solum et
discludere Nerea ponto coeperit, et rerum paulatim sumere formas;
iamque novum terrae stupeant lucescere solem, altius atque cadant
submotis nubibus imbres; incipiant silvae cum primum surgere,
cumque rara per ignaros errent animalia montis.
Hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna, Caucasiasque refert
volucres, furtumque Promethei: his adiungit, Hylan nautae quo fonte
relictum clamassent, ut litus `Hyla, Hyla!' omne sonaret. et fortunatam,
si numquam armenta fuissent, Pasiphaen nivei solatur amore iuvenci.
ah, virgo infelix, quae te dementia cepit! Proetides inplerunt falsis
mugitibus agros: at non tam turpis pecudum tamen ulla secuta est
concubitus, quamvis collo timuisset aratrum, et saepe in levi quaesisset
cornua fronte. ah, virgo infelix, tu nunc in montibus erras: ille, latus
niveum molli fultus hyacintho, ilice sub nigra pallentis ruminat herbas,
aut aliquam in magno sequitur grege. `Claudite, nymphae, Dictaeae
nymphae, nemorum iam claudite saltus, si qua forte ferant oculis sese
obvia nostris errabunda bovis vestigia; forsitan illum, aut herba captum
viridi, aut armenta secutum, perducant aliquae stabula ad Gortynia
vaccae. Tum canit Hesperidum miratam mala puellam; tum
Phaethontiades musco circumdat amaro corticis, atque solo proceras
erigit alnos. Tum canit, errantem Permessi ad flumina Gallum Aonas in
montis ut duxerit una sororum, utque viro Phoebi chorus adsurrexerit
omnis; ut Linus haec illi, divino carmine pastor, floribus atque apio
crinis ornatus amaro, dixerit: `Hos tibi dant calamos, en accipe, Musae,
Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat cantando rigidas deducere
montibus ornos: his tibi Grynei nemoris dicatur origo, ne quis sit lucus,
quo se plus iactet Apollo.' Quid loquar aut Scyllam Nisi, quam fama
secuta est candida succinctam latrantibus inguina monstris Dulichias
vexasse rates, et gurgite in alto, ah, timidos nautas canibus lacerasse
marinis, aut ut mutatos Terei narraverit artus; quas illi Philomela dapes,
quae dona pararit, quo cursu deserta petiverit, et quibus ante infelix sua
tecta supervolitaverit alis? Omnia, quae Phoebo quondam meditante,
beatus audiit Eurotas, iussitque ediscere laurus, ille canit: pulsae
referunt ad sidera valles; cogere donec ovis stabulis numerumque
referri iussit, et invito processit Vesper Olympo.
VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS
M. FORTE sub arguta consederat ilice Daphnis, compulerantque
greges Corydon et Thyrsis in unum, Trhyrsis ovis, Corydon distentas
lacte capellas, ambo florentes aetatibus, Arcades ambo, et cantare pares,
et respondere parati.
Huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos, vir gregis ipse caper
deerraverat; atque ego Daphnim aspicio. Ille ubi me contra videt:
`Ocius' inquit `huc ades, O Meliboee, caper tibi salvus et haedi; et, si
quid cessare potes, requiesce sub umbra. huc ipsi potum venient per
prata iuvenci, hic viridis tenera praetexit arundine ripas Mincius, eque
sacra resonant examina quercu.' Quid facerem? Neque ego Alcippen,
nec Phyllida habebam, depulsos a lacte domi quae clauderet agnos, et
certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum. posthabui tamen
illorum mea seria ludo: alternis igitur contendere versibus ambo
coepere; alternos Musae meminisse volebant. hos Corydon, illos
referebat in ordine Thyrsis. C. Nymphae, noster amor, Libethrides, aut
mihi carmen, quale meo Codro, concedite: proxima Phoebi versibus ille
facit; aut, si non possumus omnes, hic arguta sacra pendebit fistula pinu.
T. Pastores, hedera crescentem ornate poetam, Arcades, invidia
rumpantur ut ilia Codro; aut si ultra placitum laudarit, baccare frontem
cingite, ne vati noceat mala lingua futuro. C. Saetosi caput hoc apri tibi,
Delia, parvus et ramosa Micon vivacis cornua cervi. Si proprium hoc
fuerit, levi de marmore tota puniceo stabis suras evincta coturno. T.
Sinum lactis et haec te liba, Priape, quotannis exspectare sat est: custos
es pauperis horti. Nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu, si
fetura gregem suppleverit, aureus esto. C. Nerine Galatea, thymo mihi
dulcior Hyblae, candidior cycnis, hedera formosior alba, cum primum
pasti repetent praesepia tauri, si qua tui Corydonis habet te cura, venito.
T. Immo ego Sardoniis videar tibi amarior herbis, horridior rusco,
proiecta vilior alga, si mihi non haec lux toto iam longior anno est. Ite
domum pasti, si quis pudor, ite iuvenci. C. Muscosi fontes et somno
mollior herba, et quae vos rara viridis tegit arbutus umbra, solstitium
pecori defendite; iam venit aestas torrida, iam lento turgent in palmite
gemmae. T. Hic focus et taedae pingues, hic plurimus ignis semper, et
adsidua postes fuligine nigri; hic tantum Boreae curamus frigora,
quantum aut numerum lupus, aut torrentia flumina ripas. C. Stant et
iuniperi, et castaneae hirsutae; strata iacent passim sua quaque sub
arbore poma; omnia nunc rident: at si formosus Alexis montibus his
abeat, videas et flumina sicca. T. Aret ager; vitio moriens sitit aeris
herba; Liber pampineas invidit collibus umbras: Phyllidis adventu
nostrae nemus omne virebit, Iuppiter et laeto descendet plurimus imbri.
Populus Alcidae gratissima, vitis Iaccho, formosae myrtus Veneri, sua
laurea Phoebo; Phyllis amat corylos: illas dum Phyllis amabit, nec
myrtus vincet corylos, nec laurea Phoebi. T. Fraxinus in silvis
pulcherrima, pinus in hortis, populus in fluviis, abies in montibus altis:
saepius at si me, Lycida formose, revisas, fraxinus in silvis cedat tibi,
pinus
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.