The Bucolics and Ecloges | Page 5

Virgil
ante videri. M. At mihi sese offert ultro, meus ignis,
Amyntas, notior ut iam sit canibus non Delia nostris. D. Parta meae
Veneri sunt munera: namque notavi ipse locum, aeriae quo congessere
palumbes. M. Quod potui, puero silvestri ex arbore lecta aurea mala
decem misi; cras altera mittam. D. O quotiens et quae nobis Galatea
locuta est! partem aliquam, venti, divom referatis ad auris! M. Quid
prodest, quod me ipse animo non spernis, Amynta. si, dum tu sectaris
apros, ego retia servo? D. Phyllida mitte mihi: meus est natalis, Iolla;
cum faciam vitula pro frugibus, ipse venito. M. Phyllida amo ante alias;
nam me discedere flevit, et longum `formose, vale, vale,' inquit, `Iolla.'
D. Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres. arboribus venti, nobis
Amaryllidis irae. M. Dulce satis umor, depulsis arbutus haedis, lenta
salix feto pecori, mihi solus Amyntas. D. Pollio amat nostram, quamvis
est rustica, Musam: Pierides vitulam lectori pascite vestro. M. Pollio et
ipse facit nova carmina: pascite taurum, iam cornu petat et pedibus qui
spargat arenam. D. Qui te, Pollio, amat, veniat quo te quoque gaudet:
mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum. M. Qui Bavium non odit,
amet tua carmina, Maevi, atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos.
D. Qui legitis flores et humi nascentia fraga, frigidus, O pueri, fugite

hinc, latet anguis in herba. M. Parcite, oves, nimium procedere; non
bene ripae creditur; ipse aries etiam nunc vellera siccat. D. Tityre,
pascentes a flumine reice capellas: ipse ubi tempus erit, omnis in fonte
lavabo. M. Cogite ovis, pueri; si lac praeceperit aestus, ut nuper, frustra
pressabimus ubera palmis. D. Heu, heu, quam pingui macer est mihi
taurus in ervo! Idem amor exitium est pecori pecorisque magistro. M.
His certe neque amor causa est; vix ossibus haerent. nescio quis teneros
oculus mihi fascinat agnos. D. Dic, quibus in terris---et eris mihi
magnus Apollo--- tris pateat caeli spatium non amplius ulnas. M. Dic,
quibus in terris inscripti nomina regum nascantur flores, et Phyllida
solus habeto. P. Non nostrum inter vos tantas componere lites. Et vitula
tu dignus, et hic, et quisquis amores aut metuet dulces, aut experietur
amaros. Claudite iam rivos, pueri, sat prata biberunt.
IV.
SICELIDES Musae, paulo maiora canamus! Non omnis arbusta iuvant
humilesque myricae; si canimus silvas, silvae sint consule dignae.
Ultima Cumaei venit iam carminis aetas; magnus ab integro saeclorum
nascitur ordo: iam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna; iam nova
progenies caelo demittitur alto. Tu modo nascenti puero, quo ferrea
primum desinet ac toto surget gens aurea mundo, casta fave Lucina:
tuus iam regnat Apollo.
Teque adeo decus hoc aevi te consule inibit, Pollio, et incipient magni
procedere menses. te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri, inrita
perpetua solvent formidine terras. ille deum vitam accipiet, divisque
videbit permixtos heroas, et ipse videbitur illis, pacatumque reget
patriis virtutibus orbem.
At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu errantis hederas passim cum
baccare tellus mixtaque ridenti colocasia fundet acantho. Ipsae lacte
domum referent distenta capellae ubera, nec magnos metuent armenta
leones; ipsa tibi blandos fundent cunabula flores, occidet et serpens, et
fallax herba veneni occidet, Assyrium volgo nascetur amomum. at
simul heroum laudes et facta parentis iam legere et quae sit poteris
cognoscere virtus, molli paulatim flavescet campus arista, incultisque
rubens pendebit sentibus uva, et durae quercus sudabunt roscida mella

Pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis, quae temptare Thetim
ratibus, quae cingere muris oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos:
alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argo delectos Heroas; erunt
etiam altera bella, atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles.
Hinc, ubi iam firmata virum te fecerit aetas, cedet et ipse mari vector,
nec nautica pinus mutabit merces: omnis feret omnia tellus: non rastros
patietur humus, non vinea falcem; robustus quoque iam tauris iuga
solvet arator; nec varios discet mentiri lana colores: ipse sed in pratis
aries iam suave rubenti murice, iam croceo mutabit vellera luto; sponte
sua sandyx pascentis vestiet agnos.
Talia saecla, suis dixerunt, currite, fusis concordes stabili fatorum
numine Parcae. Adgredere o magnos---aderit iam tempus---honores,
cara deum suboles, magnum Iovis incrementum! Aspice convexo
nutantem pondere mundum, terrasque tractusque maris caelumque
profundum! Aspice, venturo laetentur ut omnia saeclo! O mihi tam
longae maneat pars ultima vitae, spiritus et quantum sat erit tua dicere
facta! Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus, nec Linus, huic
mater quamvis atque huic pater adsit, Orphei Calliopea, Lino formosus
Apollo, Pan etiam, Arcadia mecum si iudice certet, Pan etiam Arcadia
dicat se iudice victum. Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem,
matri longa decem tulerunt fastidia menses. Incipe, parve puer, cui non
risere parentes, nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est.
V. MENALCAS, MOPSUS
Me. CUR non, Mopse, boni quoniam convenimus ambo, tu calamos
inflare levis, ego dicere versus, hic corylis mixtas inter consedimus
ulmos? Mo. Tu maior; tibi me est aequum parere, Menalca, sive sub
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 10
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.