Occidentem et Meridiem Huyrorum. Ab Occidente
prouincia Naymanorum; ab Aquilone mari oceano circundatur. Hæc
vero in parte aliqua est nimium montuosa, et in aliqua est campestris,
sed fere tota adimxta glarea, raro argillosa, plurimum est arenosa. In
aliqua parte terne sunt aliquæ modicæ siluæ: alia vero est sine lignis
omnino. Cibaria autem sua decoquunt et sedent tam imperator quàm
principes et alij ad ignem factum de boum stercoribus et equorum.
Terra autem prædicta non est in parte centesima fructuosa: nec etiam
potest fructum portare nisi aquis fluuialibus irrigetur. Sed aqua et riui
ibidem sunt pauci: flumina vero rarissima vnde ibidem villæ sunt
paucæ; nec aliquæ ciuitates excepta vna, quæ esse dicitur satis bona;
[Sidenote: Syra orda, curia maior imperatoris.] nos autem non vidimus
illam, sed fuimus prope ad dimidium diem, cum apud Syram ordam
essemus, quæ curia est maior imperatoris eorum. Et licet aliàs
infructuosa sit, quamuis non multum tamen competenter est alendis
pecoribus apta. Aer in ipsa est mirabiliter inordinatus. In media etiam
æstate quando in alijs partibus solet calor maximus abundare; ibi sunt
tonitrua magna et fulgura, ex quibus homines quam plurimi occiduntur.
[Sidenote: Maximæ niues in æstate in Tartaria.] Cadunt etiam ibi
eodem tempore maximæ niues. Ibi sunt etiam frigidissimorum
ventorum tam maximes tempestates, quod cum labore vix possunt
homines aliquando equitare. Vnde cum essemus apud ordam (sic enim
stationes imperatoris apud eos et principum appellantur) iacebamus in
terra præ magnitudine venti prostrati, et propter pulueris multitudinem
videre minime poteramus. In ea etiam in hyeme nusquam pluit, sed in
æstate: et tam modicum, quod vix potest aliquando puluerem et radices
graminum madidare. [Sidenote: Grando maxima.] Grando etiam ibi
sæpe maxiina cadit. [Sidenote: Maxima inundatio exubita grandinis
resolutione.] Vnde eo tempore quando fuit electus, et in sede regni poni
debuit imperator, nobis in curia existentibus, tanta cecidit grando, quod
ex subita resolutione sicut plenius intelleximus, plusquam centum et
quadraginta homines in eadem curia fuerunt submersi. Res autem et
habitacula plura deducta fuerunt. Ibi est etiam in æstate subito magnus
calor, et repente maximum frigus. In hyeme vero in aliqua parte cadunt
maximæ niues, in alia autem paruæ. [Sidenote: Iter quinque mensium et
dinudij.] Et vt breuiter de terra concludam, magna est, sed aliter, sicut
vidimus oculis nostris, (quia per ipsam circuendam quinque mensibus
et dimidium ambulauimus) multo vilior est, quàm dicere valeamus.
De formis Tartarorum, de coniugio, vestibus et habitaculis eorum. Cap.
2.
Dicto de terra, de hominibus est dicendum. Primo quidem formas
describemus personarum. Secundò de ipsorum coniugio supponemus.
Tertio de vestibus. Quarto de habitaculis. Quinto de rebus eorum.
Forma personarum ab hominibus alijs est remota. Inter oculos enim et
genas plusquam alij homines sunt lati. Genæ etiam satis prominent à
maxillis. Graciles sunt generaliter in cingulo exceptis quibusdam paucis.
Pene omnes sunt mediocris staturæ. Barba fere omnibus minime crescit.
Aliqui tamen in inferiori labio et in barba modicos habent crines, quos
minime tondent. Super verticem capitis in modum clericorum habent
coronas, et ab aure vna vsque ad aliam, ad latitudinem trium digitorum
similiter omnes radunt. Quæ rasuræ coronæ prædictæ iunguntur. Super
frontem etiam ad latitudinem duorum digitorum similiter omnes radunt.
Illos autem capillos qui sunt inter coronam et prætaxatam rasuram
crescere vsque ad supercilia sinunt. Et ex vtraque parte frontis tondendo
plusquam in medio crines faciunt longos: reliquos vero crines
permittunt crescere vt mulieres. De quibus faciunt duas cordas, et ligant
vnamquamque post aurem. Pedes etiam modicos habent. Vxores vero
habet vnusquisque quot potest tenere. Aliquis centum, aliquis
quinquaginta, aliquis decem, aliquis plures vel pauciores: et omnibus
parentibus generaliter iunguntur, excepta matre, filia, vel sorore ex
eadem matre, sororibus etiam ex patre: tamen et vxores patris post
mortem ducere possunt. Vxorem etiam fratris alter frater iunior post
mortem vel alius de parentela iunior ducere tenetur. Reliquas mulieres
omnes sine vlla differentia ducunt in vxores, et emunt eas valde
pretiosè à parentibus suis. Post mortem maritorum de facili ad secunda
coniugia non migrant, nisi quis velit suam nouercam ducere in vxorem.
[Sidenote: Vestes.] Vestes autem tam virorum quàm mulierum sunt vno
modo formatæ. Pallijs, cappis vel capputijs vel pellibus non vtuntur.
Tunicas vero portant de Bukeramo, purpura, vel Baldaquino in hunc
modum formatas. A supremo vsque deorsum sunt scissæ, quia ante
pectus dupticantur. A latere vero sinistro vna, et in dextris tribus
ligaturis nectuntur, et in latere et in sinistro vsque ad brachiale sunt
scissæ. Pellicia cuiuscunque sunt generis in eundem modum formantur:
superius tamen pellicium exterius habet pilum, sed à posterioribus est
apertum. Habet autem caudulam vnam vsque ad genua retro. Mulieres
vero quæ sunt maritatæ habent tunicam valde amplam et vsque ad
terram ante scissam. Super caput vero habent vnum quid rotundum de
viminibus vel de cortice factum, quod in longum protenditur ad vnam
vlnam, et in summitate desinit in quadrum: et ab imo vsque ad
summum in amplitudine semper crescit, et in summitate habet virgulam
vnam
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.