum seruum quem habet dilectum
ponunt sub eo, qui iacet tam diu sub eo donec incipit agonizare, deinde
extrahunt eum vt valeat respirare, et sic faciunt ter. Et si euadet, postea
est liber, et facit quicquid ei placuerit, et est magnus in statione, ac inter
parentes illius. [Sidenote: Idem mos sepeliendi fere in Florida.]
Mortuum autem ponunt in foueam, quæ est in latere facta cum his quæ
superius dicta sunt. Deinde replent foueam quæ est ante foueam suam,
et desuper gramina ponunt, vt fuerant prius, ad hoc, ne locus vlterius
vileat inueniri. Alia faciunt vt dictum est. In terra eorum sunt
coemeteria duo. Vnum in quo sepeliuntur imperatores, duces et nobiles
omnes: et vbicunque moriuntur, si congruè fieri potest, illuc deferuntur.
Sepelitur autem cum eis aurum et argentum multum. Aliud est in quo
sepeliuntur illi qui in Hungaria interfecti fuerunt: multi enim ibidem
occisi fuerunt. Ad illa coemeteria nullus audet
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.