The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English People, vol 2 | Page 7

Richard Hakluyt
sed quia eramus nuncij consuetudinem terr? nescientes, nos liberos dimiserunt abire. [Sidenote: Lustrationes ritus.] Parentes autem et omnes alij qui morantur in stationibus suis oportet purificari per ignem: qu? purificatio fit hoc modo. Faciunt duos ignes et duas hastas ponunt iuxta ignes et vnam cordam in summitate hastarum: et ligant super cordam illam quasdam scissuras de buccharamo: sub qua corda et ligaturis inter illos duos ignes transeunt homines, besti? et stationes: Et sunt du? mulieres, vna hinc, et alia inde aquam projicientes, et qu?dam carmina recitantes. Et si aliqui currus ibi franguntur, vel etiam res ibi cadunt aliqus, incantatores accipiunt. Et si aliquis occiditur à tonitruo, omnes illos homines qui morantur in stationibus illis, oportet pr?dicto modo ignes transire. Statio, lectus, filtra, currus, vestes, et quicquid talium habuerint, à nullo tanguntur, sed tanquam immunda ab omnibus respuuntur.
De consuetudinibus bonis et malis et cibis eorum. Cap. 4.
Dicto de ritu, dicendum est de moribus: de quibus tractabimus hoc modo. Primo dicemus de bonis, secundo de malis: tertio de consuetudinibus: quarto de cibis. [Sidenote: Obedientia.] Pr?dicti homines, scilicet Tartari sunt magis obedientes Dominis suis quàm aliqui homines in hoc mundo, siue religiosi, siue seculares: et magis reuerentur eosdem: neque de facili mentiuntur eis. Verbis ad inuicem rarò aut nunquam contendunt, factis verò nunquam. Bella, rix?, vulnera, homicidia inter eos non contingunt. [Sidenote: Abstinentia.] Pr?dones et fures magnarum rerum non inueniuntur inter eos. Vnde stationes et currus eorum, vbi habent thesauram suum setis aut vectibus non firmantur. Si aliqu? besti? perduntur, quicunque inuenent eas vel dimittit sic esse, vel ducit eas ad homines illos, qui positi sunt ad hoc. Homines autem quorum sunt besti? apud eosdem illas requirunt, et absque vlla difficultate recipiunt illas. [Sidenote: Comitas.] Vnus alium satis honorat: et ad inuicem sunt satis familiares: Et cibaria quamuis inter illos sint pauca, tamen inter se satis competenter communicant illa; et satis sunt sufferentes. [Sidenote: Temperantia.] Vnde quum ieiunant vno die vel duobus diebus nihil comedentes omninò de facili non videntur impatientes, sed cantant et ludunt quasi comederunt bene. In equitando multum sustinent frigus, et calorem nimium patiuntur. Non sunt homines delicati. Inuidi ad inuicem non videntur. Inter eos quasi nulla placita sunt: nullus alium spernit, sed iuuat et promouet quantum congruè potest. [Sidenote: Castitas mulierum.] Mulieres eorum sunt cast?: nec de impudicitia earum inter eas aliquid auditur. Verba tamen qu?dam ex eis in ioco satis habent turpia et impudica. Seditiones verò inter eas rarò vel nunquam audiuntur. Et quamuis multum inebrientur, in ebrietate sua tamen verbis vel facto nunquam contendunt. [Sidenote: Insolencia aduersus exteros.] Nunc de malis moribus eorum est supponendum. Superbissimi alijs hominibus sunt, et despiciunt omnes: ideò quasi pro nihilo reputant, siue nobiles sint, siue ignobiles. Vidimus euim in curia Imperatoris nobilem virum Ieroslaum. magnum Ducem Russi?, filium etiam Regis et Regin? Georgi?, et Soldanos multos, duces etiam Soldanorum nullum honorem debitum recipere inter eos. Sed Tartari qui erant eis assignati, quantumcunque erant viles, antecedebant eos, et semper primum locum et summum tenebant: immò s?pè oportebat eos post posteriora sedere. [Sidenote: Iracundia Mendacitas.] Iracundi multum et indignantis natur? sunt: et etiam alijs hominibus plus sunt mendaces, et fere nulla veritas inuenitur in eis. In principio quidem sunt blandi, sed in fine pungunt vt scorpio. [Sidenote: Fraudulentia Sordes.] Subdoli sunt et fraudulenti, et se possunt astutia circumueniunt omnes. Homines sunt immundi, sumendo cibum et potum, et alijs factis suis. Qui cum volunt aliquid mali facere alijs hominibus, miro modo occultant, vt pr?uidere non possint, vel contra eorum astutias remedium inuenire. [Sidenote: Temulentia.] Ebrietas honorabilis est apud eos: et quum multum quis bibit, ibidem reijcit, nec propter hoc dimittit quin iterum bibat. [Footnote: Chief engineer Melville, in his account of the adventures of the survivors of the "Jeanette" in the Lena Delta, gives a similar description of the drinking customs of the inhabitants of the Tundra.] Valdè sunt cupidi et auari, exactores maximi ad petendum: tenacissimi retentores, et parcissimi donatores. Aliorum hominum occisio pro nihilo est apud illos. [Sidenote: Exortio Crudelitas.] Et, vt breuiter dicam, omnes mali mores eorum propter prolixitatem in scripto redigi non possunt. [Sidenote: Cibi.] Cibi eorum sunt omnia qu? mandi possunt. Comedunt canes, lupos, vulpes, et equos; et in necessitate carnes humanas. Vnde quando pugnauerunt contra quandam ciuitatem Kytaorum, [Footnote: Query, the inhabitants of the province of Kutais, on the Euxine, or of Cathay?] vbi morabatur imperator ipsorum; eam obsederunt tam diu, quod defecerunt ipsis Tartaris omninò expens?, Et quia non habebant quòd manducarent omninò, tunc accipiebatur de decem hominibus vnus ad manducandum. Abluuiones etiam qu? egrediuntur de iumentis cum pullis manducant. Imo vidimus etiam eos pediculos manducare: vidimus etiam eos commedere mures. Mensalibus et manutergijs non vtuntur: panem non habent, nec olera, nec legumina, nec aliquid aliud nisi carnes: et tam paucas habent, quòd ali? nationes vix inde viuere possent. Cum pinguedine carnium multum polluunt manus: quando verò
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 107
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.