venire non potueris; nam voluisse nihil dubito. Neque enim ullam video
causam cur istud fingere volueris. Et ea est generosissimae mentis tuae
ingenua simplicitas, ut 25 maxima etiam de causa mentiri nec scias si
velis, nec velis si scias. Non est meum te vel hortari vel dehortari,
immo dehortari potius. Quod tuae te res hortantur, id sequere. Nos ita te
desideramus ut interim te tuis commodis inservire velimus. Si brevi
venturus es 30 gaudemus; sin qua res te retinet, modo incommodi nihil
sit, ut hactenus fecimus, aequo te animo exspectabimus.
Pecunias meas anulo tuo diligenter obsignatas mitte. Priori iam sum
multis nominibus obaeratus; ministrat ille quidem tum benigne tum
prompte. Verum quando 35 ille humanissimi hominis officio functus
est, par est nos invicem gratorum hominum munere fungi, et quam ille
libenter dedit, tam nos libenter reddere. Ut rara supellectile, ita bonis
amicis parcius utendum esse censeo. Si quid istic novatum est, facito
me per literas 40 certiorem. Bene vale.
Oxoniae.
VII. AN OXFORD DINNER PARTY
ERASMUS DOMINO IOANNI SIXTINO S.D.
Quam vellem nuper, ut exspectaram, ita nostro illi convivio interfuisses;
vero inquam convivio, non symposio. Mihi quidem omnino nullum
unquam fuit suavius, lautius, mellitius. Deerat nihil. Belli homunculi,
tempus lectum, locus lectus, apparatus non neglectus. 5 Iis lautitiis ut
vel Epicurum ipsum, iis sermonibus conditum erat ut vel Pythagoram
delectare posset. Homunculi non belli solum verum etiam bellissimi, et
eiusmodi qui Academiam possent facere, non modo convivium.
Quinam, inquies? Accipe, quo magis te 10 doleas abfuisse. Primum
Richardus prior, ille Charitum antistes; tum Theologus is, qui eodem
die Latinam habuerat contionem, vir tum modestus tum eruditus;
deinde Philippus ille tuus, homo lepidissimae festivitatis Praesidebat
Coletus veteris illius theologiae vindex 15 atque assertor. Accumbebat
dextra Prior, homo (ita me deus amet) non minus mirabili mixtura ex
omnium literarum generibus omnibus, quam ex summa humanitate
summaque item integritate conflatus. Ad laevam recentior ille
Theologus, cui nos quidem laevum 20 latus clausimus, ne poeta
convivio deesset. Ex adverso Philippus, ne non adesset iurisperitus.
Accumbit deinceps mixtum et sine nomine vulgus.
His ordinibus ita digestis statim bellum oritur inter pocula, non tamen
ex poculis neque poculentum. Cum 25 variis de rebus parum
conveniebat, tum de hac pugna erat acerrima. Dicebat Coletus Caym ea
primum culpa Deum offendisse, quod tanquam conditoris benignitate
diffisus suaeque nimium confisus industriae terram primus proscidisset,
cum Abel sponte nascentibus contentus 30 oves pavisset. Contra, nos
pro se quisque niti, Theologus ille syllogismis, ego rhetoriis. Ne
Hercules quidem contra duos, aiunt Graeci. At ille unus vincebat omnes;
visus est sacro quodam furore debacchari ac nescio quid homine
sublimius augustiusque prae se 35 ferre. Aliud sonabat vox, aliud
tuebantur oculi, alius vultus, alius aspectus, maiorque videri, afflatus
est numine quando.
Tandem cum et longius processisset disputatio, et esset quam ut
convivio conveniret gravior atque severior, 40 tum ego meis, hoc est
poetae, partibus functurus, ut et eam contentionem discuterem et
festiviore fabella prandium exhilararem, 'Res' inquam 'perantiqua est et
ex vetustissimis auctoribus repetenda; de qua quid ipse in literis
reppererim exponam, si prius detis 45 fidem vos id quod sum
narraturus pro fabula non habituros.' Ubi promiserant, 'Incidimus'
inquam 'olim in vetustissimum codicem, cuius et titulum et auctorem
aetas aboleverat tineaeque bonis literis semper infestae deroserant. In
eo unica tantum pagina nec 50 erat carie vitiata nec a tineis aut
soricibus arrosa, Musis credo quae sua sunt tutantibus. In ea me hac
ipsa de re, de qua decernitis, legere memini aut veram aut, si vera non
est, certe veri simillimam narrationem; quam si vultis recensebo.' 55
Iubentibus illis 'Erat' inquam 'Caym ille homo quemadmodum
industrius, ita famelicus et avidus. Is a parentibus persaepe audierat in
viridario illo unde fuissent depulsi, segetes sua sponte provenire
laetissimas spicis amplissimis, granis praegrandibus, culmis 60 adeo
proceris ut alnum nostratem aequarent; eis nec lolium nec spinam ullam
aut carduum internasci. Haec cum ille probe meminisset videretque
eam tellurem quam tum vexabat aratro, vix malignam minutamque
frugem producere, dolum addidit industriae. Angelum 65 illum paradisi
custodem adiit, eumque veteratoriis technis adortus magnis promissis
corrupit, ut sibi ex felicioribus illis segetibus vel paucula grana clam
largiretur. Dicebat Deum iam olim huius rei securum ac neglegentem
esse; tum si maxime rescisset, facile 70 impune futurum, cum res esset
nullius momenti, modo de pomis illis nihil attingeretur, de quibus solis
fuisset interminatus Deus.
'"Eia" inquit "ne ianitor sis nimium diligens. Quid si ingrata etiam est
illi nimia tua sedulitas? Quid si 75 falli etiam cupit, magisque illum
hominum callida industria quam iners otium delectabit? An vero tu tibi
isto munere magnopere places? Ex angelo carnificem te fecit, ut
miseros nos et perditos crudelis arceres a patria; te foribus cum
rhomphaea alligavit, cui muneri 80 nos canes nuper coepimus addicere.
Nos quidem sumus miserrimi, at tu mihi videris conditione non paulo
afflictiore. Nos quidem paradiso caremus, quia pomum nimium dulce
gustavimus. Tu ut
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.