diligens ut cura eius
reprehendatur. |80| Neque ego in his de quibus sum locutus has solas
virtutes, sed has praecipuas puto, nec ceteros parum fuisse magnos.
Quin etiam PHALEREA illum DEMETRIUM, quamquam is primum
inclinasse eloquentiam dicitur, multum ingenii habuisse et facundiae
fateor, vel ob hoc memoria dignum, quod ultimus est fere ex Atticis qui
dici possit orator; quem tamen in illo medio genere dicendi praefert
omnibus Cicero.
|81| Philosophorum, ex quibus plurimum se traxisse eloquentiae M.
Tullius confitetur, quis dubitet PLATONEM esse praecipuum sive
acumine disserendi sive eloquendi facultate divina quadam et Homerica?
Multum enim supra prosam orationem et quam pedestrem Graeci
vocant surgit, ut mihi non hominis ingenio, sed quodam Delphici
videatur oraculo dei instinctus. |82| Quid ego commemorem
XENOPHONTIS illam iucunditatem inadfectatam, sed quam nulla
consequi adfectatio possit? ut ipsae sermonem finxisse Gratiae
videantur, et quod de Pericle veteris comoediae testimonium est in
hunc transferri iustissime possit, in labris eius sedisse quandam
persuadendi deam. |83| Quid reliquorum Socraticorum elegantiam?
Quid ARISTOTELEN? Quem dubito scientia rerum an scriptorum
copia an eloquendi suavitate an inventionum acumine an varietate
operum clariorem putem. Nam in THEOPHRASTO tam est loquendi
nitor ille divinus ut ex eo nomen quoque traxisse dicatur. |84| Minus
indulsere eloquentiae Stoici veteres, sed cum honesta suaserunt tum in
colligendo probandoque quae instituerant plurimum valuerunt, rebus
tamen acuti magis quam (id quod sane non adfectaverunt) oratione
magnifici.
|85| Idem nobis per Romanos quoque auctores ordo ducendus est.
Itaque ut apud illos Homerus, sic apud nos VERGILIUS
auspicatissimum dederit exordium, omnium eius generis poetarum
Graecorum nostrorumque haud dubie proximus. |86| Utar enim verbis
isdem quae ex Afro Domitio iuvenis excepi: qui mihi interroganti quem
Homero crederet maxime accedere, 'secundus,' inquit, 'est Vergilius,
propior tamen primo quam tertio.' Et hercule ut illi naturae caelesti
atque immortali cesserimus, ita curae et diligentiae vel ideo in hoc plus
est, quod ei fuit magis laborandum; et quantum eminentibus vincimur
fortasse aequalitate pensamus. |87| Ceteri omnes longe sequentur. Nam
MACER et LUCRETIUS legendi quidem, sed non ut +phrasin+, id est
corpus eloquentiae faciant, elegantes in sua quisque materia, sed alter
humilis, alter difficilis. ATACINUS VARRO in iis per quae nomen est
adsecutus interpres operis alieni, non spernendus quidem, verum ad
augendam facultatem dicendi parum locuples. |88| ENNIUM sicut
sacros vetustate lucos adoremus, in quibus grandia et antiqua robora
iam non tantam habent speciem quantam religionem. Propiores alii,
atque ad hoc de quo loquimur magis utiles. Lascivus quidem in herois
quoque OVIDIUS et nimium amator ingenii sui, laudandus tamen in
partibus. |89| CORNELIUS autem SEVERUS, etiamsi sit versificator
quam poeta melior, si tamen, ut est dictum, ad exemplar primi libri
bellum Siculum perscripsisset, vindicaret sibi iure secundum locum.
SERRANUM consummari mors immatura non passa est, puerilia
tamen eius opera et maximam indolem ostendunt et admirabilem
praecipue in aetate illa recti generis voluntatem. |90| Multum in
VALERIO FLACCO nuper amisimus. Vehemens et poeticum
ingenium SALEI BASSI fuit, nec ipsum senectute maturuit.
RABIRIUS ac PEDO non in digni cognitione, si vacet. LUCANUS
ardens et concitatus et sententiis clarissimus, et, ut dicam quod sentio,
magis oratoribus quam poetis imitandus. |91| Hos nominavimus, quia
GERMANICUM AUGUSTUM ab institutis studiis deflexit cura
terrarum, parumque dis visum est esse eum maximum poetarum. Quid
tamen his ipsis eius operibus, in quae donato imperio iuvenis secesserat,
sublimius, doctius, omnibus denique numeris praestantius? Quis enim
caneret bella melius quam qui sic gerit? Quem praesidentes studiis deae
propius audirent? Cui magis suas artes aperiret familiare numen
Minervae? |92| Dicent haec plenius futura saecula, nunc enim
ceterarum fulgore virtutum laus ista praestringitur. Nos tamen sacra
litterarum colentes feres, Caesar, si non tacitum hoc praeterimus et
Vergiliano certe versu testamur:
inter victrices hederam tibi serpere laurus.
|93| Elegea quoque Graecos provocamus, cuius mihi tersus atque
elegans maxime videtur auctor TIBULLUS: sunt qui PROPERTIUM
malint. OVIDIUS utroque lascivior, sicut durior GALLUS. Satura
quidem tota nostra est, in qua primus insignem laudem adeptus
LUCILIUS quosdam ita deditos sibi adhuc habet amatores ut eum non
eiusdem modo operis auctoribus sed omnibus poetis praeferre non
dubitent. |94| Ego quantum ab illis, tantum ab Horatio dissentio, qui
Lucilium fluere lutulentum et esse aliquid quod tollere possis, putat.
Nam eruditio in eo mira et libertas atque inde acerbitas et abunde salis.
Multum est tersior ac purus magis HORATIUS et, non labor eius
amore, praecipuus. Multum et verae gloriae quamvis uno libro
PERSIUS meruit. Sunt clari hodieque et qui olim nominabuntur. |95|
Alterum illud etiam prius saturae genus, sed non sola carminum
varietate mixtum condidit TERENTIUS VARRO, vir Romanorum
eruditissimus. Plurimos hic libros et doctissimos composuit,
peritissimus linguae Latinae et omnis antiquitatis et rerum Graecarum
nostrarumque, plus tamen scientiae collaturus quam eloquentiae. |96|
Iambus non sane a Romanis celebratus est ut proprium opus, {sed aliis}
quibusdam interpositus; cuius acerbitas in CATULLO, BIBACULO,
HORATIO, quamquam illi epodos intervenit, reperietur. At lyricorum
idem HORATIUS fere solus legi dignus; nam
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.