The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English People, vol 2 | Page 6

Richard Hakluyt
tamen habent aliquas traditiones, quas dicunt esse peccata: quas confinxerunt ipsi et patres eorum. Vnum est, cultellum figere in igne, vel etiam quocunque modo tangere cum cultello: vel cum cultello extrahere carnes de caldario: iuxta ignem etiam incidere cum securi. Credunt etiam quod sic auferri caput debeat igni. Item appodiare se ad flagellum, cum quo percutitur equus: Ipsi enim calcaribus non vtuntur. Item tangere flagellis sagittas. Item iuuenes aues occidere, vel accipere: cum froeno equum percutere, Item os cum osse alio frangere. Item lac vel aliquem potum vel cibum super terram effundere. In statione mingere, sed si voluntarie facit occiditur: si autem aliter, oportet quod pecunia soluatur incantatori, qui purificet eos: faciat etiam stationem et ea qu? in ipsa sunt inter duos ignes transire. Sed antequam sic purificetur nullus audet intrare vel aliquid de ipsa portare. Item si alicui morsus imponitur, et deglutire non potest, et de ore suo eijcit eum, fit foramen sub statione, et extrahunt per illud foramen, et sine vlla misericordia occiditur. [Sidenote: [Greek: atheotaes].] Item si aliquis calcat limen stationis alicuius ducis interficitur eodem modo. Et multa habent similia, de quibus longum est narrare. Sed homines occidere, aliorum terras inuadere, res aliorum accipere, quocunque iniusto modo fornicari, alijs hominibus iniunari, facere contra Dei prohibitiones et Dei pr?cepta, nullum est peccatum apud eos. De vita ?terna et damnatione perpetua, nihil sciunt. Credunt tamen quod post mortem in alio seculo viuant, greges multiplicent, comedant, bibant, et alia faciant, qu? in hoc seculo à viuentibus hominibus fiunt. Diuinationibus, augurijs, aruspicijs, veneficijs, incantationibus multum intendunt. Et cum à d?monibus ipsis respondetur, credunt quod Deus ipsis loquatur, quem Deum vocant Itoga: sed Comani Cham, id est, imperatorem ipsum appellant, quem mirabiliter timent et reuerentur: ac oblationes offerunt multas, et primitias cibi et potus. Secundum autem responsa ipsius faciunt vniuersa. [Sidenote: Cultus luna.] In principio etiam lunationis vel plenilunio incipiunt quicquid noui agere volunt. Vnde illam magnum imperatorem appellant, eique genua flectunt et deprecantur. Solem dicunt esse matrem lun?, eo quod lumen à sole recipiat. Et vt breuiter dicam per ignem credunt omnia purificari. Vnde cum nuncij veniunt ad eos, vel principes, vel qualescunque person?, oportet ipsos et munera qu? portant per duos ignes transire, vt purificentur. Item si cadit ignis de coelo super pecora, vel super homines, quod ibidem s?pe contingit, siue aliquid talium euenerit eis, per quod immundos seu infortunatos se reputant, oportet similiter per incantatores mundari. Et quasi omnem spem suam in talibus posuerunt. [Sidenote: Ritus funebris.] Quando aliquis eorum infirmatur, ponitur in statione eius vna hasta, et contra illam filtrum circumuoluitur nigrum: et ex tunc nullus audet alienus postes stationum intrare. Et quando incipit agonizare, omnes recedunt ab eo; quoniam nullus de ijs qui morti eius assistunt, potest ordam alicuius ducis vel imperatoris vsque ad nouam lunationem intrare. Cum autem mortuus est, si est de maioribus, sepelitur occultè in campo vbi placuerit: sepelitur autem cum statione sedendo in medio eius, et ponunt mensam ante eum, et alueum carnibus plenum, et cyphum lactis iumentini: Sepelitur autem cum eo vnum iumentum cum pullo, et equus cum fr?no et sella: et alium equum comedunt et stramine corium implent, et super duo vel quatuor ligna altius ponunt, vt habeat in alio mundo stationem vbi moretur, et iumentum de quo lac habeat, et, possit sibi equos multiplicare, et equos etiam in quibus valeat equitare. Aurum et argentum sepeliunt eodem modo cum ipso. Currus in quo ducitur frangitur, et statio sua destruitur, nec nomen proprium eius vsque ad tertium generationem audet aliquis nominare. Alius etiam est modus sepeliendi quosdam maiores. Vaditur in campo occultè, et ibi gramma remouent cum radicibus et faciunt foueam magnam, et in latere illius foue? faciunt vnam sub terra, et illum seruum quem habet dilectum ponunt sub eo, qui iacet tam diu sub eo donec incipit agonizare, deinde extrahunt eum vt valeat respirare, et sic faciunt ter. Et si euadet, postea est liber, et facit quicquid ei placuerit, et est magnus in statione, ac inter parentes illius. [Sidenote: Idem mos sepeliendi fere in Florida.] Mortuum autem ponunt in foueam, qu? est in latere facta cum his qu? superius dicta sunt. Deinde replent foueam qu? est ante foueam suam, et desuper gramina ponunt, vt fuerant prius, ad hoc, ne locus vlterius vileat inueniri. Alia faciunt vt dictum est. In terra eorum sunt coemeteria duo. Vnum in quo sepeliuntur imperatores, duces et nobiles omnes: et vbicunque moriuntur, si congruè fieri potest, illuc deferuntur. Sepelitur autem cum eis aurum et argentum multum. Aliud est in quo sepeliuntur illi qui in Hungaria interfecti fuerunt: multi enim ibidem occisi fuerunt. Ad illa coemeteria nullus audet accedere pr?ter custodes, qui ad custodiendum positi sunt ibidem. Et si aliquis accesserit, capitur, spoliatur et verberatur, et valde malè tractatur. Vnde nos ipsi nescientes intrauimus termmos coemeterij eorum qui in Hungaria occisi fuerunt, et venerunt super nos sagitt? volantes:
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 107
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.