Meditationes de prima philosophia | Page 3

René Descartes

sit authoritatis SORBONAE nomen, ut non modo in rebus fidei nulli
unquam Societati post sacra Concilia tantum creditum sit quam vestrae,
sed etiam in humana Philosophia nullibi major perspicacia et soliditas,

nec ad ferenda judicia major integritas et sapientia esse existimetur:
Non dubito quin si tantum hujus scripti curam suscipere dignemini,
primo quidem ut a vobis corrigatur, memor enim, non modo
humanitatis, sed maxime etiam inscitiae | meae, non affirmo nullos in
eo esse [10] errores: deinde ut quae vel desunt, vel non satis absoluta
sunt, vel majorem explicationem desiderant, addantur, perficiantur,
illustrentur, aut a vobis ipsis, aut saltem a me, postquam a vobis ero
admonitus: Ac denique ut postquam rationes in eo contentae, quibus
Deum esse, mentemque a corpore aliam esse probatur, ad eam
perspicuitatem erunt perductae, ad quam ipsas perduci posse confido,
ita nempe ut pro accuratissimis demonstrationibus habendae sint, hoc
ipsum declarare et publice testari velitis: non dubito, inquam, quin, si
hoc fiat, omnes errores, qui de his quaestionibus unquam fuerunt, brevi
ex hominum mentibus deleantur. Veritas enim ipsa facile efficiet ut
reliqui ingeniosi, et docti vestro judicio subscribant: Et autho|ritas, ut
[11] Athei, qui scioli magis quam ingeniosi, aut docti esse solent,
contradicendi animum deponant; atque etiam ut forte rationes, quas ab
omnibus ingenio praeditis pro demonstrationibus haberi scient, ipsi
propugnent, ne non intelligere videantur. Ac denique caeteri omnes tot
testimoniis facile credent, nemoque amplius erit in mundo, qui vel Dei
existentiam, vel realem humanae animae a corpore distinctionem ausit
in dubium revocare. Cujus rei quanta esset utilitas, vos ipsi pro vestra
singulari sapientia omnium optime aestimare potestis: nec deceret me
vobis, qui maximum Ecclesiae Catholicae(4) columen semper fuistis,
Dei et Religionis causam pluribus hic commendare.

Praefatio ad lectorem.
Quaestiones de Deo et mente humana jam ante paucis attigi in
Dissertatione de Methodo recte regendae rationis et veritatis in
scientiis investigandae gallice edita anno 1637. Non quidem ut ipsas ibi
accurate tractarem, sed tantum ut delibarem, et ex lectorum judiciis
addiscerem qua ratione postea essent tractandae. Tanti enim momenti
mihi visae sunt, ut plus una vice de ipsis agendum esse judicarem;
viamque sequor ad eas explicandas tam parum tritam, atque ab usu
communi tam remotam, ut non utile putarim ipsam in gallico, et passim

ab omnibus legendo scripto fusius docere, ne debiliora etiam inge|nia
credere [2] possent eam sibi esse ingrediendam.
Cum autem ibi rogassem omnes quibus aliquid in meis scriptis
reprehensione dignum occurreret, ut ejus me monere dignarentur, nulla
in ea quae de his quaestionibus attigeram notatu digna objecta sunt,
praeter duo, ad quae hic paucis, priusquam earundem accuratiorem
explicationem aggrediar, respondebo. Primum est, ex eo quod mens
humana in se conversa non percipiat aliud se esse quam rem cogitantem,
non sequi, ejus naturam sive essentiam in eo tantum consistere, quod sit
res cogitans, ita ut vox tantum caetera omnia excludat, quae forte etiam
dici possent, ad animae naturam pertinere. Cui objectioni respondeo me
etiam ibi noluisse illa excludere in ordine ad ipsam rei veritatem (de
qua scilicet tunc non agebam), sed dumtaxat in ordine ad meam
perceptionem, adeo ut sensus esset, me nihil plane cognoscere quod ad
essentiam meam scirem pertinere, praeterquam quod essem res cogitans
sive res habens in se facultatem cogitandi. In sequentibus autem | [3]
ostendam quo pacto ex eo, quod nihil aliud ad essentiam meam
pertinere cognoscam, sequatur, nihil etiam aliud revera ad illam
pertinere.
Alterum est, ex eo, quod ideam rei me perfectioris in me habeam non
sequi ipsam ideam esse me perfectiorem, et multo minus illud quod per
istam ideam repraesentatur existere. Sed respondeo hic subesse
aequivocationem in voce ideae; sumi enim potest vel materialiter, pro
operatione intellectus, quo sensu me perfectior dici nequit, vel
objective, pro re per istam operationem repraesentata, quae res etsi non
supponatur extra intellectum existere, potest tamen me esse perfectior
ratione suae essentiae. Quomodo vero ex hoc solo quod rei me
perfectioris idea in me sit sequatur illam rem revera existere, fuse in
sequentibus exponetur.
Vidi quidem praeterea duo quaedam scripta satis longa, sed quibus non
tam meae his de rebus rationes quam conclusiones argumentis ex
Atheorum locis communibus mutuatis impugnabantur. Et quoniam
istiusmodi argumenta nullam vim ha|bere possunt apud eos, qui
rationes meas intelligent, [4] adeoque praepostera et imbecillia sunt

multorum judicia, ut magis a primum acceptis opinionibus quantumvis
falsis, et a ratione alienis, persuadeantur, quam a vera et firma, sed
posterius audita ipsarum refutatione, nolo hic ad illa respondere, ne
mihi sint prius referenda. Tantumque generaliter dicam ea omnia, quae
vulgo jactantur ab Atheis ad existentiam Dei impugnandam, semper ex
eo pendere quod vel humani affectus Deo affingantur, vel mentibus
nostris tanta vis et sapientia arrogetur, ut quidnam Deus facere possit ac
debeat, determinare et comprehendere conemur; adeo ut, modo tantum
memores simus mentes nostras considerandas esse ut finitas, Deum
autem ut incomprehensibilem et infinitum, nullam ista difficultatem
sint nobis paritura.
Jam vero,
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 31
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.