figmenta. Sentire? nempe
etiam hoc non fit sine corpore, et permulta sentire visus sum in somnis,
quae deinde animadverti me non sensisse. Cogitare? Hic invenio,
cogitatio est(16), haec sola a me divelli nequit; ego sum, ego existo,
certum est. Quandiu autem? nempe quandiu cogito; nam forte etiam
fieri posset si cessarem ab omni cogitatione, ut illico totus esse
desinerem: nihil nunc admitto nisi quod necessario sit verum: sum
igitur praecise tantum res cogitans, id est, mens, sive animus, sive
intellectus, sive ratio, voces mihi prius significationis ignotae. Sum
autem res vera, et vere existens, sed qualis res? dixi, cogitans.
Quid praeterea? ima|ginabor: non sum compages illa membrorum, quae
[22] corpus humanum appellatur: non sum etiam tenuis aliquis aër istis
membris infusus, non ventus, non ignis, non vapor, non halitus, non
quidquid mihi fingo, supposui enim ista nihil esse. Manet(17) positio,
nihilominus tamen ego aliquid sum. Fortassis vero contingit, ut haec
ipsa, quae suppono nihil esse, quia mihi sunt ignota, tamen in rei
veritate non differant ab eo me quem novi? nescio, de hac re jam non
disputo; de iis tantum, quae mihi nota sunt, judicium ferre possum.
Novi me existere, quaero quis sim ego ille quem novi; certissimum est
hujus sic praecise sumpti notitiam non pendere ab iis quae existere
nondum novi: non igitur ab iis ullis, quae imaginatione effingo. Atque
hoc verbum, effingo, admonet me erroris mei: nam fingerem revera si
quid me esse imaginarer, quia nihil aliud est imaginari quam rei
corporeae figuram, seu imaginem, contemplari; jam autem certo scio
me esse, simulque fieri posse ut omnes istae imagines, et generaliter
quaecunque ad corporis naturam referuntur, nihil sint | praeter
insomnia(18). [23] Quibus animadversis, non minus ineptire videor
dicendo, imaginabor, ut distinctius agnoscam quisnam sim, quam si
dicerem, jam quidem sum experrectus, video nonnihil veri, sed quia
nondum video satis evidenter, data opera obdormiam ut hoc ipsum mihi
somnia verius, evidentiusque repraesentent. Itaque cognosco nihil
eorum quae possum imaginationis ope comprehendere ad hanc quam de
me habeo notitiam pertinere, mentemque ab illis diligentissime esse
avocandam, ut suam ipsa naturam quam distinctissime percipiat.
Sed quid igitur sum? res cogitans; quid est hoc? nempe dubitans,
intelligens, affirmans, negans, volens, nolens, imaginans quoque, et
sentiens.
Non pauca sane haec sunt, si cuncta ad me pertineant. Sed quidni
pertinerent? nonne ego ipse sum qui jam dubito fere de omnibus, qui
nonnihil tamen intelligo, qui hoc unum verum esse affirmo, nego cetera,
cupio plura nosse, nolo decipi, multa vel invitus imaginor, multa etiam
tanquam a sensibus venientia animadverto. Quid est horum, quam|vis
[24] semper dormiam, quamvis etiam is, qui me creavit, quantum in se
est, me deludat, quod non aeque verum sit ac me esse? quid est quod a
mea cogitatione distinguatur? quid est quod a me ipso separatum dici
possit? Nam quod ego sim qui dubitem, qui intelligam, qui velim, tam
manifestum est, ut nihil occurrat per quod evidentius explicetur. Sed
vero etiam ego idem sum, qui imaginor, nam quamvis forte, ut
supposui, nulla prorsus res imaginata vera sit, vis tamen ipsa
imaginandi revera existit, et cogitationis meae partem facit. Idem
denique ego sum qui sentio, sive qui res corporeas tanquam per sensus
animadverto. Videlicet jam lucem video, strepitum audio, calorem
sentio; falsa haec sunt, dormio enim. At certe videre videor, audire,
calescere. Hoc falsum esse non potest, hoc est proprie quod in me
sentire appellatur; atque hoc praecise sic sumptum nihil aliud est quam
cogitare.
Ex quibus equidem aliquanto melius incipio nosse quisnam sim: sed
adhuc tamen videtur, nec possum abstinere quin putem, res | corporeas,
[25] quarum imagines cogitatione formantur, et quas ipsi sensus
explorant, multo distinctius agnosci quam istud nescio quid mei, quod
sub imaginationem non venit: quanquam profecto sit mirum res quas
animadverto esse dubias, ignotas, a me alienas, distinctius quam quod
verum est, quod cognitum, quam denique me ipsum, a me comprehendi.
Sed video quid sit, gaudet aberrare mens mea, necdum se patitur intra
veritatis limites cohiberi. Esto igitur, et adhuc semel laxissimas habenas
ei permittamus, ut illis paulo post opportune reductis facilius se regi
patiatur.
Consideremus res illas quae vulgo putantur omnium distinctissime
comprehendi; corpora scilicet, quae tangimus, quae videmus, non
quidem corpora in communi, generales enim istae perceptiones
aliquanto magis confusae esse solent, sed unum in particulari.
Sumamus, exempli causa, hanc ceram; nuperrime ex favis fuit educta,
nondum amisit omnem saporem sui mellis, nonnihil retinet odoris
florum ex quibus collecta est; ejus co|lor, figura, magnitudo, manifesta
sunt: dura est, frigida est, [26] facile tangitur, ac si articulo ferias
emittet sonum; omnia denique illi adsunt, quae requiri videntur ut
corpus aliquod possit quam distinctissime cognosci. Sed ecce, dum
loquor, igni admovetur, saporis reliquiae purgantur, odor expirat, color
mutatur, figura tollitur, crescit magnitudo, fit liquida, fit calida, vix
tangi potest, nec jam si pulses emittet sonum. Remanetne adhuc eadem
cera? remanere fatendum est, nemo negat; nemo aliter putat. Quid
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.