M. Fabi Quintiliani institutionis oratoriae liber decimus | Page 9

Marcus Fabius Quintilianus
pars magna contineatur imitatione. Nam ut invenire primum fuit
estque praecipuum, sic ea quae bene inventa sunt utile sequi. |2| Atque
omnis vitae ratio sic constat, ut quae probamus in aliis facere ipsi
velimus. Sic litterarum ductus, ut scribendi fiat usus, pueri sequuntur;
sic musici vocem docentium, pictores opera priorum, rustici probatam
experimento culturam in exemplum intuentur; omnis denique
disciplinae initia ad propositum sibi praescriptum formari videmus. |3|
Et hercule necesse est aut similes aut dissimiles bonis simus. Similem
raro natura praestat, frequenter imitatio. Sed hoc ipsum quod tanto
faciliorem nobis rationem rerum omnium facit quam fuit iis qui nihil
quod sequerentur habuerunt, nisi caute et cum iudicio adprehenditur,
nocet.
|4| Ante omnia igitur imitatio per se ipsa non sufficit, vel quia pigri est
ingenii contentum esse iis quae sint ab aliis inventa. Quid enim futurum
erat temporibus illis quae sine exemplo fuerunt, si homines nihil, nisi
quod iam cognovissent, faciendum sibi aut cogitandum putassent?
Nempe nihil fuisset inventum. |5| Cur igitur nefas est reperiri aliquid a
nobis, quod ante non fuerit? An illi rudes sola mentis natura ducti sunt

in hoc, ut tam multa generarent: nos ad quaerendum non eo ipso
concitemur, quod certe scimus invenisse eos qui quaesierunt? |6| Et
cum illi, qui nullum cuiusquam rei habuerunt magistrum, plurima in
posteros tradiderunt, nobis usus aliarum rerum ad eruendas alias non
proderit, sed nihil habebimus nisi beneficii alieni? quem ad modum
quidam pictores in id solum student, ut describere tabulas mensuris ac
lineis sciant. |7| Turpe etiam illud est, contentum esse id consequi quod
imiteris. Nam rursus quid erat futurum, si nemo plus effecisset eo quem
sequebatur? Nihil in poetis supra Livium Andronicum, nihil in historiis
supra pontificum annales haberemus; ratibus adhuc navigaremus; non
esset pictura, nisi quae lineas modo extremas umbrae, quam corpora in
sole fecissent, circumscriberet. |8| Ac si omnia percenseas, nulla
{man}sit ars qualis inventa est, nec intra initium stetit: nisi forte nostra
potissimum tempora damnamus huius infelicitatis, ut nunc demum nihil
crescat: nihil autem crescit sola imitatione. |9| Quod si prioribus adicere
fas non est, quo modo sperare possumus illum oratorem perfectum?
cum in his, quos maximos adhuc novimus, nemo sit inventus in quo
nihil aut desideretur aut reprehendatur. Sed etiam qui summa non
adpetent, contendere potius quam sequi debent. |10| Nam qui hoc agit
ut prior sit, forsitan etiamsi non transierit aequabit. Eum vero nemo
potest aequare cuius vestigiis sibi utique insistendum putat; necesse est
enim semper sit posterior qui sequitur. Adde quod plerumque facilius
est plus facere quam idem; tantam enim difficultatem habet similitudo
ut ne ipsa quidem natura in hoc ita evaluerit ut non res quae simillimae
quaeque pares maxime videantur utique discrimine aliquo discernantur.
|11| Adde quod quidquid alteri simile est, necesse est minus sit eo quod
imitatur, ut umbra corpore et imago facie et actus histrionum veris
adfectibus. Quod in orationibus quoque evenit. Namque iis quae in
exemplum adsumimus subest natura et vera vis; contra omnis imitatio
facta est et ad alienum propositum accommodatur. |12| Quo fit ut minus
sanguinis ac virium declamationes habeant quam orationes, quod in
illis vera, in his adsimilata materia est. Adde quod ea quae in oratore
maxima sunt imitabilia non sunt, ingenium, inventio, vis, facilitas et
quidquid arte non traditur. |13| Ideoque plerique, cum verba quaedam
ex orationibus excerpserunt aut aliquos compositionis certos pedes,
mire a se quae legerunt effingi arbitrantur, cum et verba intercidant
invalescantque temporibus, (ut quorum certissima sit regula in

consuetudine,) eaque non sua natura sint bona aut mala-- nam per se
soni tantum sunt-- sed prout opportune proprieque aut secus collocata
sunt, et compositio cum rebus accommodata sit, tum ipsa varietate
gratissima.
|14| Quapropter exactissimo iudicio circa hanc partem studiorum
examinanda sunt omnia. Primum, quos imitemur: nam sunt plurimi qui
similitudinem pessimi cuiusque et corruptissimi concupierint: tum in
ipsis quos elegerimus, quid sit {ad} quod nos efficiendum comparemus.
|15| Nam in magnis quoque auctoribus incidunt aliqua vitiosa et a
doctis inter ipsos etiam mutuo reprehensa; atque utinam tam bona
imitantes dicerent melius quam mala peius dicunt. Nec vero saltem iis
quibus ad evitanda vitia iudicii satis fuit sufficiat imaginem virtutis
effingere et solam, ut sic dixerim, cutem vel potius illas Epicuri figuras,
quas e summis corporibus dicit effluere. |16| Hoc autem his accidit qui
non introspectis penitus virtutibus ad primum se velut adspectum
orationis aptarunt; et cum iis felicissime cessit imitatio, verbis atque
numeris sunt non multum differentes, vim dicendi atque inventionis
non adsequuntur, sed plerumque declinant in peius et proxima
virtutibus vitia comprehendunt fiuntque pro grandibus tumidi, pressis
exiles, fortibus temerarii, laetis corrupti, compositis exultantes,
simplicibus neglegentes. |17| Ideoque qui horride atque incomposite
quidlibet illud frigidum et inane extulerunt, antiquis se pares credunt;
qui carent cultu atque sententiis, Attici sunt scilicet; qui praecisis
conclusionibus obscuri, Sallustium atque Thucydiden superant; tristes
ac ieiuni Pollionem aemulantur; otiosi et supini, si quid modo longius
circumduxerunt,
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 250
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.