ita vetus aliud habet.
9] Constat autem, quod consuetudo contra mandata Dei introducta non
sit probanda, ut testantur canones, dist. 8., cap. Veritate, cum
sequentibus.
10] Haec vero consuetudo non solum contra Scripturam, sed etiam
contra veteres canones et exemplum ecclesiae recepta est.
11] Quare si qui maluerunt utraque specie sacramenti uti, non fuerunt
cogendi, ut aliter facerent cum offensione conscientiae.
12] Et quia divisio sacramenti non convenit cum institutione Christi,
solet apud nos omitti processio, quae hactenus fieri solita est.
II. De Coniugio Sacerdotum. [Article XXIII]
1] Publica querela fuit de exemplis sacerdotum, qui non continebant.
2] Quam ob causam et Pius Papa dixisse fertur, fuisse aliquas causas,
cur ademptum sit sacerdotibus coniugium, sed multo maiores esse
causas, cur reddi debeat. Sic enim scribit Platina [Platina, Vita Pii II.;
"Sacerdotibus magna ratione sublatas nuptias maiori restituendas
videri"].
3] Quum igitur sacerdotes apud nos publica illa scandala vitare vellent,
duxuerunt uxores, ac docuerunt, quod liceat ipsis contrahere
matrimonium.
4] Primum, quia Paulus dicit 1 Cor. 7, 2. 9: Unusquisque habeat
uxorem suam propter fornicationem. Item: Melius est nubere, quam uri.
5] Secundo, Christus inquit Matth. 19, 12: Non omnes capiunt verbum
hoc; ubi docet non omnes homines ad coelibatum idoneos esse, quia
Deus creavit hominem ad procreationem, Gen. 1, 28.
6] Nec est humanae potestatis, sine singulari dono et opere Dei
creationem mutare.
7] Igitur qui non sunt idonei ad coelibatum, debent contrahere
matrimonium.
8] Nam mandatum Dei et ordinationem Dei nulla lex humana, nullum
votum tollere potest.
9] Ex his causis docent sacerdotes sibi licere uxores ducere.
10] Constat etiam in ecclesia veteri sacerdotes fuisse maritos.
11] Nam et Paulus ait 1 Tim. 3, 2 Episcopum eligendum esse, qui sit
maritus.
12] Et in Germania primum ante annos quadringentos sacerdotoes vi
coacti sunt ad coelibatum, qui quidem adeo adversati sunt, ut
archiepiscopus Moguntinus, publicaturus edictum Romani pontificis de
ea re, paene ab iratis sacerdotibus per tumultum oppressus sit.
13] Et res gesta est tam inciviliter, ut non solum in posterum coniugia
prohiberentur, sed etiam praesentia, contra omnia iura divina et humana,
contra ipsos etiam canones, factos non solum a pontificibus, sed a
laudatissimis synodis, distraherentur.
14] Et quum senescente mundo paulatim natura humana fiat imbecillior,
convenit prospicere, ne plura vitia serpant in Germaniam.
15] Porro Deus instituit coniugium, ut esset remedium humanae
infirmitatis.
16] Ipsi canones veterem rigorem interdum posterioribus temporibus
propter imbecillitatem hominum laxandum esse dicunt, quod optandum
est, ut fiat et in hoc negotio.
17] Ac videntur ecclesiis aliquando defuturi pastores, si diutius
prohibeatur coniugium.
18] Quum autem exstet mandatum Dei, quum mos ecclesiae notus sit,
quum impurus coelibatus plurima pariat scandala, adulteria et alia
scelera digna animadversione boni magistratus: tamen mirum est nulla
in re maiorem exerceri saevitiam quam adversus coniugium
sacerdotum.
19] Deus praecipit honore afficere coniugium.
20] Leges in omnibus rebus publicis bene constitutis, etiam apud
ethnicos, maximis honoribus ornaverunt.
21] At nunc capitalibus poenis excruciantur, et quidem sacerdotes,
contra canonum voluntatem, nullam aliam ob causam nisi propter
coniugium.
22] Paulus vocat doctrinam daemoniorum, quae prohibet coniugium, 1
Tim. 44, 1 sqq.
23] Id facile nunc intelligi potest, quum talibus suppliciis prohibitio
coniugii defenditur.
24] Sicut autem nulla lex humana potest mandatum Dei tollere, ita nec
votum potest tollere mandatum Dei.
25] Proinde etiam Cyprianus suadet, ut mulieres nubant, quae non
servant promissam castitatem. Verba eius sunt haec, Lib. 1, epist. 11: Si
autem perseverare nolunt aut non possunt, melius est, ut nubant, quam
ut in ignem deliciis suis cadant; certe nullum fratribus aut sororibus
scandalum faciant.
26] Et aequitate quadam utuntur ipsi canones erga hos, qui ante iustam
aetatem voverunt, quomodo fere hactenus fieri consuevit.
III. De missa. [Article 24]
1] Falso accusantur ecclesiae nostrae, quod missam aboleant. Retinetur
enim missa apud nos et summa reverentia celebratur.
2] Servantur et usitate ceremoniae fere omnes, praeterquam quod
Latinis cantionibus admiscentur alicubi Germanicae, quae additae sunt
ad docendum populum.
3] Nam ad hoc unum opus est ceremoniis, ut doceant imperitos.
4] Et non modo Paulus 1 Cor. 14, 2 sq. praecipit uti lingua intellecta
populo in ecclesia, sed etiam ita consitutum est humano iure.
5] Assuevit populus, ut una utantur sacramento, si qui sunt idonei; id
quoque auget reverentiam ac religionem publicarum ceremoniarum.
6] Nulli enim admittuntur, nisi antea explorati.
7] Admonetur etiam homines de dignitate et usu sacramenti, quantam
consolationem afferat pavidis conscientiis, ut discant Deo credere et
omnia bona a Deo exspectare et petere.
8] Hic cultus delectat Deum, talis usus sacramenti alit peitatem erga
Deum.
9] Itaque non videntur apud adversarios missae maiore religione fieri
quam apud nos.
10] Constat autem hanc quoque publicam et longe maximam querelam
omnium bonorum virorum diu fuisse, quod missae turpiter
profanarentur, collatae ad quaestum.
11] Neque enim obscurum est, quam late pateat hic abusus in omnibus
templis, a qualibus celebrentur missae tantum propter mercedem aut
stipendium, quam multi
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.