The Georgics [in Latin] | Page 7

Virgil
sua poma.
Praeterea genus haud unum nec fortibus ulmis?nec salici lotoque neque Idaeis cyparissis,?nec pingues unam in faciem nascuntur olivae,?orchades et radii et amara pausia baca?pomaque et Alcinoi silvae, nec surculus idem?Crustumiis Syriisque piris gravibusque volemis.?Non eadem arboribus pendet vindemia nostris,?quam Methymnaeo carpit de palmite Lesbos;?sunt Thasiae vites, sunt et Mareotides albae,?pinguibus hae terris habiles, levioribus illae,?et passo Psithia utilior tenuisque Lageos?temptatura pedes olim vincturaque linguam,?purpureae preciaeque, et quo te carmine dicam,?Rhaetica? Nec cellis ideo contende Falernis.?Sunt et Amineae vites, firmissima vina,?Tmolius adsurgit quibus et rex ipse Phanaeus;?Argitisque minor, cui non certaverit ulla?aut tantum fluere aut totidem durare per annos.?Non ego te, Dis et mensis accepta secundis,?transierim, Rhodia, et tumidis, Bumaste, racemis.?Sed neque quam multae species nec nomina quae sint,?est numerus; neque enim numero conprendere refert;?quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idem?discere quam multae Zephyro turbentur harenae,?aut ubi navigiis violentior incidit Eurus,?nosse, quot Ionii veniant ad litora fluctus.
Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt.?fluminibus salices crassisque paludibus alni?nascuntur, steriles saxosis montibus orni;?litora myrtetis laetissima; denique apertos?Bacchus amat collis, aquilonem et frigora taxi.?Aspice et extremis domitum cultoribus orbem?Eoasque domos Arabum pictosque Gelonos:?divisae arboribus patriae. Sola India nigrum?fert ebenum, solis est turea virga Sabaeis.?Quid tibi odorato referam sudantia ligno?balsamaque et bacas semper frondentis acanthi??Quid nemora Aethiopum molli canentia lana,?velleraque ut foliis depectant tenuia Seres;?aut quos Oceano propior gerit India lucos,?extremi sinus orbis, ubi aera vincere summum?arboris haud ullae iactu potuere sagittae??Et gens illa quidem sumptis non tarda pharetris.?Media fert tristis sucos tardumque saporem?felicis mali, quo non praesentius ullum,?pocula si quando saevae infecere novercae,?miscueruntque herbas et non innoxia verba,?auxilium venit ac membris agit atra venena.?Ipsa ingens arbos faciemque simillima lauro;?et, si non alium late iactaret odorem,?laurus erat; folia haud ullis labentia ventis;?flos ad prima tenax; animas et olentia Medi?ora fovent illo et senibus medicantur anhelis.?sed neque Medorum, silvae ditissima, terra,?nec pulcher Ganges atque auro turbidus Hermus?laudibus Italiae certent, non Bactra neque Indi?totaque turiferis Panchaia pinguis harenis.?Haec loca non tauri spirantes naribus ignem?invertere satis inmanis dentibus hydri?nec galeis densisque virum seges horruit hastis;?sed gravidae fruges et Bacchi Massicus humor?inplevere; tenent oleae armentaque laeta.?Hinc bellator equus campo sese arduus infert;?hinc albi, Clitumne, greges et maxima taurus?victima, saepe tuo perfusi flumine sacro,?Romanos ad templa deum duxere triumphos.?Hic ver adsiduum atque alienis mensibus aestas?bis gravidae pecudes, bis pomis utilis arbos.?At rabidae tigres absunt et saeva leonum?semina nec miseros fallunt aconita legentis?nec rapit inmensos orbis per humum neque tanto?squameus in spiram tractu se colligit anguis.?Adde tot egregias urbes operumque laborem,?tot congesta manu praeruptis oppida saxis?fluminaque antiquos subter labentia muros.?An mare, quod supra, memorem, quodque adluit infra?anne lacus tantos? Te, Lari maxume, teque,?fluctibus et fremitu adsurgens Benace marino?an memorem portus Lucrinoque addita claustra?atque indignatum magnis stridoribus aequor?Iulia qua ponto longe sonat unda refuso?Tyrrhenusque fretis inmittitur aestus Avernis??Haec eadem argenti rivos aerisque metalla?ostendit venis atque auro plurima fluxit.?Haec genus acre virum, Marsos pubemque Sabellam?adsuetumque malo Ligurem Volscosque verutos?extulit, haec Decios, Marios, magnosque Camillos,?Scipiadas duros bello et te, maxume Caesar,?qui nunc extremis Asiae iam victor in oris?inbellem avertis Romanis arcibus Indum.?Salve, magna parens frugum, Saturnia tellus,?magna virum; tibi res antiquae laudis et artem?ingredior, sanctos ausus recludere fontis,?Ascraeumque cano Romana per oppida carmen.
Nunc locus arvorum ingeniis: quae robora cuique,?quis color et quae sit rebus natura ferendis.?Difficiles primum terrae collesque maligni,?tenuis ubi argilla et dumosis calculus arvis,?Palladia gaudent silva vivacis olivae.?Indicio est tractu surgens oleaster eodem?plurimus et strati bacis silvestribus agri.?At quae pinguis humus dulcique uligine laeta,?quique frequens herbis et fertilis ubere campus---?qualem saepe cava montis convalle solemus?despicere; huc summis liquuntur rupibus amnes?felicemque trahunt limum---quique editus austro?et filicem curvis invisam pascit aratris:?hic tibi praevalidas olim multoque fluentis?sufficiet Baccho vitis, hic fertilis uvae,?hic laticis, qualem pateris libamus et auro,?inflavit cum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras,?lancibus et pandis fumantia reddimus exta.?Sin armenta magis studium vitulosque tueri?aut ovium fetum aut urentis culta capellas,?saltus et saturi petito longinqua Tarenti?et qualem infelix amisit Mantua campum,?pascentem niveos herboso flumine cycnos;?non liquidi gregibus fontes, non gramina deerunt;?et, quantum longis carpent armenta diebus,?exigua tantum gelidus ros nocte reponet.?Nigra fere et presso pinguis sub vomere terra?et cui putre solum,---namque hoc imitamur arando---?optima frumentis; non ullo ex aequore cernes?plura domum tardis decedere plaustra iuvencis;?aut unde iratus silvam devexit arator?et nemora evertit multos ignava per annos?antiquasque domos avium cum stirpibus imis?eruit; illae altum nidis petiere relictis,?at rudis enituit inpulso vomere campus.?Nam ieiuna quidem clivosi glarea ruris?vix humilis apibus casias roremque ministrat;?et tophus scaber et nigris exesa chelydris?creta negant alios aeque serpentibus agros?dulcem ferre cibum et curvas praebere latebras.?Quae tenuem exhalat nebulam fumosque volucris?et bibit humorem et, cum volt, ex se ipsa remittit?quaeque suo semper viridi se gramine vestit?nec scabie et salsa laedit robigine ferrum:?illa tibi laetis intexet vitibus ulmos,?illa ferax oleo est, illam experiere colendo?et facilem pecori et patientem vomeris unci.?Talem dives arat Capua et vicina Vesevo?ora iugo et vacuis Clanius non aequus Acerris.
Nunc, quo quamque modo possis cognoscere, dicam.?Rara sit an supra morem si densa requires---?altera frumentis quoniam favet, altera Baccho,?densa magis Cereri,
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 17
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.