aestu terit area fruges.
Nudus ara, sere nudus; hiems ignava
colono.
Frigoribus parto agricolae plerumque fruuntur
mutuaque
inter se laeti convivia curant.
Invitat genialis hiems curasque resolvit,
ceu pressae cum iam portum tetigere carinae,
puppibus et laeti
nautae inposuere coronas.
Sed tamen et quernas glandes tum stringere
tempus
et lauri bacas oleamque cruentaque myrta,
tum gruibus
pedicas et retia ponere cervis
auritosque sequi lepores, tum figere
dammas,
stuppea torquentem Balearis verbera fundae,
cum nix alta
iacet, glaciem cum flumina trudunt.
Quid tempestates autumni et sidera dicam,
atque, ubi iam breviorque
dies et mollior aestas,
quae vigilanda viris. vel cum ruit imbriferum
ver,
spicea iam campis cum messis inhorruit et cum
frumenta in
viridi stipula lactentia turgent.
Saepe ego, cum flavis messorem
induceret arvis
agricola et fragili iam stringeret hordea culmo,
omnia ventorum concurrere proelia vidi,
quae gravidam late segetem
ab radicibus imis
sublimem expulsam eruerent; ita turbine nigro
ferret hiems culmumque levem stipulasque volantis.
Saepe etiam
inmensum caelo venit agmen aquarum
et foedam glomerant
tempestatem imbribus atris
collectae ex alto nubes; ruit arduus aether
et pluvia ingenti sata laeta boumque labores
diluit; inplentur fossae
et cava flumina crescunt
cum sonitu fervetque fretis spirantibus
aequor.
Ipse pater media nimborum in nocte corusca
fulmina
molitur dextra; quo maxuma motu
terra tremit; fugere ferae et
mortalia corda
per gentis humilis stravit pavor; ille flagranti
aut
Athon aut Rhodopen aut alta Ceraunia telo
deicit; ingeminant austri
et densissimus imber;
nunc nemora ingenti vento, nunc litora
plangunt.
Hoc metuens caeli menses et sidera serva,
frigida Saturni
sese quo stella receptet,
quos ignis caelo Cyllenius erret in orbis.
In
primis venerare deos atque annua magnae
sacra refer Cereri laetis
operatus in herbis
extremae sub casum hiemis, iam vere sereno.
Tum pingues agni et tum mollissima vina,
tum somni dulces
densaeque in montibus umbrae.
Cuncta tibi Cererem pubes agrestis
adoret;
cui tu lacte favos et miti dilue Baccho,
terque novas circum
felix eat hostia fruges,
omnis quam chorus et socii comitentur ovantes,
et Cererem clamore vocent in tecta; neque ante
falcem maturis
quisquam supponat aristis,
quam Cereri torta redimitus tempora
quercu
det motus incompositos et carmina dicat.
Atque haec ut certis possemus discere signis,
aestusque pluviasque et
agentis frigora ventos,
ipse Pater statuit, quid menstrua Luna moneret,
quo signo caderent austri, quid saepe videntes
agricolae propius
stabulis armenta tenerent.
Continuo ventis surgentibus aut freta ponti
incipiunt agitata tumescere et aridus altis
montibus audiri fragor
aut resonantia longe
litora misceri et nemorum increbrescere murmur.
Iam sibi tum a curvis male temperat unda carinis,
cum medio
celeres revolant ex aequore mergi
clamoremque ferunt ad litora,
cumque marinae
in sicco ludunt fulicae notasque paludes
deserit
atque altam supra volat ardea nubem.
Saepe etiam stellas vento
inpendente videbis
praecipitis caelo labi noctisque per umbram
flammarum longos a tergo albescere tractus;
saepe levem paleam et
frondes volitare caducas
aut summa nantis in aqua colludere plumas.
At Boreae de parte trucis cum fulminat et cum
Eurique Zephyrique
tonat domus: omnia plenis
rura natant fossis atque omnis navita ponto
humida vela legit. Numquam inprudentibus imber
obfuit: aut illum
surgentem vallibus imis
aeriae fugere grues, aut bucula caelum
suspiciens patulis captavit naribus auras,
aut arguta lacus
circumvolitavit hirundo
et veterem in limo ranae cecinere querelam.
Saepius et tectis penetralibus extulit ova
angustum formica terens
iter et bibit ingens
arcus et e pastu decedens agmine magno
corvorum increpuit densis exercitus alis.
Iam variae pelagi volucres et
quae Asia circum
dulcibus in stagnis rimantur prata Caystri,
certatim largos umeris infundere rores:
nunc caput obiectare fretis,
nunc currere in undas
et studio incassum videas gestire lavandi.
Tum cornix plena pluviam vocat inproba voce
et sola in sicca secum
spatiatur harena.
Ne nocturna quidem carpentes pensa puellae
nescivere hiemem, testa cum ardente viderent
scintillare oleum et
putris concrescere fungos.
Nec minus ex imbri soles et aperta serena
prospicere et certis poteris
cognoscere signis:
nam neque tum stellis acies obtunsa videtur,
nec
fratris radiis obnoxia surgere Luna,
tenuia nec lanae per caelum
vellera ferri;
non tepidum ad solem pinnas in litore pandunt
dilectae
Thetidi alcyones, non ore solutos
inmundi meminere sues iactare
maniplos.
At nebulae magis ima petunt campoque recumbunt,
solis
et occasum servans de culmine summo
nequiquam seros exercet
noctua cantus.
Adparet liquido sublimis in aere Nisus
et pro
purpureo poenas dat Scylla capillo:
quacumque illa levem fugiens
secat aethera pinnis,
ecce inimicus, atrox, magno stridore per auras
insequitur Nisus; qua se fert Nisus ad auras,
illa levem fugiens raptim
secat aethera pinnis
Tum liquidas corvi presso ter gutture voces
aut
quater ingeminant, et saepe cubilibus altis
nescio qua praeter solitum
dulcedine laeti
inter se in foliis strepitant; iuvat imbribus actis
progeniem parvam dulcisque revisere nidos;
haud equidem credo,
quia sit divinitus illis
ingenium aut rerum fato prudentia maior;
verum ubi tempestas et caeli mobilis humor
mutavere vias et Iuppiter
uvidus austris
denset, erant quae rara modo, et, quae densa, relaxat,
vertuntur species animorum et pectora motus
nunc alios, alios, dum
nubila ventus agebat,
concipiunt: hinc ille avium concentus in agris
et laetae pecudes et ovantes gutture corvi.
Si vero solem ad rapidum lunasque sequentis
ordine respicies,
numquam te crastina fallet
hora neque insidiis noctis capiere serenae.
Luna, revertentis cum primum colligit ignis,
si nigrum obscuro
conprenderit aera cornu,
maxumus agricolis pelagoque parabitur
imber;
at si virgineum suffuderit ore ruborem,
ventus erit; vento
semper rubet aurea Phoebe.
Sin ortu quarto, namque is certissimus
auctor,
pura neque obtunsis per caelum cornibus ibit,
totus et ille
dies et qui nascentur ab illo
exactum ad mensem pluvia ventisque
carebunt,
votaque servati solvent in litore nautae
Glauco et
Panopeae et Inoo Melicertae.
Sol quoque et exoriens et cum se condet
in undas
signa dabit; solem certissima signa sequuntur,
et quae
mane refert et quae
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.