negaret.
Mox et frumentis labor
additus, ut mala culmos
esset robigo segnisque horreret in arvis
carduus; intereunt segetes, subit aspera silva,
lappaeque tribolique,
interque nitentia culta
infelix lolium et steriles dominantur avenae.
Quod nisi et adsiduis herbam insectabere rastris,
et sonitu terrebis
aves, et ruris opaci
falce premes umbras votisque vocaveris imbrem,
heu magnum alterius frustra spectabis acervum,
concussaque
famem in silvis solabere quercu.
Dicendum et, quae sint duris agrestibus arma,
quis sine nec potuere
seri nec surgere messes:
vomis et inflexi primum grave robur aratri
tardaque Eleusinae matris volventia plaustra
tribulaque traheaeque et
iniquo pondere rastri;
virgea praeterea Celei vilisque supellex,
arbuteae crates et mystica vannus Iacchi.
Omnia quae multo ante
memor provisa repones,
si te digna manet divini gloria ruris.
Continuo in silvis magna vi flexa domatur
in burim et curvi formam
accipit ulmus aratri.
Huic a stirpe pedes temo protentus in octo,
binae aures, duplici aptantur dentalia dorso
caeditur et tilia ante iugo
levis altaque fagus,
stivaque, quae currus a tergo torqueat imos,
et
suspensa focis explorat robora fumus.
Possum multa tibi veterum praecepta referre,
ni refugis tenuisque
piget cognoscere curas.
Area cum primis ingenti aequanda cylindro
et vertenda manu et creta solidanda tenaci,
ne subeant herbae neu
pulvere victa fatiscat,
tum variae inludant pestes: saepe exiguus mus
sub terris posuitque domos atque horrea fecit,
aut oculis capti
fodere cubilia talpae,
inventusque cavis bufo et quae plurima terrae
monstra ferunt, populatque ingentem farris acervum
curculio atque
inopi metuens formica senectae.
Contemplator item, cum se nux
plurima silvis
induet in florem et ramos curvabit olentis.
Si superant
fetus, pariter frumenta sequentur
magnaque cum magno veniet tritura
calore;
at si luxuria foliorum exuberat umbra,
nequiquam pinguis
palea teret area culmos.
Semina vidi equidem multos medicare
serentis
et nitro prius et nigra perfundere amurca,
grandior ut fetus
siliquis fallacibus esset,
et, quamvis igni exiguo, properata maderent.
Vidi lecta diu et multo spectata labore
degenerare tamen, ni vis
humana quot annis
maxima quaeque manu legeret. Sic omnia fatis
in peius ruere ac retro sublapsa referri,
non aliter, quam qui adverso
vix flumine lembum
remigiis subigit, si bracchia forte remisit,
atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.
Praeterea tam sunt Arcturi sidera nobis
Haedorumque dies servandi et
lucidus Anguis,
quam quibus in patriam ventosa per aequora vectis
pontus et ostriferi fauces temptantur Abydi.
Libra die somnique pares
ubi fecerit horas
et medium luci atque umbris iam dividit orbem,
exercete, viri, tauros, serite hordea campis
usque sub extremum
brumae intractabilis imbrem;
nec non et lini segetem et Cereale
papaver
tempus humo tegere et iamdudum incumbere aratris,
dum
sicca tellure licet, dum nubila pendent.
Vere fabis satio; tum te
quoque, Medica, putres
accipiunt sulci et milio venit annua cura,
candidus auratis aperit cum cornibus annum
Taurus et averso cedens
Canis occidit astro.
At si triticeam in messem robustaque farra
exercebis humum solisque instabis aristis,
ante tibi Eoae Atlantides
abscondantur
Gnosiaque ardentis decedat stella Coronae,
debita
quam sulcis committas semina quamque
invitae properes anni spem
credere terrae.
Multi ante occasum Maiae coepere; sed illos
exspectata seges vanis elusit avenis.
Si vero viciamque seres
vilemque phaselum
nec Pelusiacae curam aspernabere lentis,
haud
obscura cadens mittet tibi signa Bootes:
incipe et ad medias
sementem extende pruinas.
Idcirco certis dimensum partibus orbem
per duodena regit mundi Sol
aureus astra.
Quinque tenent caelum zonae; quarum una corusco
semper sole rubens et torrida semper ab igni;
quam circum extremae
dextra laevaque trahuntur
caeruleae, glacie concretae atque imbribus
atris;
has inter mediamque duae mortalibus aegris
munere
concessae divom, et via secta per ambas,
obliquus qua se signorum
verteret ordo.
Mundus, ut ad Scythiam Rhipaeasque arduus arces
consurgit, premitur Libyae devexus in austros.
Hic vertex nobis
semper sublimis; at illum
sub pedibus Styx atra videt Manesque
profundi.
Maximus hic flexu sinuoso elabitur Anguis
circum perque
duas in morem fluminis Arctos,
Arctos Oceani metuentis aequore
tingui.
Illic, ut perhibent, aut intempesta silet nox,
semper et obtenta
densentur nocte tenebrae,
aut redit a nobis Aurora diemque reducit;
nosque ubi primus equis Oriens adflavit anhelis,
illic, sera rubens
accendit lumina Vesper.
Hinc tempestates dubio praediscere caelo
possumus, hinc messisque diem tempusque serendi,
et quando
infidum remis inpellere marmor
conveniat, quando armatas deducere
classis,
aut tempestivam silvis evertere pinum.
Nec frustra signorum obitus speculamur et ortus,
temporibusque
parem diversis quattuor annum.
Frigidus agricolam si quando
continet imber,
multa, forent quae mox caelo properanda sereno,
maturare datur: durum procudit arator
vomeris obtunsi dentem, cavat
arbore lintres,
aut pecori signum aut numeros inpressit acervis.
Exacuunt alii vallos furcasque bicornis
atque Amerina parant lentae
retinacula viti.
Nunc facilis rubea texatur fiscina virga,
nunc torrete
igni fruges, nunc frangite saxo.
Quippe etiam festis quaedam exercere
diebus
fas et iura sinunt; rivos deducere nulla
religio vetuit, segeti
praetendere saepem,
insidias avibus moliri, incendere vepres,
balantumque gregem fluvio mersare salubri.
Saepe oleo tardi costas
agitator aselli
vilibus aut onerat pomis, lapidemque revertens
incusum aut atrae massam picis urbe reportat.
Ipsa dies alios alio dedit ordine Luna
felicis operum. Quintam fuge:
pallidus Orcus
Eumenidesque satae; tum partu Terra nefando
Coeumque Iapetumque creat saevumque Typhoea
et coniuratos
caelum rescindere fratres.
Ter sunt conati inponere Pelio Ossam
scilicet, atque Ossae frondosum involvere Olympum;
ter pater
exstructos disiecit fulmine montis.
Septima post decimam felix et
ponere vitem
et prensos domitare boves et licia telae
addere: nona
fugae melior, contraria furtis.
Multa adeo gelida melius se nocte dedere,
aut cum sole novo terras
inrorat Eous.
Nocte leves melius stipulae, nocte arida prata
tondentur, noctes lentus non deficit humor.
Et quidam seros hiberni
ad luminis ignis
pervigilat ferroque faces inspicat acuto;
interea
longum cantu solata laborem
arguto coniunx percurrit pectine telas,
aut dulcis musti Volcano decoquit humorem
et foliis undam trepidi
despumat aeni.
At rubicunda Ceres medio succiditur aestu
et medio
tostas
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.