illustrat artem, cui compertum est et daemones impios parere,
quemadmodum in restituenda vita, ita et in exigendis spiritibus divinae
virtutis tum ministrae, tum aemulae. Neque vero deerant, qui factum
hoc magicis artibus tribuebant, quorum ego calumniam arti nostrae
gloriae laudique verto, per quam ea praestantur, quae vulgus hominum
humanis viribus praestari posse non credit.
[Sidenote: Quibus culta medicina.]
Optimo igitur jure priscis seculis, cum nondum sordidi quaestus et
spurcae voluptates vitiassent omnia, medendi ars inter omnes una
divinis ac summatibus viris, opulentissimis regibus, clarissimis
senatoribus praecipue cordi fuit, nec alia mortalium generi gratior.
Siquidem Moses ille magnus, non alia ratione quam artis medicae,
cibos suos distinxisse creditur. Orpheus, Graecorum vetustissimus, de
viribus herbarum nonnulla prodidisse legitur. Homerus ipse, citra
controversiam, unicus ingeniorum fons, plurimus est et in herbarum
commemoratione, et in laude medicorum. Is et Moly nobis depinxit,
herbarum omnium (teste Plinio) laudatissimam, efficacem adversus
veneficia, cuius inventionem Mercurio tribuit, hac Ulyssem suum
adversus Circes pocula praemuniens. Idem nepenthes indicat in
conviviis adhibendum, quod moerorem tristitiamque discutiat. Porro
Machaonem, Paeonem, Chironem, Podalirium, ut hac arte praestantes,
saepicule non sine honore commemorat, quorum arte non solum
heroibus, verum ipsis etiam diis subventum esse fingit, illud videlicet
subindicans, summis etiam principibus medicorum praesidiis opus esse,
atque horum vitam medicis in manu esse, qui in caeteros omnes jus
vitae ac necis habere videntur. Quid quod idem Poeta libro Iliados
undecimo, huius artis professionem longe pulcherrimo nobilitavit
elogio, cum ait: [Sidenote: +iatros gar anêr pollôn antaxios allôn+]
Unum medicum pluris habendum, quam caeterorum hominum
permultos. Rursum alibi medicum ita notat, ut dicat eum eruditum in
omnibus, palam testans id quod res est, hanc artem non una aut altera
disciplina, sed omnium artium cognitione circuloque, tum praeter
exactum ingenium, multo etiam rerum usu constare. Pythagoras ille
Samius, cui divinitatem quandam tribuebat antiquitas, de naturis
herbarum nobile volumen reliquisse legitur. Atque ut Platonem,
Aristotelem, Theophrastum, Chrysippum, Catonem censorium,
Varronem praeteream, quibus studio fuit hanc artem suis vel studiis, vel
negotiis admiscere, Mithridatem Ponti regem, non perinde regnum,
alioqui locupletissimum, non tam unius et viginti linguarum miraculum,
quam rei medicae peritia nobilitavit, vereque magnum virum declaravit,
qui artis huius commentationes, et exemplaria, effectusque in arcanis
reliquit, ut autor est Plinius. Cuius et hodie nobile theriacae genus
nomine celebratur. Nunc fere regium habetur, aleam ludere, venari,
nugas agere. At olim populi Romani principibus nihil magis erat curae,
quam ut ex longinquo novis importandis herbis, rem medicam
adjuvarent, neque populo illi tum orbis domino aliud erat munus
gratius.
[Sidenote: Christus ipse medicus.]
Quid quod Christus ipse, disciplinarum omnium et autor et princeps,
sese non Iureconsultum, non Rhetorem, non Philosophum, sed
Medicum professus est, dum de se loquens negat opus esse medico iis,
qui bene habeant, dum Samaritanus vulneribus oleum ac vinum
infundit, dum sputum terrae mixtum illinit oculis caeci. Quid quod
idem hac potissimum commendatione, cum adhuc orbi esset ignotus,
sese paulatim in animos atque affectus hominum insinuavit, non auro,
non imperiis, sed morborum remediis? Quod ille nutu fecit, nempe deus,
hoc medicus pro virili sua cura imitatur. Neque deest his quoque divina
vis, nimirum medendi viribus in hunc usum rebus a deo inditis. Nec
alio viatico magis instruxit Apostolos, mandans ut hoc protinus officio
sibi devincirent hospitem, medentes inquit, morbis illorum, et ungentes
oleo. Paulus ille magnus dum Timetheo suo modicum vini praescribit
usum, ad fulciendam stomachi imbecillitatem, nonne palam medici
partibus utitur? Sed quid hoc mirum in Apostolo, cum Raphael angelus
Tobiae caecitati medicans hinc nomen etiam invenerit apud arcanarum
rerum studiosos? O coelestem vereque sacram disciplinam, cuius
cognomento divinae illae mentes insigniuntur.
Inter mortales alii alias artes vel discunt, vel profitentur, hanc unam
oportebat ab omnibus disci, quae nulli non est necessaria. Sed o heu
perversissima hominum judicia.
Nemo nescire sustinet, quis nummus legitimus sit, quis adulterinus, ne
quid fallatur in re vilissima, nec scire studio est, quibus modis id quod
habet optimum tueatur. In numismate non credit alienis oculis, in
negotio vitae ac sanitatis, clausis quod dicitur oculis, sequitur alienum
judicium. Quod si totius artis absoluta cognitio non potest nisi paucis
contingere, qui totam vitam huic uni studio dedicarunt, certe partem
eam, quae ad tuendam valetudinem pertinet, non conveniebat
quemquam nescire. Etiam si bona pars difficultatis, non ab ipsa arte,
sed ab improborum medicorum vel inscitia, vel ambitione proficiscatur.
[Sidenote: A simili.]
Semper apud efferas etiam ac barbaras nationes sanctum ac venerabile
fuit amicitiae nomen. Atque is egregius habetur amicus, qui se fortunae
utriusque comitem sociumque praebeat, quod vulgus amicorum velut
hirundines aestate, rebus secundis adsunt, rebus adversis,
quemadmodum illae ingruente bruma devolant. At quanto sincerior
amicus medicus, qui Seleucidum avium exemplo, quas narrant
nusquam a Casii montis incolis conspici, nisi cum illarum praesidio est
opus, adversus vim locustarum fruges vastantium, rebus integris ac
laetis nusquam sese ingerit, in periculis, in his casibus, in quibus uxor
ac liberi saepe deserunt hominem, velut in phrenesi, phthiriasi, in peste
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.