et insurgit aliquando et
plenus est iucunditatis et gratiae et varius figuris et verbis felicissime
audax. Si quem adicere velis, is erit CAESIUS BASSUS, quem nuper
vidimus; sed eum longe praecedunt ingenia viventium.
|97| Tragoediae scriptores veterum ATTIUS atque PACUVIUS
clarissimi gravitate sententiarum, verborum pondere, auctoritate
personarum. Ceterum nitor et summa in excolendis operibus manus
magis videri potest temporibus quam ipsis defuisse; virium tamen Attio
plus tribuitur, Pacuvium videri doctiorem qui esse docti adfectant
volunt. |98| Iam VARI Thyestes cuilibet Graecarum comparari potest.
OVIDI Medea videtur mihi ostendere quantum ille vir praestare
potuerit si ingenio suo imperare quam indulgere maluisset. Eorum quos
viderim longe princeps POMPONIUS SECUNDUS, quem senes
quidem parum tragicum putabant, eruditione ac nitore praestare
confitebantur. |99| In comoedia maxime claudicamus. Licet Varro
Musas, Aeli Stilonis sententia, Plautino dicat sermone locuturas fuisse,
si Latine loqui vellent, licet CAECILIUM veteres laudibus ferant, licet
TERENTI scripta ad Scipionem Africanum referantur (quae tamen sunt
in hoc genere elegantissima, et plus adhuc habitura gratiae si intra
versus trimetros stetissent), |100| vix levem consequimur umbram: adeo
ut mihi sermo ipse Romanus non recipere videatur illam solis
concessam Atticis venerem, cum eam ne Graeci quidem in alio genere
linguae {suae} obtinuerint. Togatis excellit AFRANIUS: utinam non
inquinasset argumenta puerorum foedis amoribus mores suos fassus.
|101| At non historia cesserit Graecis. Nec opponere Thucydidi
SALLUSTIUM verear, nec indignetur sibi Herodotus aequari TITUM
LIVIUM, cum in narrando mirae iucunditatis clarissimique candoris,
tum in contionibus supra quam enarrari potest eloquentem: ita quae
dicuntur omnia cum rebus, tum personis accommodata sunt: adfectus
quidem praecipueque eos qui sunt dulciores, ut parcissime dicam, nemo
historicorum commendavit magis. |102| Ideoque immortalem Sallusti
velocitatem diversis virtutibus consecutus est. Nam mihi egregie
dixisse videtur SERVILIUS NONIANUS, pares eos magis quam
similes; qui et ipse a nobis auditus est clarus vi ingenii et sententiis
creber, sed minus pressus quam historiae auctoritas postulat. |103|
Quam paulum aetate praecedens eum BASSUS AUFIDIUS egregie,
utique in libris belli Germanici, praestitit genere ipso, probabilis in
omnibus, sed in quibusdam suis ipse viribus minor. |104| Superest
adhuc et exornat aetatis nostrae gloriam vir saeculorum memoria
dignus, qui olim nominabitur, nunc intellegitur. Habet amatores nec
immerito CREMUTI libertas, quamquam circumcisis quae dixisse ei
nocuerat; sed elatum abunde spiritum et audaces sententias
deprehendas etiam in his quae manent. Sunt et alii scriptores boni, sed
nos genera degustamus, non bibliothecas excutimus.
|105| Oratores vero vel praecipue Latinam eloquentiam parem facere
Graecae possunt; nam CICERONEM cuicumque eorum fortiter
opposuerim. Nec ignoro quantam mihi concitem pugnam, cum
praesertim non id sit propositi ut eum Demostheni comparem hoc
tempore; neque enim attinet, cum Demosthenen in primis legendum vel
ediscendum potius putem. |106| Quorum ego virtutes plerasque arbitror
similes, consilium, ordinem, dividendi, praeparandi, probandi rationem,
[omnia] denique quae sunt inventionis. In eloquendo est aliqua
diversitas: densior ille hic copiosior, ille concludit adstrictius hic latius,
pugnat ille acumine semper hic frequenter et pondere, illi nihil detrahi
potest huic nihil adici, curae plus in illo in hoc naturae. |107| Salibus
certe et commiseratione, quae duo plurimum in adfectibus valent,
vincimus. Et fortasse epilogos illi mos civitatis abstulerit, sed et nobis
illa, quae Attici mirantur, diversa Latini sermonis ratio minus
permiserit. In epistulis quidem, quamquam sunt utriusque, dialogisve,
quibus nihil ille, nulla contentio est. |108| Cedendum vero in hoc, quod
et prior fuit et ex magna parte Ciceronem quantus est fecit. Nam mihi
videtur M. Tullius, cum se totum ad imitationem Graecorum contulisset,
effinxisse vim Demosthenis, copiam Platonis, iucunditatem Isocratis.
|109| Nec vero quod in quoque optimum fuit studio consecutus est
tantum, sed plurimas vel potius omnes ex se ipso virtutes extulit
immortalis ingenii beatissima ubertate. Non enim 'pluvias,' ut ait
Pindarus, 'aquas colligit, sed vivo gurgite exundat,' dono quodam
providentiae genitus, in quo totas vires suas eloquentia experiretur.
|110| Nam quis docere diligentius, movere vehementius potest? Cui
tanta umquam iucunditas adfuit? ut ipsa illa quae extorquet impetrare
eum credas, et cum transversum vi sua iudicem ferat, tamen ille non
rapi videatur, sed sequi. |111| Iam in omnibus quae dicit tanta auctoritas
inest ut dissentire pudeat, nec advocati studium sed testis aut iudicis
adferat fidem; cum interim haec omnia, quae vix singula quisquam
intentissima cura consequi posset, fluunt inlaborata et illa, qua nihil
pulchrius auditum est, oratio prae se fert tamen felicissimam facilitatem.
|112| Quare non immerito ab hominibus aetatis suae regnare in iudiciis
dictus est, apud posteros vero id consecutus, ut Cicero iam non hominis
nomen sed eloquentiae habeatur. Hunc igitur spectemus, hoc
propositum nobis sit exemplum, ille se profecisse sciat, cui Cicero
valde placebit. |113| Multa in ASINIO POLLIONE inventio, summa
diligentia, adeo ut quibusdam etiam nimia videatur, et consilii et animi
satis: a nitore et iucunditate Ciceronis ita longe abest ut videri possit
saeculo prior. At MESSALLA nitidus et candidus et quodam modo
praeferens in dicendo nobilitatem suam, viribus minor. |114| C. vero
CAESAR si foro tantum vacasset, non
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.