inserere atque oculos
inponere simplex.
Nam qua se medio trudunt de cortice gemmae
et
tenuis rumpunt tunicas, angustus in ipso
fit nodo sinus: huc aliena ex
arbore germen
includunt udoque docent inolescere libro.
Aut
rursum enodes trunci resecantur et alte
finditur in solidum cuneis via,
deinde feraces
plantae inmittuntur: nec longum tempus, et ingens
exsilit ad caelum ramis felicibus arbos
miraturque novas frondes et
non sua poma.
Praeterea genus haud unum nec fortibus ulmis
nec salici lotoque
neque Idaeis cyparissis,
nec pingues unam in faciem nascuntur olivae,
orchades et radii et amara pausia baca
pomaque et Alcinoi silvae,
nec surculus idem
Crustumiis Syriisque piris gravibusque volemis.
Non eadem arboribus pendet vindemia nostris,
quam Methymnaeo
carpit de palmite Lesbos;
sunt Thasiae vites, sunt et Mareotides albae,
pinguibus hae terris habiles, levioribus illae,
et passo Psithia utilior
tenuisque Lageos
temptatura pedes olim vincturaque linguam,
purpureae preciaeque, et quo te carmine dicam,
Rhaetica? Nec cellis
ideo contende Falernis.
Sunt et Amineae vites, firmissima vina,
Tmolius adsurgit quibus et rex ipse Phanaeus;
Argitisque minor, cui
non certaverit ulla
aut tantum fluere aut totidem durare per annos.
Non ego te, Dis et mensis accepta secundis,
transierim, Rhodia, et
tumidis, Bumaste, racemis.
Sed neque quam multae species nec
nomina quae sint,
est numerus; neque enim numero conprendere
refert;
quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idem
discere quam
multae Zephyro turbentur harenae,
aut ubi navigiis violentior incidit
Eurus,
nosse, quot Ionii veniant ad litora fluctus.
Nec vero terrae ferre omnes omnia possunt.
fluminibus salices
crassisque paludibus alni
nascuntur, steriles saxosis montibus orni;
litora myrtetis laetissima; denique apertos
Bacchus amat collis,
aquilonem et frigora taxi.
Aspice et extremis domitum cultoribus
orbem
Eoasque domos Arabum pictosque Gelonos:
divisae
arboribus patriae. Sola India nigrum
fert ebenum, solis est turea virga
Sabaeis.
Quid tibi odorato referam sudantia ligno
balsamaque et
bacas semper frondentis acanthi?
Quid nemora Aethiopum molli
canentia lana,
velleraque ut foliis depectant tenuia Seres;
aut quos
Oceano propior gerit India lucos,
extremi sinus orbis, ubi aera vincere
summum
arboris haud ullae iactu potuere sagittae?
Et gens illa
quidem sumptis non tarda pharetris.
Media fert tristis sucos
tardumque saporem
felicis mali, quo non praesentius ullum,
pocula
si quando saevae infecere novercae,
miscueruntque herbas et non
innoxia verba,
auxilium venit ac membris agit atra venena.
Ipsa
ingens arbos faciemque simillima lauro;
et, si non alium late iactaret
odorem,
laurus erat; folia haud ullis labentia ventis;
flos ad prima
tenax; animas et olentia Medi
ora fovent illo et senibus medicantur
anhelis.
sed neque Medorum, silvae ditissima, terra,
nec pulcher
Ganges atque auro turbidus Hermus
laudibus Italiae certent, non
Bactra neque Indi
totaque turiferis Panchaia pinguis harenis.
Haec
loca non tauri spirantes naribus ignem
invertere satis inmanis
dentibus hydri
nec galeis densisque virum seges horruit hastis;
sed
gravidae fruges et Bacchi Massicus humor
inplevere; tenent oleae
armentaque laeta.
Hinc bellator equus campo sese arduus infert;
hinc albi, Clitumne, greges et maxima taurus
victima, saepe tuo
perfusi flumine sacro,
Romanos ad templa deum duxere triumphos.
Hic ver adsiduum atque alienis mensibus aestas
bis gravidae pecudes,
bis pomis utilis arbos.
At rabidae tigres absunt et saeva leonum
semina nec miseros fallunt aconita legentis
nec rapit inmensos orbis
per humum neque tanto
squameus in spiram tractu se colligit anguis.
Adde tot egregias urbes operumque laborem,
tot congesta manu
praeruptis oppida saxis
fluminaque antiquos subter labentia muros.
An mare, quod supra, memorem, quodque adluit infra
anne lacus
tantos? Te, Lari maxume, teque,
fluctibus et fremitu adsurgens
Benace marino
an memorem portus Lucrinoque addita claustra
atque indignatum magnis stridoribus aequor
Iulia qua ponto longe
sonat unda refuso
Tyrrhenusque fretis inmittitur aestus Avernis?
Haec eadem argenti rivos aerisque metalla
ostendit venis atque auro
plurima fluxit.
Haec genus acre virum, Marsos pubemque Sabellam
adsuetumque malo Ligurem Volscosque verutos
extulit, haec
Decios, Marios, magnosque Camillos,
Scipiadas duros bello et te,
maxume Caesar,
qui nunc extremis Asiae iam victor in oris
inbellem avertis Romanis arcibus Indum.
Salve, magna parens
frugum, Saturnia tellus,
magna virum; tibi res antiquae laudis et
artem
ingredior, sanctos ausus recludere fontis,
Ascraeumque cano
Romana per oppida carmen.
Nunc locus arvorum ingeniis: quae robora cuique,
quis color et quae
sit rebus natura ferendis.
Difficiles primum terrae collesque maligni,
tenuis ubi argilla et dumosis calculus arvis,
Palladia gaudent silva
vivacis olivae.
Indicio est tractu surgens oleaster eodem
plurimus et
strati bacis silvestribus agri.
At quae pinguis humus dulcique uligine
laeta,
quique frequens herbis et fertilis ubere campus---
qualem
saepe cava montis convalle solemus
despicere; huc summis liquuntur
rupibus amnes
felicemque trahunt limum---quique editus austro
et
filicem curvis invisam pascit aratris:
hic tibi praevalidas olim
multoque fluentis
sufficiet Baccho vitis, hic fertilis uvae,
hic laticis,
qualem pateris libamus et auro,
inflavit cum pinguis ebur Tyrrhenus
ad aras,
lancibus et pandis fumantia reddimus exta.
Sin armenta
magis studium vitulosque tueri
aut ovium fetum aut urentis culta
capellas,
saltus et saturi petito longinqua Tarenti
et qualem infelix
amisit Mantua campum,
pascentem niveos herboso flumine cycnos;
non liquidi gregibus fontes, non gramina deerunt;
et, quantum
longis carpent armenta diebus,
exigua tantum gelidus ros nocte
reponet.
Nigra fere et presso pinguis sub vomere terra
et cui putre
solum,---namque hoc imitamur arando---
optima frumentis; non ullo
ex aequore cernes
plura domum tardis decedere plaustra iuvencis;
aut unde iratus silvam devexit arator
et nemora evertit multos ignava
per annos
antiquasque domos avium cum stirpibus imis
eruit; illae
altum nidis petiere relictis,
at rudis enituit inpulso vomere campus.
Nam ieiuna quidem clivosi glarea ruris
vix humilis apibus casias
roremque ministrat;
et tophus scaber et nigris exesa chelydris
creta
negant alios aeque serpentibus agros
dulcem ferre cibum et curvas
praebere latebras.
Quae tenuem exhalat nebulam fumosque volucris
et bibit humorem et, cum volt, ex se ipsa remittit
quaeque suo
semper viridi se gramine vestit
nec
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.