et illos, qui evangelicam perfectionem non collocant in
timore Dei et fide, sed in deserendis civilibus officiis, quia evangelium
tradit iustitiam aeternam cordis.
5] Interim non dissipat politiam aut oeconomiam, sed maxime postulat
conservare tamquam ordinationes Dei et in talibus ordinationibus
exercere caritatem.
6] Itaque necessario debent Christiani obedire magistratibus suis et
legibus;
7] nisi quum iubent peccare, tunc enim magis debent obedire Deo quam
hominibus. Act. 5, 29.
Art. XVII. De Christi Reditu ad Iudicium.
1] Item docent, quod Christus apparebit in consummatione mundi ad
iudicandum,
2] et mortuos omnes resuscitabit, piis et electis dabit vitam aeternam et
perpetua gaudia,
3] impios autem homines ac diabolos condemnabit, ut sine fine
crucientur.
4] Damnant Anabaptistas, qui sentiunt hominibus damnatis ac diabolis
finem poenarum futurum esse.
5] Damnant et alios, qui nunc spargunt Iudaicas opiniones, quod ante
resurrectionem mortuorum pii regnum mundi occupaturi sint, ubique
oppressis impiis.
Art. XVIII. De Libero Arbitrio.
1] De libero arbitrio docent, quod humana voluntas habeat aliquam
libertatem ad efficiendam civilem iustitiam et deligendas res rationi
subiectas.
2] Sed non habet vim sine Spiritu Sancto efficiendae iustitiae Dei seu
iustitiae spiritualis, quia animalis homo non percipit ea, quae sunt
Spiritus Dei, 1 Cor. 2, 14;
3] sed haec fit in cordibus, quum per Verbum Spiritus Sanctus
concipitur.
4] Haec totidem verbis dicit Augustinus lib. III. Hypognosticon: Esse
fatemur liberum arbitrium omnibus hominibus, habens quidem
iudicium rationis, non per quod sit idoneum in iis, quae ad Deum
pertinent, sine Deo aut inchoare aut certe peragere, sed tantum in
operibus vitae praesentis, tam bonis quam etiam malis.
5] Bonis dico, quae de bono naturae oriuntur, id est, velle laborare in
agro, velle manducare et bibere, velle habere amicum, velle habere
indumenta, velle fabricare domum, uxorem velle ducere, pecora nutire,
artem discere diversarum rerum bonarum, vel quidquid bonum ad
praesentem pertinet vitam.
6] Quae omnia non sine divino gubernaculo subsistunt, imo ex ipso et
per ipsum sunt et esse coeperunt.
7] Malis vero dico, ut est velle idolum colere, velle homicidium etc.
8] Damnant Pelagianos et alios, qui docent, quod sine Spiritu Sancto
solis naturae viribus possimus Deum super omnia diligere, item
praecepta Dei facere quoad substantiam actuum.
9] Quamquam enim externa opera aliquo modo efficere natura possit
(potest enim continere manus a furto, a caede), tamen interiores motus
non potest efficere, ut timorem Dei, fiduciam erga Deum, castitatem,
patientiam etc.
Art. XIX. De Causa Peccati.
De Causa peccati docent, quod, tametsi Deus creat et conservat
naturam, tamen causa peccati est voluntas malorum, videlicet diaboli et
impiorum, quae, non adiuvante Deo, avertit se a Deo, sicut Christus ait
Ioh. 8, 44: Quum loquitur mendacium, ex se ipso loquitur.
Art. XX. De Bonis Operibus.
1] Falso accusantur nostri, quod bona opera prohibeant.
2] Nam scipta eorum, quae exstant de decem praeceptis, et alia simili
agrumento testantur, quod utiliter docuerint de monibus vitae generibus
et officiis, quae genera vitae, quae opera in qualibet vocatione Deo
placeant.
3] De quibus rebus olim parum docebant concionatores, tantum puerilia
et non necessaria opera urgebant, ut certas ferias, certa ieiunia,
fraternitates, peregrinationes, cultus sanctorum, rosaria, monachatum et
simila.
4] Haec adversarii nostri admoniti nunc dediscunt, nec perinde
praedicant haec inutilia opera ut olim.
5] Praeterea incipiunt fidei mentionem facere, de qua olim mirum erat
silentium.
6] Docent nos non tantum operibus iustificari, sed coniungunt fidem et
opera, et dicunt nos fide et operibus iustificare.
7] Quae doctrina tolerabilior est priore, et plus afferre potest
consolationis quam vetus ipsorum doctrina.
8] Quum igitur doctrina de fide, quam oportet in ecclesia praecipuam
esse, tamdiu iacuerit ignota, quemadmodum fateri omnes necesse est,
de fidei iustitia altissimum silentium fuisse in concionibus, tantum
doctrinam operum verstatm esse in ecclesiis, nostri de fide sic
admonuerunt ecclesias:
9] Principio, quod opera nostra non possint reconciliare Deum, aut
mereri remissionem peccatorum et gratiam et iustificationem, sed hanc
tantum fide consequimur, credentes, quod propter christum recipiamur
in gratiam, qui solus positus est mediator et propitiatorium, per quem
reconcilietur Pater.
10] Itaque qui confidit operibus se mereri gratiam, is aspernatur Christi
meritum et gratiam, et quaerit sine Christo humanis veribus viam ad
Deum, quum Christus de se dixerit Ioh. 14, 6: Ego sum via, veritas et
vita.
11] Haec doctina de fide ubique in Paulo tractatur; Eph. 2, 8: Gratia
salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, Dei donum est, non ex
operibus etc.
12] Et ne quis cavilletur a nobis novam Pauli interpretationem
excogitari, tota haec causa habet testimonia patrum.
13] Nam Augustinus multis voluminibus defendit gratiam et iustitiam
fidei contra merita operum.
14] Et similia docet Ambrosius [Prosper Aquitanus] De vocatione
Gentium et alibi. Sic enim inquit De Vocatione Gentium: Vilesceret
redemptio sanguinis Christi, nec misericordiae Dei humanorum operum
praerogativa succumberet, si iustificatio, quae fit per gratiam, meritis
praecedentibus deberetur, ut non munus largientis, sed merces esset
operantis.
15] Quamquam autem haec doctrina
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.