The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English People, vol 2 | Page 4

Richard Hakluyt
modic? silu?: alia vero est sine lignis omnino. Cibaria autem sua decoquunt et sedent tam imperator quàm principes et alij ad ignem factum de boum stercoribus et equorum. Terra autem pr?dicta non est in parte centesima fructuosa: nec etiam potest fructum portare nisi aquis fluuialibus irrigetur. Sed aqua et riui ibidem sunt pauci: flumina vero rarissima vnde ibidem vill? sunt pauc?; nec aliqu? ciuitates excepta vna, qu? esse dicitur satis bona; [Sidenote: Syra orda, curia maior imperatoris.] nos autem non vidimus illam, sed fuimus prope ad dimidium diem, cum apud Syram ordam essemus, qu? curia est maior imperatoris eorum. Et licet aliàs infructuosa sit, quamuis non multum tamen competenter est alendis pecoribus apta. Aer in ipsa est mirabiliter inordinatus. In media etiam ?state quando in alijs partibus solet calor maximus abundare; ibi sunt tonitrua magna et fulgura, ex quibus homines quam plurimi occiduntur. [Sidenote: Maxim? niues in ?state in Tartaria.] Cadunt etiam ibi eodem tempore maxim? niues. Ibi sunt etiam frigidissimorum ventorum tam maximes tempestates, quod cum labore vix possunt homines aliquando equitare. Vnde cum essemus apud ordam (sic enim stationes imperatoris apud eos et principum appellantur) iacebamus in terra pr? magnitudine venti prostrati, et propter pulueris multitudinem videre minime poteramus. In ea etiam in hyeme nusquam pluit, sed in ?state: et tam modicum, quod vix potest aliquando puluerem et radices graminum madidare. [Sidenote: Grando maxima.] Grando etiam ibi s?pe maxiina cadit. [Sidenote: Maxima inundatio exubita grandinis resolutione.] Vnde eo tempore quando fuit electus, et in sede regni poni debuit imperator, nobis in curia existentibus, tanta cecidit grando, quod ex subita resolutione sicut plenius intelleximus, plusquam centum et quadraginta homines in eadem curia fuerunt submersi. Res autem et habitacula plura deducta fuerunt. Ibi est etiam in ?state subito magnus calor, et repente maximum frigus. In hyeme vero in aliqua parte cadunt maxim? niues, in alia autem paru?. [Sidenote: Iter quinque mensium et dinudij.] Et vt breuiter de terra concludam, magna est, sed aliter, sicut vidimus oculis nostris, (quia per ipsam circuendam quinque mensibus et dimidium ambulauimus) multo vilior est, quàm dicere valeamus.
De formis Tartarorum, de coniugio, vestibus et habitaculis eorum. Cap. 2.
Dicto de terra, de hominibus est dicendum. Primo quidem formas describemus personarum. Secundò de ipsorum coniugio supponemus. Tertio de vestibus. Quarto de habitaculis. Quinto de rebus eorum. Forma personarum ab hominibus alijs est remota. Inter oculos enim et genas plusquam alij homines sunt lati. Gen? etiam satis prominent à maxillis. Graciles sunt generaliter in cingulo exceptis quibusdam paucis. Pene omnes sunt mediocris statur?. Barba fere omnibus minime crescit. Aliqui tamen in inferiori labio et in barba modicos habent crines, quos minime tondent. Super verticem capitis in modum clericorum habent coronas, et ab aure vna vsque ad aliam, ad latitudinem trium digitorum similiter omnes radunt. Qu? rasur? coron? pr?dict? iunguntur. Super frontem etiam ad latitudinem duorum digitorum similiter omnes radunt. Illos autem capillos qui sunt inter coronam et pr?taxatam rasuram crescere vsque ad supercilia sinunt. Et ex vtraque parte frontis tondendo plusquam in medio crines faciunt longos: reliquos vero crines permittunt crescere vt mulieres. De quibus faciunt duas cordas, et ligant vnamquamque post aurem. Pedes etiam modicos habent. Vxores vero habet vnusquisque quot potest tenere. Aliquis centum, aliquis quinquaginta, aliquis decem, aliquis plures vel pauciores: et omnibus parentibus generaliter iunguntur, excepta matre, filia, vel sorore ex eadem matre, sororibus etiam ex patre: tamen et vxores patris post mortem ducere possunt. Vxorem etiam fratris alter frater iunior post mortem vel alius de parentela iunior ducere tenetur. Reliquas mulieres omnes sine vlla differentia ducunt in vxores, et emunt eas valde pretiosè à parentibus suis. Post mortem maritorum de facili ad secunda coniugia non migrant, nisi quis velit suam nouercam ducere in vxorem. [Sidenote: Vestes.] Vestes autem tam virorum quàm mulierum sunt vno modo format?. Pallijs, cappis vel capputijs vel pellibus non vtuntur. Tunicas vero portant de Bukeramo, purpura, vel Baldaquino in hunc modum formatas. A supremo vsque deorsum sunt sciss?, quia ante pectus dupticantur. A latere vero sinistro vna, et in dextris tribus ligaturis nectuntur, et in latere et in sinistro vsque ad brachiale sunt sciss?. Pellicia cuiuscunque sunt generis in eundem modum formantur: superius tamen pellicium exterius habet pilum, sed à posterioribus est apertum. Habet autem caudulam vnam vsque ad genua retro. Mulieres vero qu? sunt maritat? habent tunicam valde amplam et vsque ad terram ante scissam. Super caput vero habent vnum quid rotundum de viminibus vel de cortice factum, quod in longum protenditur ad vnam vlnam, et in summitate desinit in quadrum: et ab imo vsque ad summum in amplitudine semper crescit, et in summitate habet virgulam vnam longam et gracilem de auro vel de argento seu de ligno, vel etiam pennam: et est assutum super vnum pileolum, quod protenditur vsque ad humeros. Instrumentum pr?dictum est tectum de buccaramo, siue purpura vel baldaquino: sine quo instrumento coram hominibus nunquam vadunt,
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 107
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.