The Augsburg Confession, in Latin and in German | Page 5

Philip Melanchthon
nostra merita, sed propter Christum
iustificet hos, qui credunt se propter Christum in gratiam recipi.
4] Damnant Anabaptistas et alios, qui sentiunt Spiritum Sanctum
contingere sine Verbo externo hominibus per ipsorum praeparationes et
opera.
Art. VI. De Nova Obedientia.
1] Item docent, quod fides illa debeat bonos fructus parere, et quod
oporteat bona opera mandata a Deo facere propter voluntatem Dei, non
ut confidamus per ea opera iustificationem coram Deo mereri.
2] Nam remission peccatorum et iustificatio fide apprehenditur, sicut
testatur et vox Christi Luc. 17, 10: Quum feceritis haec omnia, dicite:
Servi inutiles sumus. Idem docent et veteres scriptores ecclesiastici.
3] Ambrosius enim inquit: Hoc constitutum est a Deo, ut, qui credit in
Christum, salvus sit sine opere, sola fide gratis accipiens remissionem
peccatorum.
Art. VII. De Ecclesia.
1] Item docent, quod una sancta ecclesia perpetuo mansura sit. Est
autem ecclesia congregatio sanctorum, in qua evangelium recte docetur
et recte administrantur sacramenta.
2] Et ad veram unitatem ecclesiae satis est consentiere de doctrina
evangelii et administratione sacramentorum.
3] Nec necesse est ubique esse similes traditiones humanas, seu ritus
aut ceremonias ab hominibus institutas.
4] Sicut inquit Paulus Eph. 4, 5. 6: Una fides, unum baptisma, unus
Deus et Pater omnium etc.
Art. VIII. Quid sit Ecclesia.
1] Quamquam ecclesia proprie sit congregatio sanctorum et vere
credentium, tamen, quum in hac vita multi hypocritae et malii admixti
sint, licet uti sacramentis, quae per malos administrantur, iuxta vocem
Christi Math.23,2: Sedent scribae et Pharisaei in cathedra Mosis etc.
2] Et sacramenta et Verbum propter ordinationem et mandatum Christi
sunt efficacia, etiamsi per malos exhibeantur.
3] Damnant Donatistas et similes, qui negabant licere uti ministerio
malorum in ecclesia, et sentibant ministerium malorum inutile et
inefficax esse.

Art. IX. De Baptismo.
1] De baptismo docent, quod sit necessarius ad salutem,
2] quodque per baptismum offeratur gratia Dei, et quod pueri sint
baptizandi, qui per baptismum oblati Deo recipiantur in gratiam Dei.
3] Damnant Anabaptistas, qui improbant baptismum puerorum et
affirmant pueros sine baptismo salvos fieri.
Art. X. De Coena Domini.
1] De coena Domini docent, quod corpus et sanguis Christi vere adsint
et distribuantur vescentibus in coena Domini;
2] et improbant secus docentes.

Art. XI. De confessione.
1] De confessione docent, quod absolutio privata in ecclesiis retinenda
sit, quamquam in confessione non sit necessaria omnium delictorum
enumeratio.
2] Est enim impossibilis iuxta Psalmum 19, 13: Delicta quis intelligit?
Art. XII. De Poenitentia.
1] De poenitentia docent, quod lapsis post baptismum contingere possit
remissio peccatorum quocunque tempore, quum convertuntur,
2] et quod ecclesia talibus redeuntibus ad poenitantiam absolutionem
impertiri debeat.
3] Constat autem poenitentia proprie his duabus partibus.
4] Altera est contritio seu terrores incussi conscientiae agnito peccato;
altera est fides, quae concipitur ex evangelio seu absolutione,
5] et credit propter Christum remitti peccata, et consolatur conscientiam
et ex terroribus liberat.
6] Deinde sequi debent bona opera, quae sunt fructus poenitentiae.
7] Damnant Anabaptistas, qui negant semel iustificatos posse amittere
Spiritum Sanctum;
8] item qui contendunt, quibusdam tantam perfectionem in hac vita
contingere, ut peccare non possint.
9] Damnantur et Novatiani, qui nolebant absolvere lapsos, post
baptismum redeuntes ad poenitentiam.
10] Reiiciuntur et isti, qui non docent remissionem peccatorum per
fidem contingere, sed iubent nos mereri gratiam per satisfactiones
nostras.

Art. XIII. De Usu Sacramentorum.
1] De usu sacramentorum docent, quod sacramenta instituta sint, non
modo ut sint notae professionis inter homines, sed magis ut sint signa et
testimonia voluntatis Dei erga nos,
2] ad excitandam et confirmandam fidem in his, qui utuntur, proposita.
Itaque utendum est sacramentis ita, ut fides accedat, quae credat
promissionibus, quae per sacramenta exhibentur et ostenduntur.
3] Damnant igitur illos, qui docent, quod sacramenta ex opere operato
iustificent, nec docent fidem requiri in usu sacramentorum, quae credat
remitti peccata.
Art. XIV. De Ordine Ecclesiastico.
De ordine ecclesiastico docent, quod nemo debeat in ecclesia publice
docere aut sacramenta administrare, nisi rite vocatus.
Art. XV. De Ritibus Ecclesiasticis.
1] De ritibus ecclesiasticis docent, quod ritus illi servandi sint, qui sine
peccato servari possunt et prosunt ad tranquillitatem et bonum ordinem
in ecclesia, sicut certae feriae, festa et similia.
2] De talibus rebus tamen admonetur homines, ne conscientiae
onerentur, tamquam talis cultus ad salutem necessarius sit.
3] Admonentur etiam, quod traditiones humanae institutae ad
placandum Deum, ad promerendam gratiam et satisfaciendum pro
peccatis adversentur evangelio et doctrinae fidei;
4] quare vota et traditiones de cibis et diebus etc. institutae ad
promerendam gratiam et satisfaciendum pro peccatis inutiles sint et
contra evangelium.
Art. XVI. De Rebus Civilibus.
1] De rebus civilibus docent, quod legitimae ordinationes civiles sint
bona opera Dei,
2] quod Christianis liceat gerere magistratus, exercere iudicia, iudicare
res ex imperatoriis et aliis praesentibus legibus, supplicia iure
constituere, iure bellare, militare, lege contrahere, tenere proprium,
iusiurandum postulantibus magistratibus dare, ducere uxorem, nubere.
3] Damnant Anabaptistas, qui interdicunt haec civilia officia
Christianis.
4] Damnant
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 32
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.