Meditationes de prima philosophia | Page 4

René Descartes
postquam hominum judicia semel utcunque sum expertus,
iterum hic aggredior easdem de Deo et mente humana quaestiones,
simulque totius primae Philosophiae initia tractare; sed ita ut nullum
vul|gi [5] plausum, nullamque Lectorum frequentiam expectem: quin
etiam nullis author sum ut haec legant, nisi tantum iis qui serio mecum
meditari, mentemque a sensibus, simulque ab omnibus praejudiciis,
abducere poterunt ac volent, quales non nisi admodum paucos reperiri
satis scio. Quantum autem ad illos, qui, rationum mearum seriem et
nexum comprehendere non curantes, in singulas tantum clausulas, ut
multis in more est, argutari studebunt, non magnum ex hujus scripti
lectione fructum sunt percepturi: et quamvis forte in multis cavillandi
occasionem inveniant, non facile tamen aliquid quod urgeat aut
responsione dignum sit objicient.
Quia vero nequidem etiam aliis spondeo me in omnibus prima fronte
satisfacturum, nec tantum mihi arrogo ut confidam me omnia posse
praevidere quae alicui difficilia videbuntur, primo quidem in
Meditationibus illas ipsas cogitationes exponam, quarum ope ad certam
et evidentem cognitionem veritatis mihi videor pervenisse, ut experiar
an forte iisdem | rationibus, quibus ego persuasus sum, alios etiam [6]
possim persuadere. Postea vero respondebo ad objectiones virorum
aliquot ingenio et doctrina excellentium, ad quos hae Meditationes,
antequam typis mandarentur examinandae missae sunt. Satis enim
multa et varia ab illis fuerunt objecta, ut ausim sperare non facile
quicquam aliis, saltem alicujus momenti, venturum in mentem, quod ii

nondum attigerint. Ideoque rogo etiam atque etiam lectores, ut non
prius de Meditationibus judicium ferant, quam objectiones istas,
earumque solutiones omnes perlegere dignati sint(5).

Synopsis sex sequentium meditationum.
In prima causae exponuntur propter quas de rebus omnibus, praesertim
materialibus, possumus dubitare; quamdiu scilicet non habemus alia
scientiarum fundamenta, quam ea quae antehac habuimus. Etsi autem
istius tantae dubitationis utilitas prima fronte non appareat, est tamen in
eo maxima quod ab omnibus praejudiciis nos liberet, viamque
facillimam sternat ad mentem a sensibus abducendam: ac denique
efficiat, ut de iis, quae postea vera esse comperiemus, non amplius
dubitare possimus.
| In secunda, mens quae propria libertate utens supponit ea omnia [2]
non existere, de quorum existentia vel minimum potest dubitare(6),
animadvertit fieri non posse quin ipsa interim existat. Quod etiam
summae est utilitatis, quoniam hoc pacto facile distinguit quaenam ad
se, hoc est, ad naturam intellectualem, et quaenam ad corpus pertineant.
Sed quia forte nonnulli rationes de animae immortalitate illo in loco
expectabunt, eos hic monendos puto me conatum esse nihil scribere
quod non accurate demonstrarem; ideoque non alium ordinem sequi
potuisse, quam illum qui est apud Geometras usitatus, ut nempe omnia
praemitterem ex quibus quaesita propositio dependet, antequam de ipsa
quidquam concluderem. Primum autem et praecipuum, quod
praerequiritur ad cognoscendam animae immortalitatem, esse ut quam
maxime perspicuum de ea conceptum, et ab omni conceptu corporis
plane distinctum formemus; quod ibi factum est. Praeterea vero requiri
etiam ut sciamus ea omnia, quae clare et distincte intelligimus, eo ipso
modo, quo illa intelligimus, esse vera: quod ante quartam
Meditationem probari non potuit; et habendum esse distinctum naturae
corporeae conceptum, qui partim in ipsa secunda, partim etiam in
quinta et sexta formatur; atque ex his debere concludi ea omnia, quae
clare et distincte concipiuntur, ut substantiae diversae, sicuti
concipiuntur mens et corpus, esse revera substantias realiter a se mutuo

distinctas; hocque in sexta concludi. Idemque etiam in ipsa confirmari,
ex eo quod nullum corpus nisi divisibile intelligamus, contra autem
nullam mentem nisi indivisibilem: neque enim possumus ullius mentis
mediam partem concipere, ut possumus cujuslibet quantumvis(7)
exigui corporis; adeo ut eorum naturae non modo diversae, sed etiam
quodammodo contrariae agnoscantur. Non autem ulterius ea de re in
hoc scripto me egisse; tum quia haec sufficiunt ad ostendendum ex
corporis corruptione mentis interitum non sequi, atque sic ad alterius
vitae spem mortalibus faciendam; tum etiam quia praemissae, ex
quibus ipsa mentis immortalitas concludi potest, ex to|tius Physicae [4]
explicatione dependent: primo ut sciatur omnes omnino substantias,
sive res quae a Deo creari debent ut existant, ex natura sua esse
incorruptibiles, nec posse unquam desinere esse, nisi ab eodem Deo
concursum suum iis denegante ad nihilum reducantur, ac deinde ut
advertatur corpus quidem, in genere sumptum, esse substantiam,
ideoque nunquam etiam perire; sed corpus humanum, quatenus a
reliquis differt corporibus, non nisi ex certa membrorum configuratione,
aliisque ejusmodi accidentibus esse conflatum, mentem vero humanam
non ita ex ullis accidentibus constare, sed puram esse substantiam: etsi
enim omnia ejus accidentia mutentur, ut quod alias res intelligat, alias
velit, alias sentiat, etc. non idcirco ipsa mens alia evadit: humanum
autem corpus aliud fit ex hoc solo quod figura quarundam ejus partium
mutetur: ex quibus sequitur corpus quidem perfacile interire, mentem
autem(8) ex natura sua esse immortalem.
In tertia Meditatione meum praecipuum argumentum ad probandam
Dei | [5] existentiam satis fuse, ut mihi videtur, explicui. Verumtamen,
quia, ut Lectorum animos quam maxime a sensibus abducerem, nullis
ibi comparationibus a rebus corporeis petitis volui uti, multae
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 31
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.