etiam
cogitationibus me alias in somnis fuisse delusum: quae dum cogito
attentius, tam plane video numquam certis indiciis vigiliam a somno
posse distingui, ut obstupescam, et fere hic ipse stupor mihi opinionem
somni confirmet.
Age ergo somniemus, nec particularia ista vera sint, nos oculos aperire,
caput movere, manus extendere, nec forte etiam nos habere tales manus,
nec tale totum corpus; tamen pro|fecto fatendum est visa per [11]
quietem esse veluti quasdam pictas imagines, quae non nisi ad
similitudinem rerum verarum fingi potuerunt; ideoque saltem generalia
haec, oculos, caput, manus, totumque corpus res quasdam non
imaginarias, sed veras existere: nam sane pictores ipsi, ne tum quidem,
cum Sirenas et Satyriscos maxime inusitatis formis fingere student,
naturas omni ex parte novas iis possunt assignare, sed tantummodo
diversorum animalium membra permiscent; vel si forte aliquid
excogitent adeo novum, ut nihil omnino ei simile fuerit visum, atque ita
plane fictitium sit et falsum; certe tamen ad minimum veri colores esse
debent ex quibus illud componant. Nec dispari ratione, quamvis etiam
generalia haec, oculi, caput, manus, et similia, imaginaria esse possent,
necessario tamen saltem alia quaedam adhuc magis simplicia, et
universalia vera esse fatendum est, ex quibus tanquam coloribus veris
omnes istae seu verae seu falsae, quae in cogitatione nostra sunt, rerum
imagines effinguntur.
Cujus generis esse videntur natura corpo|rea in communi, ejusque [12]
extensio; item figura rerum extensarum, item quantitas, sive earumdem
magnitudo et numerus: item locus in quo existant, tempusque per quod
durent, et similia.
Quapropter ex his forsan non male concludemus Physicam,
Astronomiam, Medicinam, disciplinasque alias omnes, quae a rerum
compositarum consideratione dependent, dubias quidem esse, atqui
Arithmeticam, Geometriam, aliasque ejusmodi(10), quae non nisi de
simplicissimis et maxime generalibus rebus tractant, atque utrum eae
sint in rerum natura nec ne, parum curant, aliquid certi atque indubitati
continere: nam sive vigilem, sive dormiam, duo et tria simul juncta sunt
quinque, quadratumque non plura habet latera quam quatuor; nec fieri
posse videtur ut tam perspicuae veritates in suspicionem falsitatis
incurrant.
Verumtamen infixa quaedam est meae menti vetus opinio, Deum esse
qui potest omnia, et a quo talis, qualis existo, sum creatus: unde autem
scio illum non fecisse ut nulla plane sit terra, nullum caelum, nulla res
extensa, nulla figura, nulla magnitudo, nul|lus locus, et tamen [13] haec
omnia non aliter quam nunc mihi videantur existere? Imo etiam
quemadmodum judico interdum alios errare circa ea, quae se
perfectissime scire arbitrantur, ita ego ut fallar quoties duo et tria simul
addo, vel numero quadrati latera, vel si quid aliud facilius fingi potest?
At forte noluit Deus ita me decipi, dicitur enim summe bonus; sed si
hoc ejus bonitati repugnaret, talem me creasse, ut semper fallar, ab
eadem etiam videretur esse alienum permittere ut interdum fallar; quod
ultimum tamen non potest dici.
Essent vero fortasse nonnulli qui tam potentem aliquem Deum mallent
negare, quam res alias omnes credere esse incertas, sed iis non
repugnemus, totumque hoc de Deo demus esse fictitium, at seu fato,
seu casu, seu continuata rerum serie, seu quovis alio modo me ad id,
quod sum, pervenisse supponant; quoniam falli et errare imperfectio
quaedam esse videtur, quo minus potentem originis meae authorem
assignabunt, eo probabilius erit me tam imperfectum esse ut semper
fallar: quibus sane argumentis non habeo quod | respondeam, sed
tandem cogor fateri [14] nihil esse ex iis quae olim vera putabam, de
quo non liceat dubitare, idque non per inconsiderantiam vel levitatem,
sed propter validas et meditatas rationes, ideoque etiam ab iisdem, non
minus quam ab aperte falsis accurate deinceps assensionem esse
cohibendam, si quid certi velim invenire.
Sed nondum sufficit haec advertisse, curandum est ut recorder, assidue
enim recurrunt consuetae opiniones, occupantque credulitatem meam
tanquam longo usu et familiaritatis jure sibi devinctam, fere etiam me
invito, nec unquam iis assentiri, et confidere desuescam, quamdiu tales
esse supponam, quales sunt revera, nempe aliquo quidem modo dubias,
ut jam jam ostensum est, sed nihilominus valde probabiles, et quas
multo magis rationi consentaneum sit credere quam negare. Quapropter,
ut opinor, non male agam, si voluntate plane in contrarium versa me
ipsum fallam, illasque aliquamdiu omnino falsas imaginariasque esse
fingam, donec tandem velut aequatis utrimque praejudiciorum
ponderibus nulla amplius | prava consuetudo judicium meum a recta
rerum perceptione [15] detorqueat. Etenim scio nihil inde periculi, vel
erroris interim sequuturum, et me plus aequo diffidentiae indulgere non
posse, quandoquidem nunc non rebus agendis, sed cognoscendis
tantum incumbo.
Supponam igitur non optimum Deum, fontem veritatis, sed genium
aliquem malignum eundemque summe potentem et callidum omnem
suam industriam in eo posuisse, ut me falleret: putabo caelum, aërem,
terram, colores, figuras, sonos, cunctaque externa nihil aliud esse quam
ludificationes somniorum, quibus insidias credulitati meae tetendit:
considerabo me ipsum tanquam manus non habentem, non oculos, non
carnem, non sanguinem, non aliquem sensum, sed haec omnia me
habere falso opinantem: manebo obstinate in hac meditatione defixus,
atque ita siquidem non in potestate
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.