venenorum scrinia in perniciem humani generis insanisset. Atque ob
eam sane causam publica consuetudine receptum est apud omnes orbis
nationes, ne princeps usquam gentium agat absque medicis. Proinde
cordati principes nulli unquam arti plus honoris habuerunt, quam
medicinae. Quandoquidem Erasistratus (ut reliquos taceam) Aristotelis
ex filia nepos, ob Antiochum regem sanatum, centum talentis donatus
est a Ptolemaeo huius filio. Quin et divinae literae jubent medico suum
haberi honorem, non tantum ob utilitatem, verum etiam ob
necessitatem, ut in caeteros benemeritos ingratitudo sit, in medicum
impietas, quippe qui tamquam beneficii divini adjutor, id arte sua tuetur,
quod optimum nobis et carissimum largitus est deus, videlicet vitam.
[Sidenote: A similibus.]
Parentibus nihil non debemus, quod per hos vitae munus accepisse
quodammodo videmur. Plus mea sententia debetur medico, cui toties
debemus, quod parentibus semel dumtaxat debemus, si tamen illis
debemus. Pietatem debemus ei, qui hostem a cervicibus depulit, et
medico non magis debemus, qui pro nobis servandis cum tot
capitalibus vitae hostibus quotidie depugnat? Reges ceu deos
suspicimus, quia vitae necisque jus habere creduntur, qui tamen ut
possint occidere, certe vitam non aliter dare possunt, nisi quatenus non
eripiunt, quemadmodum servare dicuntur latrones, si quem non
jugulent, nec aliam tamen vitam dare possunt, quam corporis. At
quanto propius ad divinam benignitatem accedit medici beneficium,
hominem iam inferis destinatum arte, ingenio, cura, fideque sua, velut
ex ipsis mortis faucibus retrahentis? Aliis in rebus profuisse sit
officium, caeterum in certo corporis animique periculo servasse, plus
quam pietas est. Adde his quod quicquid in homine magnum est,
eruditio, virtus, naturae dotes, aut si quid aliud, id omne medicorum arti
acceptum feramus oportet, quatenus id servat, sine quo ne reliqua
quidem queant subsistere. Si omnia propter hominem, et hominem
ipsum servat medicus, nimirum omnium nomine gratia debetur medico.
[Sidenote: Sanitatis custos medicus.]
Si non vivit, qui vivit morbis obnoxius, et vitam salubrem aut reddit aut
tuetur medicus, an non convenit hunc ceu vitae parentem agnoscere? Si
res exoptanda est immortalitas, hanc medicorum industria, quoad licet,
meditatur, quae vitam in longum prorogat. Quid enim hic notissima
referam exempla, Pythagoram, Chrysippum, Platonem, Catonem
censorium, Antonium, Castorem, cumque his innumerabiles, quorum
plerique medicinae observatione, vitam ab omni morbo liberam neque
fatiscente ingenii vigore, neque concussa memoriae soliditate, neque
fractis aut labefactatis sensibus, ultra centesimum annum prorogarunt?
An non istuc est immortalitatis, quam speramus, hic iam nunc
imaginem quandam exhibere? Christus ipse immortalitatis autor ac
vindex unicus corpus assumpsit, mortale quidem illud, sed tamen nullis
morbis obnoxium. Crucem non horruit, morbos horruit. An non
pulcherrimum fuerit, nos principem nostrum in hoc quoque pro viribus
imitari? Apostolos, quorum nemo fere non multam vixit aetatem,
caesos legimus, interfectos legimus, aegrotasse non legimus.
Quocunque pacto hoc illis contigit, certe praestat idem ars medicorum,
quod illis praestitit sua felicitas. Nec enim audiendos arbitror, qui nobis
non minus indocte, quam impudenter solent illud objicere: Virtus in
infirmitate perficitur, somniantes Paulum gravi capitis dolori fuisse
obnoxium, cum ille infirmitatem vel animi tentationem, vel quod vero
propius est, improborum hominum molestam insectationem appellet.
Atque idem ille Paulus, inter apostolicas dotes, donum curationis
recensuit.
Iam auget et illud non levi argumento medicinae gloriam, quod et
Caesarearum legum majestas, et pontificiarum autoritas sese ultro
medicorum judicio submittit, velut in quaestionibus pubertatum,
partuum ac veneficiorum. Item in quaestionibus aliquot ad
matrimonium facientibus. O nova dignitas medicinae. Agitur de capite
hominis, et judicis sententia pendet ex medici praejudicio. Summi
pontificis pietas, si quid indulget, in nonnullis non aliter indulget, nisi
medicorum accedat calculus. Atque in decretis Romanus pontifex
episcopum eum, qui delatus fuerat tamquam foedo immanique morbo
obnoxius, ex medicae rei judicio censet aut amovendum episcopatu, aut
suo loco restituendum. Divus item Augustinus ex medicorum consilio
fieri jubet, quod faciendum est, etiamsi nolit aegrotus. Idem honorem
medico debitum, hoc est artis et industriae praemium, recte eripi scribit
ab eo qui detinet, velut ab injusto possessore et quod alienum est mala
fide occupante. Quin ii quoque, qui conceptis precaminibus, daemones
impios e corporibus humanis exigunt, non raro in consilium adhibent,
velut in his morbis, qui secretis rationibus quaedam sensuum organa
spiritusque vitiant, et adeo daemoniacam speciem imitantur, ut nisi a
peritissimis medicis discerni non queant, sive sunt crassiores aliqui
daemones, ut fertur illorum varia natura, qui medicam etiam opem
sentiant, sive morbus adeo penitus intimis animi recessibus insidet, ut a
corpore videatur alienus. In cuius rei fidem, dum ex innumeris mihi
compertum exemplum refero, quaeso ut me patienter audiatis.
[Sidenote: Exemplum.]
Panaceum celeberrimi nominis medicum adolescens colui, is me teste
quendam restituit, nomine Phlyarium, patria Spoletanum, qui ex
vermibus in novum maniae genus inciderat, ita ut in morbo probe
teutonice loqueretur, quod (uti constabat) sanus nunquam potuerat.
Quis imperitus rei medicae non hunc daemoniacum vel dejerasset etiam?
At is hominem facili paratoque remedio menti reddidit. Redditus sibi,
teutonice nec loquebatur, nec intelligebat. Quod si quis hunc vere
daemoniacum fuisse contendat, ea sane res vel maxime medicorum
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.