The Georgics [in Latin] | Page 4

Virgil
frustra spectabis acervum,?concussaque famem in silvis solabere quercu.
Dicendum et, quae sint duris agrestibus arma,?quis sine nec potuere seri nec surgere messes:?vomis et inflexi primum grave robur aratri?tardaque Eleusinae matris volventia plaustra?tribulaque traheaeque et iniquo pondere rastri;?virgea praeterea Celei vilisque supellex,?arbuteae crates et mystica vannus Iacchi.?Omnia quae multo ante memor provisa repones,?si te digna manet divini gloria ruris.?Continuo in silvis magna vi flexa domatur?in burim et curvi formam accipit ulmus aratri.?Huic a stirpe pedes temo protentus in octo,?binae aures, duplici aptantur dentalia dorso?caeditur et tilia ante iugo levis altaque fagus,?stivaque, quae currus a tergo torqueat imos,?et suspensa focis explorat robora fumus.
Possum multa tibi veterum praecepta referre,?ni refugis tenuisque piget cognoscere curas.?Area cum primis ingenti aequanda cylindro?et vertenda manu et creta solidanda tenaci,?ne subeant herbae neu pulvere victa fatiscat,?tum variae inludant pestes: saepe exiguus mus?sub terris posuitque domos atque horrea fecit,?aut oculis capti fodere cubilia talpae,?inventusque cavis bufo et quae plurima terrae?monstra ferunt, populatque ingentem farris acervum?curculio atque inopi metuens formica senectae.?Contemplator item, cum se nux plurima silvis?induet in florem et ramos curvabit olentis.?Si superant fetus, pariter frumenta sequentur?magnaque cum magno veniet tritura calore;?at si luxuria foliorum exuberat umbra,?nequiquam pinguis palea teret area culmos.?Semina vidi equidem multos medicare serentis?et nitro prius et nigra perfundere amurca,?grandior ut fetus siliquis fallacibus esset,?et, quamvis igni exiguo, properata maderent.?Vidi lecta diu et multo spectata labore?degenerare tamen, ni vis humana quot annis?maxima quaeque manu legeret. Sic omnia fatis?in peius ruere ac retro sublapsa referri,?non aliter, quam qui adverso vix flumine lembum?remigiis subigit, si bracchia forte remisit,?atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.
Praeterea tam sunt Arcturi sidera nobis?Haedorumque dies servandi et lucidus Anguis,?quam quibus in patriam ventosa per aequora vectis?pontus et ostriferi fauces temptantur Abydi.?Libra die somnique pares ubi fecerit horas?et medium luci atque umbris iam dividit orbem,?exercete, viri, tauros, serite hordea campis?usque sub extremum brumae intractabilis imbrem;?nec non et lini segetem et Cereale papaver?tempus humo tegere et iamdudum incumbere aratris,?dum sicca tellure licet, dum nubila pendent.?Vere fabis satio; tum te quoque, Medica, putres?accipiunt sulci et milio venit annua cura,?candidus auratis aperit cum cornibus annum?Taurus et averso cedens Canis occidit astro.?At si triticeam in messem robustaque farra?exercebis humum solisque instabis aristis,?ante tibi Eoae Atlantides abscondantur?Gnosiaque ardentis decedat stella Coronae,?debita quam sulcis committas semina quamque?invitae properes anni spem credere terrae.?Multi ante occasum Maiae coepere; sed illos?exspectata seges vanis elusit avenis.?Si vero viciamque seres vilemque phaselum?nec Pelusiacae curam aspernabere lentis,?haud obscura cadens mittet tibi signa Bootes:?incipe et ad medias sementem extende pruinas.
Idcirco certis dimensum partibus orbem?per duodena regit mundi Sol aureus astra.?Quinque tenent caelum zonae; quarum una corusco?semper sole rubens et torrida semper ab igni;?quam circum extremae dextra laevaque trahuntur?caeruleae, glacie concretae atque imbribus atris;?has inter mediamque duae mortalibus aegris?munere concessae divom, et via secta per ambas,?obliquus qua se signorum verteret ordo.?Mundus, ut ad Scythiam Rhipaeasque arduus arces?consurgit, premitur Libyae devexus in austros.?Hic vertex nobis semper sublimis; at illum?sub pedibus Styx atra videt Manesque profundi.?Maximus hic flexu sinuoso elabitur Anguis?circum perque duas in morem fluminis Arctos,?Arctos Oceani metuentis aequore tingui.?Illic, ut perhibent, aut intempesta silet nox,?semper et obtenta densentur nocte tenebrae,?aut redit a nobis Aurora diemque reducit;?nosque ubi primus equis Oriens adflavit anhelis,?illic, sera rubens accendit lumina Vesper.?Hinc tempestates dubio praediscere caelo?possumus, hinc messisque diem tempusque serendi,?et quando infidum remis inpellere marmor?conveniat, quando armatas deducere classis,?aut tempestivam silvis evertere pinum.
Nec frustra signorum obitus speculamur et ortus,?temporibusque parem diversis quattuor annum.?Frigidus agricolam si quando continet imber,?multa, forent quae mox caelo properanda sereno,?maturare datur: durum procudit arator?vomeris obtunsi dentem, cavat arbore lintres,?aut pecori signum aut numeros inpressit acervis.?Exacuunt alii vallos furcasque bicornis?atque Amerina parant lentae retinacula viti.?Nunc facilis rubea texatur fiscina virga,?nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo.?Quippe etiam festis quaedam exercere diebus?fas et iura sinunt; rivos deducere nulla?religio vetuit, segeti praetendere saepem,?insidias avibus moliri, incendere vepres,?balantumque gregem fluvio mersare salubri.?Saepe oleo tardi costas agitator aselli?vilibus aut onerat pomis, lapidemque revertens?incusum aut atrae massam picis urbe reportat.
Ipsa dies alios alio dedit ordine Luna?felicis operum. Quintam fuge: pallidus Orcus?Eumenidesque satae; tum partu Terra nefando?Coeumque Iapetumque creat saevumque Typhoea?et coniuratos caelum rescindere fratres.?Ter sunt conati inponere Pelio Ossam?scilicet, atque Ossae frondosum involvere Olympum;?ter pater exstructos disiecit fulmine montis.?Septima post decimam felix et ponere vitem?et prensos domitare boves et licia telae?addere: nona fugae melior, contraria furtis.
Multa adeo gelida melius se nocte dedere,?aut cum sole novo terras inrorat Eous.?Nocte leves melius stipulae, nocte arida prata?tondentur, noctes lentus non deficit humor.?Et quidam seros hiberni ad luminis ignis?pervigilat ferroque faces inspicat acuto;?interea longum cantu solata laborem?arguto coniunx percurrit pectine telas,?aut dulcis musti Volcano decoquit humorem?et foliis undam trepidi despumat aeni.?At rubicunda Ceres medio succiditur aestu?et medio tostas aestu terit area fruges.?Nudus ara, sere nudus; hiems ignava colono.?Frigoribus parto agricolae plerumque fruuntur?mutuaque inter se laeti convivia curant.?Invitat genialis hiems curasque resolvit,?ceu pressae cum iam portum tetigere carinae,?puppibus et laeti nautae inposuere coronas.?Sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus?et lauri bacas oleamque cruentaque myrta,?tum gruibus pedicas et retia
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 17
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.