Selections from Erasmus | Page 9

Erasmus Roterodamus
inde nos arceas, pariter et coelo cares et paradiso;
hoc miserior, 85 quod nobis quidem huc atque illuc, quo fert animi
libido, vagari liberum est. Habet et haec nostra regio, si nescis, quibus
exsilium nostrum consolemur, nemora comis virentibus, mille arborum
genera et quibus vixdum invenimus vocabula, fonticulos passim ex
clivis, 90 ex rupibus scaturientes; flumina limpidissimis aquis ripas
herbidas lambentia, montes aerios, valles opacas, ditissima maria. Nec
dubito quin in intimis illis suis visceribus claudat tellus aliquid
bonarum mercium; quas ut eruam, scrutabor omnes eius venas, aut si
mihi 95 defuerit aetas, nepotes certe mei facient. Sunt et hic aurea mala,
sunt fici pinguissimi, sunt frugum omniiuga genera. Multa adeo passim
sponte nascuntur ut paradisum istum non magnopere desideremus, si
liceat hic aeternum vivere. Infestamur morbis; et huic rei 100 inveniet
remedium humana industria. Video herbas mirum quiddam spirantes.
Quid si et hic inveniatur aliqua quae vitam faciat immortalem? Nam
scientia ista non video quid ad rem pertineat. Quid mihi cum his quae
nihil ad me attinent? Quanquam in hac parte 105 non cessabo, quando
nihil est quod non expugnet pertinax industria. Ita nos pro uno hortulo
mundum latissimum accepimus, tu utrinque exclusus nec paradiso
frueris neque coelo neque terra, perpetuo his affixus foribus,
rhomphaeam semper versans, quid nisi 110 ut cum vento pugnes? Eia
age, si sapis, tibi simul et nobis consule. Da quod sine tuo detrimento
largiri potes, et accipe nostra vicissim quae tibi facimus communia.
Miser fave miseris, exclusus exclusis, damnatis damnatior." 115
'Persuasit pessimam causam vir pessimus, orator optimus. Paucula
grana furtim accepta diligenter obruit, enata sunt non sine fenore, id
fenus rursum terrae gremio commissum, iterumque atque iterum, aliud
atque aliud. Nec saepius aestas recurrit, quam 120 ille iam ingentem
spatiosumque agrorum tractum hac semente occupavit. Quae res ubi
evidentior esse coepisset quam ut superos latere posset, vehementer
iratus Deus "Quantum intellego" inquit "iuvat hunc furem labor et

sudor. Eum ego illi magnifice cumulabo." 125 Simulque cum dicto
confertissimum undique agmen immittit in segetem, formicarum,
curculionum, bufonum, erucarum, murium, locustarum, scrofarum,
avium aliarumque id genus pestium, quae segetem partim adhuc humo
conditam, partim herbescentem, partim 130 iam flavam, partim horreo
compositam depascerentur. Accessit ingens ex coelo calamitas,
grandinis et venti vis tanta ut quernis roboribus aequales culmi illi
stipulae aridae in morem defringerentur. Angelus ille custos mutatus
atque, quod hominibus faveret, humano corpori 135 inclusus. Caym,
cum Deum incensis frugibus placare studeret, nec fumus subvolaret,
certam illius iram intellegens desperat.'
Habes fabulam, Sixtine, inter pocula dictam atque inibi inter pocula
natam, atque adeo ex ipsis, si libet, 140 poculis, quam volui ad te
perscribere; primum ne nihil scriberem, cum meas esse partes
agnoscerem ut scriberem, quippe qui tuas literas posterior accepissem,
deinde ne tu eius convivii tam lauti prorsus expers esses. Bene vale.
Oxoniae. 145

VIII. LEARNING IN ENGLAND
ERASMUS ROBERTO PISCATORI AGENTI IN ITALIA ANGLO
S.D.
Subverabar nonnihil ad te scribere, Roberte carissime, non quod
metuerem ne quid de tuo in nos amore tanta temporum locorumque
disiunctio detrivisset; sed quod in ea sis regione, ubi vel parietes sint
tum eruditiores tum disertiores quam nostrates sunt homines; 5 ut quod
hic pulchre expolitum, elegans, venustum habetur, istic non rude, non
sordidum, non insulsum videri non possit. Quare tua te exspectat
prorsus Anglia non modo iureconsultissimum, verum etiam Latine
Graeceque pariter loquacem. Me quoque iampridem istic 10 videres,
nisi Comes Montioius iam ad iter accinctum in Angliam suam
abduxisset. Quo enim ego iuvenem tam humanum, tam benignum, tam
amabilem non sequar? Sequar, ita me deus amet, vel ad inferos usque.
Amplissime tu quidem mihi eum praedicaras graphiceque 15 prorsus
descripseras; at vincit cotidie, mihi crede, et tuam praedicationem et
meam de se existimationem.
Sed quid Anglia nostra te delectat, inquis? Si quid mihi est apud te fidei,
mi Roberte, hanc mihi fidem habeas velim, nihil adhuc aeque placuisse.

Coelum 20 tum amoenissimum tum saluberrimum hic offendi; tantum
autem humanitatis atque eruditionis, non illius protritae ac trivialis, sed
reconditae, exactae, antiquae, Latinae Graecaeque, ut iam Italiam nisi
visendi gratia haud multum desiderem. Coletum meum cum audio, 25
Platonem ipsum mihi videor audire. In Grocino quis illum absolutum
disciplinarum orbem non miretur? Linacri iudicio quid acutius, quid
altius, quid emunctius? Thomae Mori ingenio quid unquam finxit
natura vel mollius vel dulcius vel felicius? Iam quid ego 30 reliquum
catalogum recenseam? Mirum est dictu quam hic passim, quam dense
veterum literarum seges efflorescat; quo magis debes reditum maturare.
Comes ita te amat, ita meminit, ut de nullo loquatur saepius, de nullo
libentius. Vale. 35
Londini tumultuarie. Nonis Decembr. (1499).

IX. A JOURNEY TO PARIS
ERASMUS BATTO S.P.D.
Multis nominibus tibi gratias agere debeo, mi Batte, qui vigilias meas,
hoc est opes, miseris, cum mature, quod non soles, tum optima fide, ut
consuesti facere; denique per tabellionem non modo diligentem verum
etiam facundum, ita ut mihi non illius labori
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 53
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.