erat
igitur in ea quod tam distincte comprehendebatur? certe nihil eorum
quae sensibus attingebam, nam quaecunque sub gustum, vel odoratum,
vel visum, vel tactum, vel auditum veniebant, mutata jam sunt: remanet
cera.
Fortassis illud erat quod nunc cogito, nempe ceram ipsam non quidem
fuisse istam dulcedinem mellis, nec florum fragrantiam, nec istam
albedinem, nec figuram, nec sonum, sed corpus quod mihi apparebat
paulo ante modis istis conspicuum, nunc diversis: quid est autem hoc
praecise quod sic | imaginor? Attendamus, et remotis iis, quae ad ceram
non [27] pertinent, videamus quid supersit, nempe nihil aliud quam
extensum quid, flexibile, mutabile. Quid vero est hoc flexibile,
mutabile?(19) an quod imaginor, hanc ceram ex figura rotunda in
quadratam, vel ex hac in triangularem verti posse? Nullo modo, nam
innumerabilium ejusmodi mutationum capacem eam esse comprehendo,
nec possum tamen innumerabiles imaginando percurrere, nec igitur
comprehensio haec ab imaginandi facultate perficitur. Quid extensum?
nunquid etiam ipsa ejus extensio est ignota? nam in cera liquescente fit
major, major in ferventi, majorque rursus, si calor augeatur; nec recte
judicarem quid sit cera, nisi putarem hanc etiam plures secundum
extensionem varietates admittere, quam fuerim unquam imaginando
complexus. Superest igitur ut concedam, me nequidem imaginari quid
sit haec cera, sed sola mente percipere(20): dico hanc in particulari, de
cera enim in communi clarius est. Quaenam vero est haec cera quae
non nisi mente percipitur? Nempe ea|dem quam video, quam tango,
quam imaginor, eadem denique quam ab [28] initio esse arbitrabar(21):
atqui, quod notandum est, ejus perceptio(22) non visio, non tactio, non
imaginatio est, nec unquam fuit, quamvis prius ita videretur, sed solius
mentis inspectio quae vel imperfecta esse potest et confusa, ut prius
erat, vel clara et distincta, ut nunc est, prout minus vel magis ad illa ex
quibus constat attendo.
Miror vero interim quam prona sit mea mens in errores, nam quamvis
haec apud me tacitus, et sine voce considerem, haereo tamen in verbis
ipsis, et fere decipior ab ipso usu loquendi: dicimus enim nos videre
ceram ipsammet si(23) adsit, non ex colore, vel figura eam adesse
judicare. Unde concluderem statim, ceram ergo visione oculi, non
solius mentis inspectione cognosci, nisi jam forte respexissem ex
fenestra homines in platea transeuntes, quos etiam ipsos non minus
usitate quam ceram dico me videre. Quid autem video praeter pileos et
vestes, sub quibus latere possent automata, sed judico homines esse:
atque ita id quod | [29] putabam me videre oculis, sola judicandi
facultate, quae in mente mea est, comprehendo.
Sed pudeat supra vulgus sapere cupientem ex formis loquendi quas
vulgus invenit dubitationem quaesivisse, pergamusque deinceps,
attendendo utrum ego perfectius, evidentiusque percipiebam quid esset
cera, cum primum aspexi, credidique me illam ipso sensu externo, vel
saltem sensu communi, ut vocant, id est potentia imaginatrice
cognoscere; an vero potius nunc, postquam diligentius investigavi, tum
quid ea sit, tum quomodo cognoscatur? Certe hac de re dubitare esset
ineptum, nam quid fuit in prima perceptione distinctum? quid quod non
a quovis animali haberi posse videretur? At vero cum ceram ab externis
formis distinguo, et tanquam vestibus detractis nudam considero, sic
illam revera, quamvis adhuc error in judicio meo esse possit, non
possum tamen sine humana mente percipere.
Quid autem dicam de hac ipsa mente, sive de me ipso, nihildum enim
aliud admitto in me esse praeter | mentem. Quid, inquam, ego qui hanc
[30] ceram videor tam distincte percipere, nunquid me ipsum non
tantum multo verius, multo certius, sed etiam multo distinctius,
evidentiusque cognosco? nam si judico ceram existere ex eo quod hanc
videam, certe multo evidentius efficitur me ipsum etiam existere ex eo
ipso quod hanc videam. Fieri enim potest ut hoc quod video non vere
sit cera, fieri potest ut ne quidem oculos habeam, quibus quidquam
videatur; sed fieri plane non potest cum videam, sive (quod jam non
distinguo) cum cogitem me videre, ut ego ipse cogitans non aliquid sim.
Simili ratione si judico ceram esse ex eo quod hanc tangam, idem
rursus efficietur, videlicet me esse: si ex eo quod imaginer, vel quavis
alia ex causa, idem plane. Sed et hoc ipsum quod de cera animadverto,
ad reliqua omnia, quae sunt extra me posita licet applicare. Porro autem,
si magis distincta(24) visa sit cerae perceptio(25), postquam mihi non
ex solo visu, vel tactu, sed pluribus ex causis innotuit, quanto
distinctius me ipsum a me nunc | cognosci fatendum est, quandoquidem
nullae [31] rationes vel ad cerae, vel ad cujuspiam alterius corporis
perceptionem possint juvare, quin eaedem omnes mentis meae naturam
melius probent. Sed et alia insuper tam multa sunt in ipsa mente, ex
quibus ejus notitia distinctior reddi potest, ut ea, quae ex corpore ad
illam emanant, vix numeranda videantur.
Atque ecce tandem sponte sum reversus eo quo volebam, nam cum
mihi nunc notum sit ipsamet corpora non proprie a sensibus, vel ab
imaginandi facultate, sed a solo intellectu percipi, nec ex eo percipi
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.