The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English People, vol 2 | Page 9

Richard Hakluyt
habuerant Imperatorem, qui fuerat strenuus valdè, cuidabant tributum omnes nationes pr?dict?. [Sidenote: Fratres discordantes oppressi.] Qui debitum vniuers? carnis exsoluens, filij eius successerunt loco eius; sed iuuenes erant et stulti, et populum nesciebant tenere sed inuicem diuisi erant et scissi: vnde medio tempore Cyngis erat taliter exaltatus, nihilominus, insultum faciebant in terras superius annotatas, viros et mulieres et pueros occidebant, et capiebant pr?dam eorum. Cyngis hoc audiens, omnes sibi subiectos homines aggregauit. [Sidenote: Kara Kitai.] Naymani et Kara Kitai, id est nigri Kitai, ex aduerso in quandam vallem strictam inter montes duos, per quam nos euntes ad imperatorem eorum transiuimus, similiter conueniunt: et commissum est pr?lium, in quo Naymani et Kara Kitai à Mongallis sunt deuicti, et maior pars eorum occisa: et alij qui euadere non potuerunt in seruitutem redacti sunt. [Sidenote: Occady-can.] In terra autem pr?dictorum Kara Kytaorum Occaday can filius Cyngis can, postquam positus fuit imperator, quandam ciuitatem, ?dificauit, quam Omyl [Marginal note: Vel Chanyl.] appellauit. [Sidenote: Homines syluestres.] Propè quam ad meridiem est quoddam desertum magnum, in quo syluestres homines pro certo habitare dicuntur, qui nulla modo loquuntur, nec in cruribus habent iuncturas: et si quando cadunt, per se surgere sine adiutorio aliorum minime possunt, aliquantam tamen habent discretionem. Mongali autem in terram eorum reuertentes se contra Kytaos in pr?lium pr?parauerunt, qui castra mouentes terram eorum intrauerunt. [Sidenote: De mutua victoria Mongalorum et Kytaorum. Tartarorum Kytama clades.] Imperator autem Kytaorum hoc audiens venit contra eos cum exercitu suo; et commissum est pr?lium durum; in quo pr?lio Mongali fuerunt deuicti: et omnes nobiles Mongalorum qui erant in pr?dicto exercitu fuerunt occisi vsque ad septem. Cyngis verò et alij qui remanserunt in tetram suam fugerunt. Et quum aliquantulum quieuisset Cyngis, pr?parauit se rursus ad pr?lium et contra terram Huiyrorum processit ad bellum. Isti homines Christiani de secta Nestorianorum erant, quos etiam bello deuicit, et eorum literas acceperunt. Nam prius scripturam aliquam non habebant. [Sidenote: Nou? victori? liter?.] Nunc autem eandem literam Mongallorum appellant. Inde processit contra terram Saruiuorum [Marginal note: Vel Saruiur.], et contra terram Karauitarum [Marginal note: Vel Karanitarum.], et contra terram Voyrat [Marginal note: Vel Hudirat.], et contra terram Comana, quas terras omnes deuicit. Inde est in teram suam reuersus. Et cum aliquantulum quieuisset, conuocans omnibus gentibus supradictis, contra Kytaos ad bellum processit, et cum diu contra eos pugnasset, magnam partem terr? Kytaorum vicerunt: Imperatorem autem eorum concluserunt in sua ciuitate maiori: quam cum tam diu obsiderunt, quod exercitui defecerunt expens?, et cum non haberent quod manducarent, pr?cipit illis Cyngis can, quod de decem hominibus vnum darent ad manducandum. Illi autem de ciuitate pugnabant viriliter contra illos sagittis et machinis: [Sidenote: Argentum loco lapidum in hostem proiectum.] Et cum deficerent lapides, pro lapidibus proiecerunt argentum, et maximè liquefactum. Ciuitas enim h?c multis diuitijs erat plena. Et cum diu pugnassent, et eam bello vincere minimè possent, fecerunt vnam magnam viam sub terra ab exercitu vsque ad mediam ciuitatem, et aperientes subitò terram, eis nescientibus prosilierunt in medio ciuitatis, et pugnabant cum hominibus ciuitatis, et illi qui erant extra simili modo pugnabant, et concidentes portas intrauerant ciuitatem: [Sidenote: Kytai victi.] et occidentes Imperatorem et homines plures, ciuitatem possidebant: et aurum et argentum, et omnes diuitias abstulerunt. Et cum terr? pr?dict? Kytaoram suos homines pr?fecissent, in terram propriam sunt reuersi. [Sidenote: Cyngis salutator Imperator. Kyathai? pars in mari posita. Kytaorum litera et religio.] Et tunc Imperatore Kytaoram deuicto factus est Imperator. Quandam autem partem terr? Kytaorum, qu? posita est in mari, vsque in hodiernum diem nullatenus deuicerunt. Kytai autem, de quibus superius diximus, homines sunt Pagani, qui habent literam specialem: et habent nouum et vetus Testamentum; et habent vitas patrum, et Erimitas et domos quasi Ecclesias factas, in quibus orant temporibus suis: Et dicunt se quosdam sanctos, habere. Vnum Deum colunt: Dominum nostram Iesum Christum honorant, et credunt vitam ?ternam, sed minimè baptizantur. Scripturam nostram honorant et reuerentur: Christianos diligunt, et Ecclesias faciunt plures. Homines benigni et humani satis videntur: barbam non habent, et in dispositione faciei satis concordant cum Mongalis, non tamen sunt in facie ita lati. [Sidenote: Opificiorum laus.] Linguam propriam habent: meliores artifices non inueniuntur in toto mundo in omnibus operibus, in quibus solent homines Terra eorum est opulenta valdè in frumento, vino, auro, argento, et serico, et omnibus rebus in quibus solet sustentari humana natura. Et cum aliquantulum quieuissent, suos exercitus diuiserunt. [Sidenote: Thossuch can Cyngis filius Comanos deuicit. India minor debellata.] Vnum de filijs Tossuch nomine, quem etiam Can appellabant, id est Imperatorem, misit cum exercitu contra Comanos, quos multo bello deuicit: et postquam vicerat eos in terram suam reuertabatur. Alium etiam filium misit cum exercitu contra Indos; qui Minorem Indiam deuicerunt. Hij autem nigri sunt Saraceni, qui ?thiopes nuncupantur. Hic autem exercitus contra Christianos, qui sint in India maiori in pugnaro processit. Quod audiens rex terr? illius, qui vulgò Presbyter Iohannes appellatur, venit contra
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 107
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.