contra interdictum canonum celebrent.
12] Paulus autem graviter minatur his, qui indigne tractant eucharistiam,
quum ait 1 Cor. 11, 27: Qui ederit panem hunc, aut biberit calicem
Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.
13] Itaque quum apud nos admonerentur sacerdotes de hoc peccato,
desierunt apud nos privatae missae, quum fere nullae privatae missae
nisi quaestus causa fierent.
14] Neque ignoraverunt hos abusus episcopi; qui si correxissent eos in
tempore, minus nunc esset dissensionum.
15] Antea sua dissimulatione multa vitia passi sunt in ecclesiam
serpere.
16] Nunc sero incipiunt queri de calamitatibus ecclesiae, quum hic
tumultus non aliunde sumserit occasionem quam ex illis abusibus, qui
tam manifesti erant, ut tolerari amplius non possent.
17] Magnae dissensiones de missa, de sacramento exstiterunt.
18] Fortasse dat poenas orbis tam diuturnae profanationis missarum,
quam in ecclesiis tot saeculis toleraverunt isti, qui emendare et poterant
et debebant.
19] Nam in Decalogo, Ex. 20, 7, scriptum est: Qui Dei nomine abutitur,
non erit impunitus.
20] Et ab intitio mundi nulla res divina ita videtur unquam ad quaestum
collata fuisse ut missa.
21] Accessit opinio, quae auxit privatas missas in infinitum, videlicet
quod Christus sua passione satisfecerit pro peccato originis, et
instituerit missam, in qua fieret oblatio pro quotidianis delictis,
moratalibus et venialibus.
22] Hinc manavit publica opinio, quod missa sit opus delens peccata
vivorum et mortuorum ex opere operato.
23] Hic coeptum est disputari, utrum una missa dicta pro pluribus
tantumdem valeat, quantum singulae pro singulis. Haec disputatio
peperit istam infinitam multitudinem missarum.
24] De his opinionibus nostri admonuerunt, quod dissentiant a
Scripturis Sanctis et laedant gloriam passionis Christi.
25] Nam passio Christi fuit oblatio et satisfactio non solum pro culpa
originis, sed etiam pro omnibus reliquis peccatis,
26] ut ad Hebraeos, 10, 10, scriptum est: Sanctificati sumus per
oblationem Iseu Christi semel.
27] Item 10, 14,: Una oblatione comsummavit in perpetuum
sanctificatos.
28] Item Scriptura docet nos coram Deo iustificari per fidem in
Christum, quum credimus, nobis remitti peccata propter Christum.
29] Iam si missa delet peccata vivorum et mortuorum ex opere operato,
contingit iustificatio ex opere missarum, non ex fide, quod Scriptura
non patitur.
30] Sed Christus iubet facere in sui memoriam, Luc. 22, 19. Quare
missa instituta est, ut fides in iis, qui utuntur sacramento, recordetur,
quae beneficia accipiat per Christum, et erigat et consoletur pavidam
conscientiam.
31] Nam id est meminisse Christi, beneficia meminisse ac sentire, quod
vere exhibeantur nobis.
32] Nec satis est historiam recordari, quia hanc etiam Iudaei et impii
recordari possunt.
33] Est igitur ad hoc facienda missa, ut ibi porrigatur sacramentum his,
quibus opus est consolatione, sicut Ambrosius ait: Quia semper pecco,
semper debeo accipere medicinam.
34] Quum autem missa sit talis communicatio sacramenti, servatur
apud nos una communis missa singulis feriis atque aliis etiam diebus, si
qui sacramento velint uti, ubi porrigitur sacramentum his, qui petunt.
35] Neque hic mos in ecclesia novus est. Nam veteres ante Gregorium
non faciunt mentionem privatae missae; de communi missa plurimum
loquuntur.
36] Chrysostomus ait: Sacerdotum quotidie stare ad altare et alios ad
communionem accersere, alios arcere.
37] Et ex canonibus veteribus apparet unum aliquem celebrasse missam,
a quo reliqui presbyteri et diaconi sumpserunt corpus Domini.
38] Sic enim sonant verba canonis Nicaeni: Accipiant diaconi
secundum ordinem post presbyteros ab episcopo vel a presbytero
sacram communionem.
39] Et Paulus 1 Cor. 11, 33, de communione iubet, ut alii alios
exspectent, ut fiat communis participatio.
40] Postquam igitur missa apud nos habet exemplum ecclesiae, ex
Scriptura et patribus, confidimus improbari eam non posse, maxime
quum publicae ceremoniae magna ex parte similies usitatis serventur.
Tantum numerus missarum est dissimiilis, quem propter maximos et
manifestos abusus certe moderari prodesset.
41] Nam olim etiam in ecclesiis frequentissimis non fiebat quotidie
missa, ut testatur Historia Triparita, lib. 9, c. 38: Rursus autem in
Alexandria quarta et sexta feria Scripturae leguntur easque doctores
interpretantur, et omnia fiunt praeter solemnem oblationis morem.
IV. De Confessione. [Article 25]
1] Confessio in ecclesiis apud nos non est abolita. Non enim solet
porrigi corpus Domini nisi antea exploratis et absolutis.
2] Et docetur populus diligentissime de fide absolutionis, de qua ante
haec tempora magnum erat silentium.
3] Docetur homines, ut absolutionem plurimi faciant, quia sit vox Dei
et mandato Dei pronuntietur.
4] Ornatur potestas clavium et commemoratur, quantam consolationem
afferat perterrefactis conscientiis et quod requirat Deus fidem, ut illi
absolutioni tamquam voci de coelo sonanti credamus, et quod illa fides
in Christum vere consequatur et accipiat remissionem peccatorum.
5] Antea immodice extollebanatur staisfactiones; fidei vero et meriti
Christi ac iustitiae fidei nulla fiebat mentio. Quare in hac parte minime
sunt culpandae ecclesiae nostrae.
6] Nam hoc etiam adversarii tribuere nobis coguntur, quod doctrina de
poenitentia diligentissime a nostris tractata ac patefacta sit.
7] Sed de confessione docent, quod enumeratio delictorum non sit
necessaria, nec sint onerandae conscientiae cura enumerandi omnia
delicat, qui
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.