Meditationes de prima philosophia | Page 5

René Descartes
fortasse
obscuritates remanserunt, sed quae, ut spero, postea in responsionibus
ad objectiones plane tollentur; ut inter caeteras quomodo idea entis
summe perfecti, quae in nobis est, tantum habeat realitatis objectivae,
ut non possit non esse a causa summe perfecta, quod ibi illustratur
comparatione machinae valde perfectae, cujus idea est in mente
alicujus artificis; ut enim artificium objectivum hujus ideae debet
habere aliquam causam, nempe scientiam hujus artificis, vel alicujus
alterius a quo illam accepit, ita idea Dei, quae in nobis est, non potest

non habere Deum ipsum pro causa.
In quarta probatur ea omnia, quae clare et distincte percipimus, esse
vera: simulque in quo ratio falsitatis consistat explicatur: quae
necessario sciri debent tam ad praecedentia firmanda, quam ad reliqua
intelligenda. (Sed ibi interim est adverten|dum nullo modo agi de [6]
peccato, vel errore qui committitur in persecutione boni et mali, sed de
eo tantum qui contingit in dijudicatione veri et falsi. Nec ea spectari,
quae ad fidem pertinent, vel ad vitam agendam, sed tantum speculativas;
et solius luminis naturalis ope cognitas veritates.)
In quinta praeterquam quod natura corporea in genere sumpta
explicatur, nova etiam ratione Dei existentia demonstratur: sed in qua
rursus nonnullae forte occurrent difficultates, quae postea in
responsione ad objectiones resolventur: ac denique ostenditur quo pacto
verum sit ipsarum Geometricarum demonstrationum certitudinem a
cognitione Dei pendere.
In sexta denique intellectio ab imaginatione secernitur; distinctionum
signa describuntur: mentem realiter a corpore distingui, probatur:
eandem nihilominus tam arcte illi esse conjunctam, ut unum quid cum
ipso componat, ostenditur; omnes errores qui a sensibus oriri solent,
recensentur, modi quibus vitari possint exponuntur; et denique rationes
| omnes ex quibus rerum materialium existentia possit concludi, [7]
afferuntur: non quod eas valde utiles esse putarim ad probandum id
ipsum quod probant, nempe revera esse aliquem mundum, et homines
habere corpora, et similia, de quibus nemo unquam sanae mentis serio
dubitavit; sed quia illas considerando agnoscitur non esse tam firmas,
nec tam perspicuas, quam sunt eae, per quas in mentis nostrae et Dei
cognitionem devenimus; adeo ut hae sint omnium certissimae et
evidentissimae, quae ab humano ingenio sciri possint. Cujus unius rei
probationem in his Meditationibus mihi pro scopo proposui. Nec
idcirco hic recenseo varias illas quaestiones de quibus etiam in ipsis ex
occasione tractatur.

Meditatio I. De iis quae in dubium revocari possunt.

Animadverti jam ante aliquot annos quam multa ineunte aetate falsa
pro veris admiserim, et quam dubia | sint quaecunque istis postea [8]
superextruxi, ac proinde funditus omnia semel in vita esse evertenda,
atque a primis fundamentis denuo inchoandum, si quid aliquando
firmum et mansurum cupiam in scientiis stabilire; sed ingens opus esse
videbatur, eamque aetatem expectabam, quae foret tam matura, ut
capessendis disciplinis aptior nulla sequeretur. Quare tamdiu cunctatus
sum ut deinceps essem in culpa, si quod temporis superest ad agendum,
deliberando consumerem. Opportune igitur hodie mentem curis
omnibus exsolvi, securum mihi otium procuravi, solus secedo, serio
tandem et libere generali huic mearum opinionum eversioni vacabo.
Ad hoc autem non erit necesse, ut omnes esse falsas ostendam, quod
nunquam fortassis assequi possem; sed quia jam ratio persuadet, non
minus accurate ab iis quae non plane certa sunt atque indubitata, quam
ab aperte falsis assensionem esse cohibendam, satis erit ad omnes
rejiciendas, si aliquam rationem dubitandi in unaquaque reperero. Nec
ideo etiam singulae erunt percurrendae, quod | operis esset [9] infiniti:
sed quia suffossis fundamentis quidquid iis superaedificatum est sponte
collabitur, aggrediar statim ipsa principia quibus illud omne quod olim
credidi nitebatur.
Nempe quidquid hactenus ut maxime verum admisi, vel a sensibus, vel
per sensus accepi, hos autem(9) interdum fallere deprehendi; ac
prudentiae est nunquam illis plane confidere qui nos vel semel
deceperunt.
Sed forte quamvis interdum sensus circa minuta quaedam et remotiora
nos fallant, pleraque tamen alia sunt de quibus dubitari plane non potest,
quamvis ab iisdem hauriantur; ut jam me hic esse, foco assidere,
hiemali toga esse indutum, chartam istam manibus contrectare, et
similia: manus vero has ipsas, totumque hoc corpus meum esse, qua
ratione posset negari? nisi me forte comparem nescio quibus insanis,
quorum cerebella tam contumax vapor ex atra bile labefactat, ut
constanter asseverent vel se esse reges, cum sunt pauperrimi, vel
purpura indutos, cum sunt nudi, vel caput habere fictile, vel se totos
esse cucurbitas, vel ex vitro conflatos; sed amen|tes sunt isti, nec minus

ipse demens viderer, [10] si quod ab iis exemplum ad me transferrem.
Praeclare sane, tanquam non sim homo qui soleam noctu dormire, et
eadem omnia in somnis pati, vel etiam interdum minus verisimilia,
quam quae isti vigilantes: quam frequenter vero usitata ista, me hic esse,
toga vestiri, foco assidere, quies nocturna persuadet, cum tamen positis
vestibus jaceo inter strata! Atqui nunc certe vigilantibus oculis intueor
hanc chartam, non sopitum est hoc caput quod commoveo, manum
istam prudens et sciens extendo et sentio, non tam distincta
contingerent dormienti. Quasi scilicet non recorder a similibus
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 31
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.