et per hoc ab alijs mulieribus cognoscuntur. Virgines autem et iuuenes mulieres cum magna difficultate à viris suis possunt discerni: quum per omnia vestiuntur vt viri. Pileola habent alia quàm ali? nationes, quorum formam intelligibiliter describere non valemus. [Sidenote: Tabernacula.] Stationes rotundas habent in modum tentorij pr?paratas, de virgis et baculis subtiliter factas. Supra vero in medio rotundam habent fenestram vnde lumen ingreditur, et vt possit fumus exire: quia semper in medio ignem faciunt. Parietes autem et tecta filtro sunt cooperta. Ostia etiam de filtro sunt facta. Qu?dam stationes sunt magn?, qu?dam paru?, secundum dignitatem et hominum paruitatem. Qu?dam soluuntur subito et reparantur et super somarios deferuntur. Qu?dam dissolui non possunt, sed in curribus deferuntur. Minoribus autem in curru ad deferendum vnus bos; maioribus tres vel quatuor, vel etiam plures, vel quod est magis, sufficiunt ad portandum. [Sidenote: Opes in pecore.] Quocunque vadunt siue ad bellum, siue alias, semper illas deferunt secum. In animalibus sunt diuites valde: in camelis, bobus, ouibus, capris, et equis. Iumentorum tantam habent multitudinem, quantam non credimus habere totum mundum. Porcos et alias bestias minime habent.
De cultu et de hijs qu? credunt esse peccata, et de diuinationibus et ritu funeris eorum, et de purgationibus suorum peccatorum. Cap. 3.
Dicto de hominibus, dicendum est de ritu: de quo tractabimus in hunc modum. Primo de cultu: secundo de hijs qu? credunt esse peccata: tertio de diuinationibus, et purgationibus peccatorum: quarto de ritu funeris. Vnum Deum credunt, quem credunt esse factorem omnium visibilium et inuisibilium. Et credunt eum tam bonorum in hoc mundo quam p?narum esse factorem: non tamen orationibus vel laudibus, aut ritu aliquo ipsum colunt. Nihilommus habent idola qu?dam de filtro ad imaginem hominis facta; et illa ponunt et vtraque parte ostij stationis, et subtus illa ponunt quiddam de filtro in modum vberis factum, et illa credunt esse pecorum custodes, et eis beneficium lactis et pullorum pr?stare. Alia vero faciunt de pannis sericis, et illa multum honorant. Quidam ponunt illa in pulchro curru tecto ante ostium stationis: et quicunque aliquid de illo curru furatur, sine vlla miseratione occiditur. Duces, millenarij, et centenarij vnum semper habent in medio stationis. Pr?dictis idolis offerunt primum lac omnis pecoris et iumenti. Et cum primo comedere et bibere incipiunt, primo offerunt eis de cibarijs et potu. Et cum bestiam aliquam occidunt, offerunt cor Idolo quod est in curru in aliquo cypho, et dimittunt vsque mane, et tunc auferunt de pr?sentia eius et decoquunt et manducant. Primo etiam imperatori faciunt idolum, quod ponunt in curru, ante quam stationem honorifice, sicut vidimus ante ordam imperatoris istius offerunt munera multa. Equos etiam offerunt ei, quos nullus audet ascendere vsque ad mortem. Alia etiam animalia eidem offerunt. Qu? vero occidunt ad manducandum, nullum os ex eis confringunt, sed igni comburunt. Et etiam ad meridiem tanquam Deo inclinant, et inclinare faciunt alios nobiles, qui se reddunt eisdem. Vnde nuper contigit quod Michael, qui fuit vnus de magnis ducibus Russi?, cum iuisset ad se reddendum Bati, fecerunt eum prius inter duos ignes transire: Post hoc dixerunt, quod ad meridiem Cyngis inclinaret. Qui respondit, quod Bati et seruis suis inclinaret libenter, sed imagini hominis mortui non inclinaret, quia non licet hoc facere Christianis. Et cum s?pe diceretur, quod inclinaret, et nollet, mandauit ei pr?dictus per filium Ieroslai, quod occideretur si non inclinaret. [Sidenote: Martyrium Michaelis ducis Russi?.] Qui respondit, quod potius vellet mori, quam hoc faceret, quia non liceret. At ille satellitem vnum misit, qui tam diu contra cor eum in ventre calce percussit, quousque deficeret. Tunc quidam de suis militibus quia astabat confortans eum dixit: Esto robustus quia h?c poena non diu tibi durabit, et statim sequetur gaudium sempiternum: post hoc fuit caput eius cultello pr?cisum. Militi vero pr?dicto fuit caput etiam cultello amputatum. Solem igitur lumina et ignem venerantur et adorant, et aquam et terram, eis cibonim et potus primitias offerentes, et mane potissime antequam comedant et bibant: quia de cultu Dei nullam legem obseruant. Neminem cogunt suam fidem vel legem negare. Accidit tamen dum adhuc nuper essemus in terra quod Andreas dux de Saruogle [Marginal note: Vel, Sciruogle. Andreas dux Russi?.] qu? est in Russia fuit apud Bati accusatus, quod educeret equos Tartarorum de terra et venderet alias, et cum tamen non esset probatum fuit, occisus: quod audiens iunior frater eius, venit cum vxore occisi ad ducem pr?dictum Bati, volens supplicare, ne terra tolleretur eisdem. Qui dixit par esse, quod vxorem fratris carnalis pr?dicti duceret in vxorem: et mulieri pr?cepit ducere illum in virum secundum consuetudinem Tartarorum. Qui respondit, quod prius vellet occidi, quam faceret contra legem. At ille, nihilominous tradidit eam illi, quamuis renuerat quantum posset: et duxerunt ambo in lecto, et posuerunt puerum super illam plorantem et clamantem et cogerunt eos commisceri coactione non conditionali, sed absoluta. [Sidenote: De superstitiosis traditionibus eorum. [Greek: Ethelothraeskeia.]] Quamuis de iustitia facienda, vel peccato, cauendo nullam habeant legem, nihilominus
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.