contemnitur ab imperitis, tamen
experiuntur piae ac pavidae conscientiae plurimum eam consolationis
afferre, quia conscientiae non possunt reddi tranquillae per ulla opera,
sed tantum fide, quum certao statuunt, quod propter Christum habeant
placatum Deum,
16] quemadmodum Paulus docet Rom. 5,1: Iustificati per fidem, pacem
habemus apud Deum.
17] Tota haec doctrina ad illud certamen perterrefactae conscientiae
referenda est, nec sine illo certamine intelligi potest.
18] Quare male iudicant de ea re homines imperiti et profani, qui
christianam iustitiam nihil esse somniant nisi civiliem et philosophicam
iustitiam.
19] Olim vexabantur conscientiae doctrina operum, non audiebant ex
evangelio consolationem.
20] Quosdam conscientia expulit in desertum, in monasteria, sperantes
ibi se gratiam merituros esse per vitam monasticam.
21] Alii alia excogitaverunt opera ad promerendam gratiam et
satisfaciendum pro peccatis.
22] Ideo magnopere fuit opus hanc doctrinam de fide in Christum
tradere et renovare, ne deesset consolatio pavidis conscientiis, sed
scirent, fide in Christum apprehendi gratiam et remissionem
peccatorum et iustificationem.
23] Admonetur etiam homines, quod hic nomen fidei non significet
tantum historiae notitiam, qualis est in impiis et diabolo, sed significet
fidem, quae credit non tantum historiam, sed etiam effectum historiae,
videlicet hunc articulum, remissionem peccatorum, quod videlicet per
christum habeamus gratiam, iustitiam et remissionem peccatorum.
24] Iam qui scit se per Christum habere propitium Patrem, is vere novit
Deum, scit se ei curae esse, invocat eum, denique non est sine Deo,
sicut gentes.
25] Nam diaboli et impii non possunt hunc articulum credere:
remissionem peccatorum. Ideo deum tamquam hostem oderunt, non
invocant eum, nihil boni ab eo exspectant.
26] Augustinus etiam de fide nomine hoc modo admonet lectorem et
docet in Scripturis nomen fidei accipi non pro notia, qualis est in impiis,
sed profiducia, quae consolatur et erigit perterrefactas mentes.
27] Praeterea docent nostri, quod necesse sit bona opera facere, non ut
confidamus per ea gratiam mereri, sed propter voluntatem Dei.
28] Tantum fide apprehenditur remissio peccatorum ac gratia.
29] Et quia per fidem accipitur Spiritus Sanctus, iam corda renovantur
et induunt novos affectus, ut parere bona opera possint.
30] Sic enim ait Ambrosius [De Vocatione Gentium]: Fides bonae
voluntatis et iustae actionis genitrix est.
31] Nam humanae vires sine Spiritu Sancto plenae sunt impiis
affectibus et sunt imbeciliores, quam ut bona opera possint efficere
coram Deo.
32] Adhaec sunt in potestate diaboli, qui impellit homines ad varia
peccata, ad impias opiniones, ad manifesta scelera;
33] quemadmodum est videre in philosophis, qui et ipsi conati honeste
vivere, tamen id non poturerunt efficere, sed contaminati sunt multis
manifestis sceleribus.
34] Talis est imbecillitas hominis, quum est sine fide et sine Spiritu
Sancto et tantum humanis viribus se gubernat.
35] Hinc facile apparet, hanc doctrinam non esse accusandam, quod
bona opera prohibeat, sed multo magis laudandam, quod ostendit,
quomodo bona opera facere possimus.
36] Nam sine fide nullo modo potest humana natura primi aut secundi
praecepti opera facere.
37] Sine fide non invocat Deum, a Deo nihil exspectat, non tolerat
crucem, sed quaerit humana praesidia, confidit humanis praesidiis.
38] Ita regnant in corde omnes cupiditates et humana consilia, quum
abest fides et fiducia erga Deum.
39] Quare et Christus dixit: Sine me nihil potestis facere, Ioh. 15,5.
40] Et ecclesia canit: Sine tuo numine nihil est in homine, nihil est
innoxium.
Art XXI. De Cultu Sanctorum.
1] De cultu sanctorum docent, quod memoria sanctorum proponi potest,
ut imitemur fidem eorum et bona opera iuxta voacationem, ut Caesare
imitari potest exemplum Davidis in bello gerendo ad depellendos
Turcas a patria.
2] Nam uterque rex ist. Sed Scriptura non docet invocare sanctos, seu
petere auxilium a sanctis, quia unum Christum nobis proponit
mediatorem, propitiatorium, pontificem et intercessorem.
3] Hic invocandus est, et promisit se exauditurum esse preces nostras,
et hunc cultum maxime probat, videlicet ut invocetur in omnibus
afflictionibus.
4] 1 Ioh. 2, 1: Si quis peccat, habemus adovcatum apud Deum etc.
I. De Utraque Specie. [Article XXII]
1] Laicis datur utraque species sacramenti in coena Domini, quia hic
mos habet mandatum Domini Matth. 26, 27: Bibet ex hoc omnes.
2] Ubi manifeste praecepit Christus de poculo, ut omnes bibant.
3] Ut ne quis possit cavillari, quod hoc ad sacerdotes tantum pertineat,
Paulus ad Corinthos 11, 26 exemplum recitat, in quo apparet totam
ecclesiam utraque specie usam esse.
4] Et diu mansit hic mos in ecclesia, nec constat, quando aut quo
auctore mutatus sit, tametsi Cardinalis Cusanus recitet, quando sit
approbatus.
5] Cyprianus aliquot locis testatur populo sanguinem datum esse.
6] Idem testatur Hieronymus, qui ait: Sacerdotes eucharistiae ministrant
et sanguinem Christi populis dividunt.
7] Imo Gelasius Papa mandat, ne dividatur sacramentum, dist. 2 De
Consecrat., cap. Comperimus [Gelasius: "Comperimus autem, quod
quidam sumpta tantummodo corporis sacri portione a calice sacrati
cruoris abstineant; qui procul dubio aut integra sacramenta percipiant,
aut ab integris arceantur, quia divisio unius eiusdemque mysterii sine
grandi sacrilegio non potest provenire"].
8] Tantum consuetudo non
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.