ponere cervis?auritosque sequi lepores, tum figere dammas,?stuppea torquentem Balearis verbera fundae,?cum nix alta iacet, glaciem cum flumina trudunt.
Quid tempestates autumni et sidera dicam,?atque, ubi iam breviorque dies et mollior aestas,?quae vigilanda viris. vel cum ruit imbriferum ver,?spicea iam campis cum messis inhorruit et cum?frumenta in viridi stipula lactentia turgent.?Saepe ego, cum flavis messorem induceret arvis?agricola et fragili iam stringeret hordea culmo,?omnia ventorum concurrere proelia vidi,?quae gravidam late segetem ab radicibus imis?sublimem expulsam eruerent; ita turbine nigro?ferret hiems culmumque levem stipulasque volantis.?Saepe etiam inmensum caelo venit agmen aquarum?et foedam glomerant tempestatem imbribus atris?collectae ex alto nubes; ruit arduus aether?et pluvia ingenti sata laeta boumque labores?diluit; inplentur fossae et cava flumina crescunt?cum sonitu fervetque fretis spirantibus aequor.?Ipse pater media nimborum in nocte corusca?fulmina molitur dextra; quo maxuma motu?terra tremit; fugere ferae et mortalia corda?per gentis humilis stravit pavor; ille flagranti?aut Athon aut Rhodopen aut alta Ceraunia telo?deicit; ingeminant austri et densissimus imber;?nunc nemora ingenti vento, nunc litora plangunt.?Hoc metuens caeli menses et sidera serva,?frigida Saturni sese quo stella receptet,?quos ignis caelo Cyllenius erret in orbis.?In primis venerare deos atque annua magnae?sacra refer Cereri laetis operatus in herbis?extremae sub casum hiemis, iam vere sereno.?Tum pingues agni et tum mollissima vina,?tum somni dulces densaeque in montibus umbrae.?Cuncta tibi Cererem pubes agrestis adoret;?cui tu lacte favos et miti dilue Baccho,?terque novas circum felix eat hostia fruges,?omnis quam chorus et socii comitentur ovantes,?et Cererem clamore vocent in tecta; neque ante?falcem maturis quisquam supponat aristis,?quam Cereri torta redimitus tempora quercu?det motus incompositos et carmina dicat.
Atque haec ut certis possemus discere signis,?aestusque pluviasque et agentis frigora ventos,?ipse Pater statuit, quid menstrua Luna moneret,?quo signo caderent austri, quid saepe videntes?agricolae propius stabulis armenta tenerent.?Continuo ventis surgentibus aut freta ponti?incipiunt agitata tumescere et aridus altis?montibus audiri fragor aut resonantia longe?litora misceri et nemorum increbrescere murmur.?Iam sibi tum a curvis male temperat unda carinis,?cum medio celeres revolant ex aequore mergi?clamoremque ferunt ad litora, cumque marinae?in sicco ludunt fulicae notasque paludes?deserit atque altam supra volat ardea nubem.?Saepe etiam stellas vento inpendente videbis?praecipitis caelo labi noctisque per umbram?flammarum longos a tergo albescere tractus;?saepe levem paleam et frondes volitare caducas?aut summa nantis in aqua colludere plumas.?At Boreae de parte trucis cum fulminat et cum?Eurique Zephyrique tonat domus: omnia plenis?rura natant fossis atque omnis navita ponto?humida vela legit. Numquam inprudentibus imber?obfuit: aut illum surgentem vallibus imis?aeriae fugere grues, aut bucula caelum?suspiciens patulis captavit naribus auras,?aut arguta lacus circumvolitavit hirundo?et veterem in limo ranae cecinere querelam.?Saepius et tectis penetralibus extulit ova?angustum formica terens iter et bibit ingens?arcus et e pastu decedens agmine magno?corvorum increpuit densis exercitus alis.?Iam variae pelagi volucres et quae Asia circum?dulcibus in stagnis rimantur prata Caystri,?certatim largos umeris infundere rores:?nunc caput obiectare fretis, nunc currere in undas?et studio incassum videas gestire lavandi.?Tum cornix plena pluviam vocat inproba voce?et sola in sicca secum spatiatur harena.?Ne nocturna quidem carpentes pensa puellae?nescivere hiemem, testa cum ardente viderent?scintillare oleum et putris concrescere fungos.
Nec minus ex imbri soles et aperta serena?prospicere et certis poteris cognoscere signis:?nam neque tum stellis acies obtunsa videtur,?nec fratris radiis obnoxia surgere Luna,?tenuia nec lanae per caelum vellera ferri;?non tepidum ad solem pinnas in litore pandunt?dilectae Thetidi alcyones, non ore solutos?inmundi meminere sues iactare maniplos.?At nebulae magis ima petunt campoque recumbunt,?solis et occasum servans de culmine summo?nequiquam seros exercet noctua cantus.?Adparet liquido sublimis in aere Nisus?et pro purpureo poenas dat Scylla capillo:?quacumque illa levem fugiens secat aethera pinnis,?ecce inimicus, atrox, magno stridore per auras?insequitur Nisus; qua se fert Nisus ad auras,?illa levem fugiens raptim secat aethera pinnis?Tum liquidas corvi presso ter gutture voces?aut quater ingeminant, et saepe cubilibus altis?nescio qua praeter solitum dulcedine laeti?inter se in foliis strepitant; iuvat imbribus actis?progeniem parvam dulcisque revisere nidos;?haud equidem credo, quia sit divinitus illis?ingenium aut rerum fato prudentia maior;?verum ubi tempestas et caeli mobilis humor?mutavere vias et Iuppiter uvidus austris?denset, erant quae rara modo, et, quae densa, relaxat,?vertuntur species animorum et pectora motus?nunc alios, alios, dum nubila ventus agebat,?concipiunt: hinc ille avium concentus in agris?et laetae pecudes et ovantes gutture corvi.
Si vero solem ad rapidum lunasque sequentis?ordine respicies, numquam te crastina fallet?hora neque insidiis noctis capiere serenae.?Luna, revertentis cum primum colligit ignis,?si nigrum obscuro conprenderit aera cornu,?maxumus agricolis pelagoque parabitur imber;?at si virgineum suffuderit ore ruborem,?ventus erit; vento semper rubet aurea Phoebe.?Sin ortu quarto, namque is certissimus auctor,?pura neque obtunsis per caelum cornibus ibit,?totus et ille dies et qui nascentur ab illo?exactum ad mensem pluvia ventisque carebunt,?votaque servati solvent in litore nautae?Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae.?Sol quoque et exoriens et cum se condet in undas?signa dabit; solem certissima signa sequuntur,?et quae mane refert et quae surgentibus astris.?Ille ubi nascentem maculis variaverit ortum?conditus in nubem medioque refugerit orbe,?suspecti tibi sint imbres; namque urget ab alto?arboribusque satisque Notus pecorique sinister.?Aut ubi sub lucem densa inter nubila sese?diversi rumpent radii aut ubi pallida surget?Tithoni croceum linquens Aurora cubile,?heu male tum mitis defendet pampinus uvas:?tam multa in tectis crepitans salit
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.