comederunt, tunc manus ad ocreas suas, vel ad gramina, vel ad aliquid talium tergunt. Solent etiam honestiores habere aliquos panniculos paruos, cum quibus vltimo tergunt manus, quando carnes manducarunt. Cibum vnius eorum incidit, et alius accipit cum puncto cultelli morsellos, et vnicuique prebet, quibusdam plus, quibusdam minus, secundum quod plus vel minus volunt eos honorare. Scutellas non lauant, et si aliquando cum brodio lauant carnium, iterum cum carnibus in olla reponunt. Ollas etiam vel caldaria, vel alia vasa ad hoc deputata si abluunt, simili modo lauant. Apud eos est magnum peccatum, si de cibo vel potu perire permittatur aliquid. Vnde ossa, nisi prins extrahatur medulla, dari canibus non permittunt. Vestes etiam non lauant, nec lauari permittunt et maximè quo tonitrua ab illa hora incipiunt donec desinant. Lac iumentinum bibunt in maxima quantitate si habent: bibunt etiam ouinum, caprinum, vaccinum, et camelorum. Vinum, ceruisiam, et medonem non habent, nisi ab alijs nationibus mittatur, vel donetur eisdem. In hyeme, nisi diuites sint, lac iumentinum non habent. Millium cum aqua decoquunt, quod tam tenue faciunt, quòd non comedere sed bibere possunt. Et vnus quisque ex eis bibit cyphum vnum vel duos in mane, et nil plus in die manducant. In sero vnicuique parum de carnibus datur, et brodium de carnibus bibunt. In ?state autem, quia tunc habent satis de lacte iumentino carnes rarò manducant, nisi fortè donentur eis, aut venatione aliquam bestiam ceperint, siue auem. [Sidenote: Poena adulterij.] Legem etiam siue consuetudinem habent occidendi virum et mulierem quos in adulterio inuenirent manifestè. Similiter et virginem si fornicata fuerit, mulierem occidunt et virum. [Sidenote: Furti. Arcani cuulgali.] Si aliquis inuenitur in pr?da vel in furto manifesto in terra potestatis eorum sine vlla miseratione occiditur. Item si aliquis eorum deundat consilium, maximè quando volunt ire ad bellum; centum plag? dantur super posteriora, quanto maiores dare cum baculo magno vnus rusticus potest. Item quando aliqui di minoribus offendunt in aliquo à suis maioribus non parciter eis, sed verberibus grauiter affliguntur. Item inter filium concubin? et vxoris nulla est differentia, sed dat pater vnicuique eorum quod vult, et si est de genere ducum, ita est dux filius concubin?, sicut filius legitimus. [Sidenote: [Greek: Poligamia.]] Et cum vnus Tartarus habet multas vxores, vnaqu?que per se suam stationem, et familiam habet; et cum vna comedit, et bibit, et dormit vna die, et altera die cum alia. Vna tamen ex ipsis maior est inter alias, et frequentius cum illa quam cum alijs commoratur. Et cum tam mult? sint inter se tamen de facili non contendunt, Viri nihil operantur omninò exceptis sagittis: et etiam de gregibus aliquantulam habent curam, sed venantur, et exercent se ad sagittandum: Omnes enim à paruo vsque ad magnum sagittarij sunt et boni. Et statim pueri eorum, cum sunt duorum annorum vel trium, incipiunt equitare. Equos eorum regunt et currunt in eis: et dantur eis arcus secundum suam ?tatem, et instruunt ad sagittandum. Agiles enim sunt et audates valdè. Virgines et mulieres equitant, et agiliter in equis currunt vt viri. Vidimus enim eas arcus et pharetras portare. Et tam viri quam mulieres diu in equitando possunt durare. Breuissimas habent strepas: equos valde custodiunt; imo rerum omnium sunt magni conseruatores. [Sidenote: Foemin? Met? incognit? eodem modo vestiuntur.] Mulieres eorum omnia operantur. Pellicia, vestes, calceos, ocreas, et omnia opera qu? de corio fiunt. Currus etiam ducunt et reparant camelos onerant, et velocissim? sunt et strenu? in omnibus operibus suis: foemoralibus omnes vtuntur: aliqu?, sicut viri, sagittant.
De ipsorum Imperio. Cap. 5.
Dicto de eorum consuetudinibus, dicendum est de eorum imperio. Et primò de ipsius principio. Secundò de principibus eius. Tertiò de dominio Imperatoris et principum. Terra qu?dam est in partibus Orientis, de qua dictum est suprà, qu? Mongol nominatur. H?c terra quondam quatuor populos habuit. [Sidenote: Tartari? populi Tartar fluuius.] Et vnus Yeka Mongol, id est, magni Mongali vocabatur Secundus Sumongol, id est Aquatici Mongali. Ipsi autem seipsos Tartaros appellabant, à quodam fluuio, qui currit per terram eorum, qui Tartar nominatur Allius appellatur Merkat, quartus Metrit. Hij populi omnes vnam formam personarum, et vnam linguam habebant: quamuis inter se per principes et prouincias essent diuisi. [Sidenote: Cygnis ortus et res gest?.] In terra Yeka Mongol fuit qui vocabatur Cyngis. Iste incepit esse robustus venator coram Domino. Didicit enim homines furari, rapere, pr?dari. Ibat autem ad alias terras, et quoscunque potuit capere, et sibi associare non demittebat homines verò su? gentis ad se inclinabat, qui tanquam ducem ipsum sequebantur, ad omnia malefacta. Hic autem incepit pugnare cum Sumongol, siue Tartaris postquam homines aggregauerat sibi, et interfecit ducem eorum, e multo bello omnes Tartaros sibi subiugauit et in suam seruitutem redegit. Post h?c cum omnibus his pugnauit, cum Merkat, qui erant positi iuxta terram Tartarorum, quos etiam bello sibi subiecit: Inde procedens pugnauit contra Metritas, et etiam illos deuicit. [Sidenote: Naymani.] Audientes itaque Naymani, quod Cyngis erat taliter eleuatus, indignati fuerant. Ipsi enim
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.