M. Fabi Quintiliani institutionis oratoriae liber decimus | Page 8

Marcus Fabius Quintilianus
alius ex nostris contra
Ciceronem nominaretur. Tanta in eo vis est, id acumen, ea concitatio,
ut illum eodem animo dixisse quo bellavit appareat; exornat tamen haec
omnia mira sermonis, cuius proprie studiosus fuit, elegantia. |115|
Multum ingenii in CAELIO et praecipue in accusando multa urbanitas,
dignusque vir, cui et mens melior et vita longior contigisset. Inveni qui
CALVUM praeferrent omnibus, inveni qui Ciceroni crederent eum
nimia contra se calumnia verum sanguinem perdidisse; sed est et sancta
et gravis oratio et castigata et frequenter vehemens quoque. Imitator
autem est Atticorum, fecitque illi properata mors iniuriam, si quid
adiecturus sibi non si quid detracturus fuit. |116| Et SERVIUS
SULPICIUS insignem non immerito famam tribus orationibus meruit.
Multa, si cum iudicio legatur, dabit imitatione digna CASSIUS
SEVERUS, qui si ceteris virtutibus colorem et gravitatem orationis
adiecisset, ponendus inter praecipuos foret. |117| Nam et ingenii
plurimum est in eo et acerbitas mira et urbanitas et fervor, sed plus
stomacho quam consilio dedit. Praeterea ut amari sales, ita frequenter
amaritudo ipsa ridicula est. |118| Sunt alii multi diserti, quos persequi
longum est. Eorum quos viderim DOMITIUS AFER et IULIUS
AFRICANUS longe praestantissimi. Verborum arte ille et toto genere
dicendi praeferendus et quem in numero veterum habere non timeas:
hic concitatior, sed in cura verborum nimius et compositione
nonnumquam longior et translationibus parum modicus. Erant clara et
nuper ingenia. |119| Nam et TRACHALUS plerumque sublimis et satis
apertus fuit et quem velle optima crederes, auditus tamen maior; nam et
vocis, quantam in nullo cognovi, felicitas et pronuntiatio vel scaenis
suffectura et decor, omnia denique ei, quae sunt extra, superfuerunt: et
VIBIUS CRISPUS compositus et iucundus et delectationi natus,
privatis tamen causis quam publicis melior. |120| IULIO SECUNDO, si
longior contigisset aetas, clarissimum profecto nomen oratoris apud
posteros foret; adiecisset enim atque adiciebat ceteris virtutibus suis
quod desiderari potest, id est autem ut esset multo magis pugnax et
saepius ad curam rerum ab elocutione respiceret. |121| Ceterum
interceptus quoque magnum sibi vindicat locum: ea est facundia, tanta

in explicando quod velit gratia, tam candidum et lene et speciosum
dicendi genus, tanta verborum etiam quae adsumpta sunt proprietas,
tanta in quibusdam ex periculo petitis significantia. |122| Habebunt qui
post nos de oratoribus scribent magnam eos qui nunc vigent materiam
vere laudandi; sunt enim summa hodie, quibus inlustratur forum,
ingenia. Namque et consummati iam patroni veteribus aemulantur et
eos iuvenum ad optima tendentium imitatur ac sequitur industria.
|123| Supersunt qui de philosophia scripserint, quo in genere
paucissimos adhuc eloquentes litterae Romanae tulerunt. Idem igitur M.
TULLIUS, qui ubique, etiam in hoc opere Platonis aemulus extitit.
Egregius vero multoque quam in orationibus praestantior BRUTUS
suffecit ponderi rerum: scias eum sentire quae dicit. |124| Scripsit non
parum multa CORNELIUS CELSUS, Sextios secutus, non sine cultu
ac nitore. PLAUTUS in Stoicis rerum cognitioni utilis. In Epicureis
levis quidem, sed non iniucundus tamen auctor est CATIUS. |125| Ex
industria SENECAM in omni genere eloquentiae distuli propter
vulgatam falso de me opinionem, qua damnare eum et invisum quoque
habere sum creditus. Quod accidit mihi dum corruptum et omnibus
vitiis fractum dicendi genus revocare ad severiora iudicia contendo;
tum autem solus hic fere in manibus adulescentium fuit. |126| Quem
non equidem omnino conabar excutere, sed potioribus praeferri non
sinebam, quos ille non destiterat incessere, cum diversi sibi conscius
generis placere se in dicendo posse {iis} quibus illi placerent diffideret.
Amabant autem eum magis quam imitabantur, tantumque ab illo
defluebant quantum ille ab antiquis descenderat. |127| Foret enim
optandum pares ac saltem proximos illi viro fieri. Sed placebat propter
sola vitia et ad ea se quisque dirigebat effingenda, quae poterat; deinde
cum se iactaret eodem modo dicere, Senecam infamabat. |128| Cuius et
multae alioqui et magnae virtutes fuerunt, ingenium facile et copiosum,
plurimum studii, multa rerum cognitio, in qua tamen aliquando ab his
quibus inquirenda quaedam mandabat deceptus est. |129| Tractavit
etiam omnem fere studiorum materiam; nam et orationes eius et
poemata et epistulae et dialogi feruntur. In philosophia parum diligens,
egregius tamen vitiorum insectator fuit. Multae in eo claraeque
sententiae, multa etiam morum gratia legenda, sed in eloquendo
corrupta pleraque atque eo perniciosissima, quod abundant dulcibus

vitiis. |130| Velles eum suo ingenio dixisse, alieno iudicio; nam si
{ob}liqua contempsisset, si parum {recta} non concupisset, si non
omnia sua amasset, si rerum pondera minutissimis sententiis non
fregisset, consensu potius eruditorum quam puerorum amore
comprobaretur. |131| Verum sic quoque iam robustis et severiore
genere satis firmatis legendus vel ideo quod exercere potest utrimque
iudicium. Multa enim, ut dixi, probanda in eo, multa etiam admiranda
sunt; eligere modo curae sit, quod utinam ipse fecisset. Digna enim fuit
illa natura, quae meliora vellet: quod voluit effecit.

#De Imitatione.#
II.
|1| Ex his ceterisque lectione dignis auctoribus et verborum sumenda
copia est et varietas figurarum et componendi ratio, tum ad exemplum
virtutum omnium mens derigenda. Neque enim dubitari potest, quin
artis
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 250
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.