saeva sed etiam monstruosa erat tempestas.
Quarto vix 45 demum die solem aspeximus. Hoc unum ex tantis malis
commodi excerpsimus, quod latronum incursus timuimus minus:
timuimus tamen, ut homines pecuniosos decebat.
Habes iter meum, adolescens generosissime idemque 50 candidissime;
quod ut durissimum fuit, ita reliqua fuere secundissima. Vivi
pervenimus ad Annam Principem Verianam. Quid ego tibi de huius
mulieris comitate, benignitate, liberalitate memorem? Scio rhetorum
amplificationes suspectas haberi solere, praesertim iis 55 qui eius
artificii rudes non sint. At hic me nihil allevare, immo re vinci artem
nostram, mihi credas velim. Nihil unquam produxit rerum natura aut
pudentius aut prudentius aut candidius aut benignius. Quid de meo
Batto iactitem, cuius pectore nihil habuit 60 hic orbis simplicius, nihil
amantius?
Haec scribebam in patriam concessurus; deinde adamatam Lutetiam
repetam et has ipsas literas fortasse praecurram. Ceterum de nostro
convictu nihil certi scribere licet. Tamen consilium ex tempore capietur.
65 Hoc unum tibi persuade, neminem vivere qui te magis ex animo
amet quam tuus Erasmus. Battus quoque meus, omnium et amorum et
odiorum meorum socius, te pari caritate prosequitur. Cura, mi
Guilhelme, ut quam optime valeas. 70
Ex arce Tornenhensi pridie nonas Februarias.
IV. AN ENGLISH COUNTRY-HOUSE
ERASMUS FAUSTO ANDRELINO POETAE LAUREATO
Nos in Anglia nonnihil promovimus. Erasmus ille, quem nosti, iam
bonus propemodum venator est, eques non pessimus, aulicus non
imperitus, salutat paulo blandius, arridet comius, et invita Minerva haec
omnia. Tu quoque, si sapis, huc advolabis. Quid ita te iuvat 5 hominem
tam nasutum inter merdas Gallicas consenescere? Sed retinet te tua
podagra; ut ea te salvo pereat male. Quanquam si Britanniae dotes satis
pernosses, Fauste, ne tu alatis pedibus huc accurreres; et si podagra tua
non sineret, Daedalum te fieri optares. 10
Nam ut e plurimis unum quiddam attingam, sunt hic nymphae divinis
vultibus, blandae, faciles, et quas tu tuis camenis facile anteponas. Est
praeterea mos nunquam satis laudatus. Sive quo venis, omnium osculis
exciperis; sive discedis aliquo, osculis dimitteris; 15 redis, redduntur
suavia; venitur ad te, propinantur suavia; disceditur abs te, dividuntur
basia; occurritur alicubi, basiatur affatim; denique quocunque te moves,
suaviorum plena sunt omnia. Quae si tu, Fauste, gustasses semel quam
sint mollicula, quam fragrantia, 20 profecto cuperes non decennium
solum, ut Solon fecit, sed ad mortem usque in Anglia peregrinari.
Cetera coram iocabimur; nam videbo te, spero, propediem.
Vale, ex Anglia. Anno M.CCCC.LXXXXIX.
V. A VISIT TO COURT
Edidimus olim carmen de laudibus regis Henrici septimi et illius
liberorum, nec non ipsius Britanniae. Is erat labor tridui, et tamen labor,
quod iam annos aliquot nec legeram nec scripseram ullum carmen. Id
partim pudor a nobis extorsit, partim dolor. Pertraxerat me 5 Thomas
Morus, qui tum me in praedio Montioii agentem inviserat, ut animi
causa in proximum vicum exspatiaremur. Nam illic educabantur omnes
liberi regii, uno Arcturo excepto, qui tum erat natu maximus. Ubi
ventum erat in aulam, convenit tota pompa, non solum 10 domus illius
verum etiam Montioiicae. Stabat in medio Henricus annos natus novem,
iam tum indolem quandam regiam prae se ferens, hoc est animi
celsitudinem cum singulari quadam humanitate coniunctam. A dextris
erat Margareta, undecim ferme annos nata, 15 quae post nupsit Iacobo
Scotorum regi. A sinistris Maria lusitans, annos nata quatuor. Nam
Edmondus adhuc infans in ulnis gestabatur. Morus cum Arnoldo sodali
salutato puero Henrico, quo rege nunc floret Britannia, nescio quid
scriptorum obtulit. Ego, quoniam 20 huiusmodi nihil exspectabam,
nihil habens quod exhiberem, pollicitus sum aliquo pacto meum erga
ipsum studium aliquando declaraturum. Interim subirascebar Moro
quod non praemonuisset, et eo magis quod puer epistolio inter
prandendum ad me misso 25 meum calamum provocaret. Abii domum,
ac vel invitis Musis, cum quibus iam longum fuerat divortium, carmen
intra triduum absolvi. Sic et ultus sum dolorem meum et pudorem sarsi.
VI. ERASMUS AT OXFORD
ERASMUS GULIELMO MONTIOIO COMITI GENEROSO S.D.
Si tu tuaque generosissima coniunx, socer humanissimus reliquaque
familia valetis, est cur maximopere gaudeamus. Nos hic quidem
valemus perbelle, et indies bellius. Dici non potest quam mihi dulcescat
Anglia tua, idque partim consuetudine, quae omnia dura lenire 5 solet,
partim Coleti Charnocique Prioris humanitate, quorum moribus nihil
fingi potest suavius, mellitius, amabilius; cum his duobus amicis ego
vel in extrema Scythia vivere non recusem. Idem quod scripsit Horatius,
et vulgus interdum videre verum, res ipsa me 10 docuit; cuius hoc
tritum nosti, quarum rerum durissimi soleant esse aditus, eas felicius
evenire. Quid nostro illo ingressu fuit, ut ita dicam, inauspicatius? at
nunc secundiora indies omnia. Evomui taedium omne quo me quondam
nauseantem videbas. Quod reliquum est, 15 te oro, meum decus, ut
quando tum cum meus me animus deficiebat, tuo sustinuisti, nunc cum
meus mihi non deest, tuus ne destituat.
Quod ad diem praefinitum non veneris, expostulare tecum nec libet,
nec iuro me posse puto. Quid te retardarit 20 equidem nescio. Hoc
unum scio, quicquid fuit, legitimum quiddam et iustum fuisse, quare
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.