The Bucolics and Ecloges | Page 5

Virgil
ad auris! M. Quid prodest, quod me ipse animo non spernis, Amynta. si, dum tu sectaris apros, ego retia servo? D. Phyllida mitte mihi: meus est natalis, Iolla; cum faciam vitula pro frugibus, ipse venito. M. Phyllida amo ante alias; nam me discedere flevit, et longum `formose, vale, vale,' inquit, `Iolla.' D. Triste lupus stabulis, maturis frugibus imbres. arboribus venti, nobis Amaryllidis irae. M. Dulce satis umor, depulsis arbutus haedis, lenta salix feto pecori, mihi solus Amyntas. D. Pollio amat nostram, quamvis est rustica, Musam: Pierides vitulam lectori pascite vestro. M. Pollio et ipse facit nova carmina: pascite taurum, iam cornu petat et pedibus qui spargat arenam. D. Qui te, Pollio, amat, veniat quo te quoque gaudet: mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum. M. Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi, atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos. D. Qui legitis flores et humi nascentia fraga, frigidus, O pueri, fugite hinc, latet anguis in herba. M. Parcite, oves, nimium procedere; non bene ripae creditur; ipse aries etiam nunc vellera siccat. D. Tityre, pascentes a flumine reice capellas: ipse ubi tempus erit, omnis in fonte lavabo. M. Cogite ovis, pueri; si lac praeceperit aestus, ut nuper, frustra pressabimus ubera palmis. D. Heu, heu, quam pingui macer est mihi taurus in ervo! Idem amor exitium est pecori pecorisque magistro. M. His certe neque amor causa est; vix ossibus haerent. nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos. D. Dic, quibus in terris---et eris mihi magnus Apollo--- tris pateat caeli spatium non amplius ulnas. M. Dic, quibus in terris inscripti nomina regum nascantur flores, et Phyllida solus habeto. P. Non nostrum inter vos tantas componere lites. Et vitula tu dignus, et hic, et quisquis amores aut metuet dulces, aut experietur amaros. Claudite iam rivos, pueri, sat prata biberunt.
IV.
SICELIDES Musae, paulo maiora canamus! Non omnis arbusta iuvant humilesque myricae; si canimus silvas, silvae sint consule dignae. Ultima Cumaei venit iam carminis aetas; magnus ab integro saeclorum nascitur ordo: iam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna; iam nova progenies caelo demittitur alto. Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum desinet ac toto surget gens aurea mundo, casta fave Lucina: tuus iam regnat Apollo.
Teque adeo decus hoc aevi te consule inibit, Pollio, et incipient magni procedere menses. te duce, si qua manent sceleris vestigia nostri, inrita perpetua solvent formidine terras. ille deum vitam accipiet, divisque videbit permixtos heroas, et ipse videbitur illis, pacatumque reget patriis virtutibus orbem.
At tibi prima, puer, nullo munuscula cultu errantis hederas passim cum baccare tellus mixtaque ridenti colocasia fundet acantho. Ipsae lacte domum referent distenta capellae ubera, nec magnos metuent armenta leones; ipsa tibi blandos fundent cunabula flores, occidet et serpens, et fallax herba veneni occidet, Assyrium volgo nascetur amomum. at simul heroum laudes et facta parentis iam legere et quae sit poteris cognoscere virtus, molli paulatim flavescet campus arista, incultisque rubens pendebit sentibus uva, et durae quercus sudabunt roscida mella Pauca tamen suberunt priscae vestigia fraudis, quae temptare Thetim ratibus, quae cingere muris oppida, quae iubeant telluri infindere sulcos: alter erit tum Tiphys, et altera quae vehat Argo delectos Heroas; erunt etiam altera bella, atque iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles. Hinc, ubi iam firmata virum te fecerit aetas, cedet et ipse mari vector, nec nautica pinus mutabit merces: omnis feret omnia tellus: non rastros patietur humus, non vinea falcem; robustus quoque iam tauris iuga solvet arator; nec varios discet mentiri lana colores: ipse sed in pratis aries iam suave rubenti murice, iam croceo mutabit vellera luto; sponte sua sandyx pascentis vestiet agnos.
Talia saecla, suis dixerunt, currite, fusis concordes stabili fatorum numine Parcae. Adgredere o magnos---aderit iam tempus---honores, cara deum suboles, magnum Iovis incrementum! Aspice convexo nutantem pondere mundum, terrasque tractusque maris caelumque profundum! Aspice, venturo laetentur ut omnia saeclo! O mihi tam longae maneat pars ultima vitae, spiritus et quantum sat erit tua dicere facta! Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus, nec Linus, huic mater quamvis atque huic pater adsit, Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo, Pan etiam, Arcadia mecum si iudice certet, Pan etiam Arcadia dicat se iudice victum. Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem, matri longa decem tulerunt fastidia menses. Incipe, parve puer, cui non risere parentes, nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est.
V. MENALCAS, MOPSUS
Me. CUR non, Mopse, boni quoniam convenimus ambo, tu calamos inflare levis, ego dicere versus, hic corylis mixtas inter consedimus ulmos? Mo. Tu maior; tibi me est aequum parere, Menalca, sive sub incertas zephyris motantibus umbras, sive antro potius succedimus: aspice, ut antrum silvestris raris sparsit labrusca racemis. Me. Montibus in nostris solus tibi certat Amyntas. Mo. Quid, si idem certet Phoebum superare canendo? Me. Incipe, Mopse, prior, si quos aut Phyllidis ignes, aut Alconis habes laudes, aut iurgia Codri: incipe, pascentis servabit Tityrus haedos. Mo. Immo haec, in viridi nuper quae cortice fagi carmina descripsi et modulans alterna
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 10
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.