longam et gracilem de auro vel de argento seu de ligno, vel etiam
pennam: et est assutum super vnum pileolum, quod protenditur vsque
ad humeros. Instrumentum prædictum est tectum de buccaramo, siue
purpura vel baldaquino: sine quo instrumento coram hominibus
nunquam vadunt, et per hoc ab alijs mulieribus cognoscuntur. Virgines
autem et iuuenes mulieres cum magna difficultate à viris suis possunt
discerni: quum per omnia vestiuntur vt viri. Pileola habent alia quàm
aliæ nationes, quorum formam intelligibiliter describere non valemus.
[Sidenote: Tabernacula.] Stationes rotundas habent in modum tentorij
præparatas, de virgis et baculis subtiliter factas. Supra vero in medio
rotundam habent fenestram vnde lumen ingreditur, et vt possit fumus
exire: quia semper in medio ignem faciunt. Parietes autem et tecta filtro
sunt cooperta. Ostia etiam de filtro sunt facta. Quædam stationes sunt
magnæ, quædam paruæ, secundum dignitatem et hominum paruitatem.
Quædam soluuntur subito et reparantur et super somarios deferuntur.
Quædam dissolui non possunt, sed in curribus deferuntur. Minoribus
autem in curru ad deferendum vnus bos; maioribus tres vel quatuor, vel
etiam plures, vel quod est magis, sufficiunt ad portandum. [Sidenote:
Opes in pecore.] Quocunque vadunt siue ad bellum, siue alias, semper
illas deferunt secum. In animalibus sunt diuites valde: in camelis, bobus,
ouibus, capris, et equis. Iumentorum tantam habent multitudinem,
quantam non credimus habere totum mundum. Porcos et alias bestias
minime habent.
De cultu et de hijs quæ credunt esse peccata, et de diuinationibus et ritu
funeris eorum, et de purgationibus suorum peccatorum. Cap. 3.
Dicto de hominibus, dicendum est de ritu: de quo tractabimus in hunc
modum. Primo de cultu: secundo de hijs quæ credunt esse peccata:
tertio de diuinationibus, et purgationibus peccatorum: quarto de ritu
funeris. Vnum Deum credunt, quem credunt esse factorem omnium
visibilium et inuisibilium. Et credunt eum tam bonorum in hoc mundo
quam pænarum esse factorem: non tamen orationibus vel laudibus, aut
ritu aliquo ipsum colunt. Nihilommus habent idola quædam de filtro ad
imaginem hominis facta; et illa ponunt et vtraque parte ostij stationis, et
subtus illa ponunt quiddam de filtro in modum vberis factum, et illa
credunt esse pecorum custodes, et eis beneficium lactis et pullorum
præstare. Alia vero faciunt de pannis sericis, et illa multum honorant.
Quidam ponunt illa in pulchro curru tecto ante ostium stationis: et
quicunque aliquid de illo curru furatur, sine vlla miseratione occiditur.
Duces, millenarij, et centenarij vnum semper habent in medio stationis.
Prædictis idolis offerunt primum lac omnis pecoris et iumenti. Et cum
primo comedere et bibere incipiunt, primo offerunt eis de cibarijs et
potu. Et cum bestiam aliquam occidunt, offerunt cor Idolo quod est in
curru in aliquo cypho, et dimittunt vsque mane, et tunc auferunt de
præsentia eius et decoquunt et manducant. Primo etiam imperatori
faciunt idolum, quod ponunt in curru, ante quam stationem honorifice,
sicut vidimus ante ordam imperatoris istius offerunt munera multa.
Equos etiam offerunt ei, quos nullus audet ascendere vsque ad mortem.
Alia etiam animalia eidem offerunt. Quæ vero occidunt ad
manducandum, nullum os ex eis confringunt, sed igni comburunt. Et
etiam ad meridiem tanquam Deo inclinant, et inclinare faciunt alios
nobiles, qui se reddunt eisdem. Vnde nuper contigit quod Michael, qui
fuit vnus de magnis ducibus Russiæ, cum iuisset ad se reddendum Bati,
fecerunt eum prius inter duos ignes transire: Post hoc dixerunt, quod ad
meridiem Cyngis inclinaret. Qui respondit, quod Bati et seruis suis
inclinaret libenter, sed imagini hominis mortui non inclinaret, quia non
licet hoc facere Christianis. Et cum sæpe diceretur, quod inclinaret, et
nollet, mandauit ei prædictus per filium Ieroslai, quod occideretur si
non inclinaret. [Sidenote: Martyrium Michaelis ducis Russiæ.] Qui
respondit, quod potius vellet mori, quam hoc faceret, quia non liceret.
At ille satellitem vnum misit, qui tam diu contra cor eum in ventre
calce percussit, quousque deficeret. Tunc quidam de suis militibus quia
astabat confortans eum dixit: Esto robustus quia hæc poena non diu tibi
durabit, et statim sequetur gaudium sempiternum: post hoc fuit caput
eius cultello præcisum. Militi vero prædicto fuit caput etiam cultello
amputatum. Solem igitur lumina et ignem venerantur et adorant, et
aquam et terram, eis cibonim et potus primitias offerentes, et mane
potissime antequam comedant et bibant: quia de cultu Dei nullam
legem obseruant. Neminem cogunt suam fidem vel legem negare.
Accidit tamen dum adhuc nuper essemus in terra quod Andreas dux de
Saruogle [Marginal note: Vel, Sciruogle. Andreas dux Russiæ.] quæ est
in Russia fuit apud Bati accusatus, quod educeret equos Tartarorum de
terra et venderet alias, et cum tamen non esset probatum fuit, occisus:
quod audiens iunior frater eius, venit cum vxore occisi ad ducem
prædictum Bati, volens supplicare, ne terra tolleretur eisdem. Qui dixit
par esse, quod vxorem fratris carnalis prædicti duceret in vxorem: et
mulieri præcepit ducere illum in virum secundum consuetudinem
Tartarorum. Qui respondit, quod prius vellet occidi, quam faceret
contra legem. At ille, nihilominous tradidit eam illi, quamuis renuerat
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.