ulla meae? tu mihi sola
domus, tu, Cynthia, sola parentes, omnia tu nostrae tempora laetitiae.
seu tristis ueniam seu contra laetus amicis, quicquid ero, dicam'
Cynthia causa fuit. tu modo quam primum corruptas desere Baias:
multis ista dabunt litora discidium, litora quae fuerant castis inimica
puellis: a pereant Baiae, crimen amoris, aquae!
XII
QVID mihi desidiae non cessas fingere crimen, quod faciat nobis
conscia Roma moram? tam multa illa meo diuisa est milia lecto,
quantum Hypanis Veneto dissidet Eridano; nec mihi consuetos
amplexu nutrit amores Cynthia, nec nostra dulcis in aure sonat. olim
gratus eram: non illo tempore cuiquam contigit ut simili posset amare
fide. inuidiae fuimus: non me deus obruit? an quae lecta Prometheis
diuidit herba iugis? non sum ego qui fueram: mutat uia longa puellas.
quantus in exiguo tempore fugit amor! nunc primum longas solus
cognoscere noctes cogor et ipse meis auribus esse grauis. felix, qui
potuit praesenti flere puellae; non nihil aspersis gaudet Amor lacrimis:
aut si despectus potuit mutare calores, sunt quoque translato gaudia
seruitio. mi neque amare aliam neque ab hac desistere fas est: Cynthia
prima fuit, Cynthia finis erit.
XIII
TV, quod saepe soles, nostro laetabere casu, Galle, quod abrepto solus
amore uacem. at non ipse tuas imitabor, perfide, uoces: fallere te
numquam, Galle, puella uelit. dum tibi deceptis augetur fama puellis,
certus et in nullo quaeris amore moram, perditus in quadam tardis
pallescere curis incipis, et primo lapsus abire gradu. haec erit illarum
contempti poena doloris: multarum miseras exiget una uices. haec tibi
uulgaris istos compescet amores, nec noua quaerendo semper amicus
eris. haec ego non rumore malo, non augure doctus; uidi ego: me
quaeso teste negare potes? uidi ego te toto uinctum languescere collo et
flere iniectis, Galle, diu manibus, et cupere optatis animam deponere
uerbis, et quae deinde meus celat, amice, pudor. non ego complexus
potui diducere uestros: tantus erat demens inter utrosque furor. non sic
Haemonio Salmonida mixtus Enipeo Taenarius facili pressit amore
deus, nec sic caelestem flagrans amor Herculis Heben sensit in Oetaeis
gaudia prima iugis. una dies omnis potuit praecurrere amantis: nam tibi
non tepidas subdidit illa faces, nec tibi praeteritos passa est succedere
fastus, nec sinet abduci: te tuus ardor aget. nec mirum, cum sit Ioue
digna et proxima Ledae et Ledae partu gratior, una tribus; illa sit
Inachiis et blandior heroinis, illa suis uerbis cogat amare Iouem. tu uero
quoniam semel es periturus amore, utere: non alio limine dignus eras.
quae tibi sit felix quoniam nouus incidit error; et quodcumque uoles,
una sit ista tibi.
XIV
TV licet abiectus Tiberina molliter unda Lesbia Mentoreo uina bibas
opere, et modo tam celeres mireris currere lintres et modo tam tardas
funibus ire ratis; et nemus omne satas intendat uertice siluas, urgetur
quantis Caucasus arboribus; non tamen ista meo ualeant contendere
amori: nescit Amor magnis cedere diuitiis. nam siue optatam mecum
trahit illa quietem, seu facili totum ducit amore diem, tum mihi Pactoli
ueniunt sub tecta liquores, et legitur Rubris gemma sub aequoribus;
tum mihi cessuros spondent mea gaudia reges: quae maneant, dum me
fata perire uolent! nam quis diuitiis aduerso gaudet Amore? nulla mihi
tristi praemia sint Venere! illa potest magnas heroum infringere uires,
illa etiam duris mentibus esse dolor: illa neque Arabium metuit
transcendere limen nec timet ostrino, Tulle, subire toro et miserum toto
iuuenem uersare cubili: quid releuant uariis serica textilibus? quae mihi
dum placata aderit, non ulla uerebor regna uel Alcinoi munera
despicere.
XV
SAEPE ego multa tuae leuitatis dura timebam, hac tamen excepta,
Cynthia, perfidia. aspice me quanto rapiat fortuna periclo! tu tamen in
nostro lenta timore uenis; et potes hesternos manibus componere crinis
et longa faciem quaerere desidia, nec minus Eois pectus uariare lapillis,
ut formosa nouo quae parat ire uiro. at non sic Ithaci digressu mota
Calypso desertis olim fleuerat aequoribus: multos illa dies incomptis
maesta capillis sederat, iniusto multa locuta salo, et quamuis numquam
post haec uisura, dolebat illa tamen, longae conscia laetitiae. nec sic
Aesoniden rapientibus anxia uentis Hypsipyle uacuo constitit in
thalamo: Hypsipyle nullos post illos sensit amores, ut semel Haemonio
tabuit hospitio. Alphesiboea suos ulta est pro coniuge fratres sanguinis
et cari uincula rupit amor. coniugis Euadne miseros elata per ignis
occidit, Argiuae fama pudicitiae. quarum nulla tuos potuit conuertere
mores, tu quoque uti fieres nobilis historia. desine iam reuocare tuis
periuria uerbis, Cynthia, et oblitos parce mouere deos; audax a nimium,
nostro dolitura periclo, si quid forte tibi durius inciderit! multa prius:
uasto labentur flumina ponto, annus et inuersas duxerit ante uices,
quam tua sub nostro mutetur pectore cura: sis quodcumque uoles, non
aliena tamen. quam tibi ne uiles isti uideantur ocelli, per quos saepe
mihi credita perfidia est! hos tu iurabas, si quid mentita fuisses, ut tibi
suppositis exciderent manibus: et contra magnum potes hos attollere
Solem, nec tremis admissae conscia nequitiae? quis te cogebat multos
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.