The Augsburg Confession, in Latin and in German | Page 4

Philip Melanchthon
annum in publico
proximo conventu, qui Spirae congregatus fuit.
18] Ubi V. C. M. per Dominum Ferdinandum, Bohemiae et Ungariae
Regem, amincum et dominum clementem nostrum, deinde per
Oratorem et Commissarios Caesareos haec inter cetera proponi fecit,
quod V. C. M. intellexisset et expendisset Locum-tenentis V. C. M. in
Imperio et Praesidentis et Consiliariorum in regimine et Legatorum ab
aliis Statibus, qui Ratisbonae convenerant,
19] deliberationem de concilio congregando, et quod iudicaret etiam V.
C. M. utile esse, ut congregaretur concilium, et quia causae, quae tum
tractabantur inter V. C. M. et Romanum Pontificem, vicinae essent
concordiae et Christianae reconciliationi, non dubitaret V. C. M., quin
Romanus Pontifex adduci posset ad habendum generale concilium:
20] ideo significabat se V. C. M. operam daturam, ut praefatus pontifex
maximus una cum V. C. M. tale generale concilium primo quoque
tempore emissis litteris publicandum congregare consentiret.
21] In eventum ergo talem, quod in causa religionis dissensiones inter

nos et partes amice et in caritate non fuerint compositae, tunc coram V.
C. M. hic in omni obedientia nos offerimus ex superabundanti
comparituros et causam dicturos in tali generali, libero et Christiano
concilio, de quo congregando in omnibus comitiis imperialibus, quae
quidem annis Imperii V. C. M. habita sunt, per Electores, Principes et
reliquos Status Imperii semper concorditer actum et congruentibus
suffragiis conclusum est.
22] Ad cuius etiam generalis concilii conventum, simul et ad V. C. M.
in hac longe maxima et gravissima causa iam ante etiam debito modo et
in forma iuris provocavimus et appellavimus.
23] Cui appellationi ad V. C. M. simul et concilium adhuc adhaeremus,
neque eam per hunc vel alium tractatum (nisi causa inter nos et partes
iuxta tenorem Caesareae proximae citationis amice in caritate
composita, sedata et ad Christianam concordiam reducta fuerit)
deserere intendimus aut possumus;
24] de quo hic etiam solenniter et publice protestamur.
Art. I. De Deo.
1] Ecclesiae magno consensu apud nos docent, decretum Nicaenae
synodi de unitate essentiae divinae et de tribus personis verum et sine
ulla dubitatione credendum esse,
2] videlicet, quod sit una essentia divina, quae et appellatur et est Deus,
aeternus, incoporeus, impartibilis, immensa potentia, sapientia, bonitate,
Creator et Conservator omnium rerum, visibilium et invisibilium;
3] et tamen tres sint personae eiusdem essentiae et potentiae, et
coaeternae, Pater, Filius et Spiritus Sanctus.
4] Et nomine personae utuntur ea significatione, qua usi sunt in hac
causa scriptores ecclesiastici, ut sinificet non partem aut qualitatem in
alio, sed quod proprie subsistit.
5]Damnant omnes haereses, contra hunc articulum exortas, ut
Manichaeos, qui duo principia ponebant, bonum et malum, item
Valentinianos, Arianos, Eunomianos, Mahometistas et omnes horum
similes.
6] Damnant et Samosatenos, veteres et neotericos, qui, quum tantum
unam personam esse contendant, de Verbo et de Spiritu Sancto astute et
impie rhetoricantur, quod non sint personae distinctae, sed quod
Verbum significet verbum vocale et Spiritus motum in rebus creatum.
Art. II. De Peccato Originis

1] Item docent, quod post lapsum Adae omnes homines, secundum
naturam propagati, nascantur cum peccato, hoc est, sine metu Dei, sine
fiducia erga Deum et cum concupiscentia,
2] quodque hic morbus seu vitium originis vere sit peccatum, damnans
et afferens nunc quoque aeternam mortem his, qui non renascuntur per
baptismum et Spiritum Sanctum.
3] Damnant Pelagianos et alios, qui vitium orignis negant esse
peccatum et, ut extenuent gloriam meriti et beneficiorum Christi,
disputant hominem propriis viribus rationis coram Deo iustificare
posse.
Art. III. De Filio Dei.
1] Item docent, quod Verbum, hoc est, Filius Dei, assumserit humanam
naturam in utero beatae Mariae virginis,
2] ut sint duae naturae, divina et humana, in unitate personae
inseparabiliter coniunctae, unus Christus, vere Deus et vere homo,
natus ex virgine Maria, vere passus, crucifixus, mortuus et sepultus,
3] ut reconciliaret nobis Patrem et hostia esset non tantum pro culpa
originis, sed etiam pro omnibus actualibus hominum peccatis.
4] Idem descendit ad inferos et vere resurrexit tertia die, deinde
ascendit ad coelos, ut sedeat at dexteram Patris, et perpetuo regnet et
dominetur omnibus creaturis,
5] sanctificet credentes in ipsum, misso in corda eorum Spiritu Sancto,
qui regat, consoletur ac vivificet eos ac defendat adversus diabolum et
vim peccati.
6] Idem Christus palam est rediturus, ut iudicet vivos et mortuos etc.
iuxta Symbolum Apostolorum.
Art. IV. De Iustificatione.
1] Item docent, quod homines non possint iustificari coram Deo
propriis viribus, meritis aut operibus, sed gratis iustificenter propter
Christum per fidem,
2] quum credunt se in gratiam recipi et peccata remitti propter
Christum, qui sua morte pro nostris peccatis satisfecit.
3] Hanc fidem imputat Deus pro iustitia coram ipso, Rom. 3 et 4.
Art. V. De Ministerio Ecclesiastico.
1] Ut hanc fidem consequamur, institutum est ministerium docendi
evangelii et porrigendi sacramenta. Nam per Verbum et sacramenta
tamquam per instrumenta donatur Spiritus Sanctus,

2] qui fidem efficit, ubi et quando visum est Deo, in iis, qui audiunt
evangelium,
3] scilicet quod Deus non propter
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 32
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.