sit ingenio validus, materiae
quoque ostendunt, maxima bella et clarissimos canentem duces et epici
carminis onera lyra sustinentem. Reddit enim personis in agendo simul
loquendoque debitam dignitatem, ac si tenuisset modum, videtur
aemulari proximus Homerum potuisse; sed redundat atque effunditur,
quod ut est reprehendendum, ita copiae vitium est. |63| ALCAEUS in
parte operis 'aureo plectro' merito donatur, qua tyrannos insectatus
multum etiam moribus confert, in eloquendo quoque brevis et
magnificus et diligens et plerumque oratori similis; sed et lusit et in
amores descendit, maioribus tamen aptior. |64| SIMONIDES, tenuis
alioqui, sermone proprio et iucunditate quadam commendari potest;
praecipua tamen eius in commovenda miseratione virtus, ut quidam in
hac eum parte omnibus eius operis auctoribus praeferant.
|65| Antiqua comoedia cum sinceram illam sermonis Attici gratiam
prope sola retinet, tum facundissimae libertatis est et in insectandis
vitiis praecipua; plurimum tamen virium etiam in ceteris partibus habet.
Nam et grandis et elegans et venusta, et nescio an ulla, post Homerum
tamen, quem ut Achillen semper excipi par est, aut similior sit
oratoribus aut ad oratores faciendos aptior. |66| Plures eius auctores,
ARISTOPHANES tamen et EUPOLIS CRATINUSque praecipui.
Tragoedias primus in lucem AESCHYLUS protulit, sublimis et gravis
et grandiloquus saepe usque ad vitium, sed rudis in plerisque et
incompositus; propter quod correctas eius fabulas in certamen deferre
posterioribus poetis Athenienses permiserunt, suntque eo modo multi
coronati. |67| Sed longe clarius inlustraverunt hoc opus SOPHOCLES
atque EURIPIDES, quorum in dispari dicendi via uter sit poeta melior
inter plurimos quaeritur. Idque ego sane, quoniam ad praesentem
materiam nihil pertinet, iniudicatum relinquo. Illud quidem nemo non
fateatur necesse est, iis qui se ad agendum comparant utiliorem longe
fore Euripiden. |68| Namque is et sermone (quod ipsum reprehendunt
quibus gravitas et cothurnus et sonus Sophocli videtur esse sublimior)
magis accedit oratorio generi, et sententiis densus et in iis quae a
sapientibus tradita sunt paene ipsis par, et dicendo ac respondendo
cuilibet eorum qui fuerunt in foro diserti comparandus; in adfectibus
vero cum omnibus mirus, tum in iis qui in miseratione constant facile
praecipuus. |69| Hunc admiratus maxime est, ut saepe testatur, et
secutus, quamquam in opere diverso, MENANDER, qui vel unus meo
quidem iudicio diligenter lectus ad cuncta quae praecipimus effingenda
sufficiat: ita omnem vitae imaginem expressit, tanta in eo inveniendi
copia et eloquendi facultas, ita est omnibus rebus, personis, adfectibus
accommodatus. |70| Nec nihil profecto viderunt qui orationes, quae
Charisi nomini addicuntur, a Menandro scriptas putant. Sed mihi longe
magis orator probari in opere suo videtur, nisi forte aut illa iudicia, qua
Epitrepontes, Epicleros, Locroe habent, aut meditationes in Psophodee,
Nomothete, Hypobolimaeo non omnibus oratoriis numeris sunt
absolutae. |71| Ego tamen plus adhuc quiddam collaturum eum
declamatoribus puto, quoniam his necesse est secundum condicionem
controversiarum plures subire personas, patrum filiorum, militum
rusticorum, divitum pauperum, irascentium deprecantium, mitium
asperorum; in quibus omnibus mire custoditur ab hoc poeta decor. |72|
Atque ille quidem omnibus eiusdem operis auctoribus abstulit nomen et
fulgore quodam suae claritatis tenebras obduxit. Tamen habent alii
quoque comici, si cum venia leguntur, quaedam quae possis decerpere,
et praecipue PHILEMON; qui ut prave sui temporis iudiciis Menandro
saepe praelatus est, ita consensu tamen omnium meruit credi secundus.
|73| Historiam multi scripsere praeclare, sed nemo dubitat longe duos
ceteris praeferendos, quorum diversa virtus laudem paene est parem
consecuta. Densus et brevis et semper instans sibi THUCYDIDES,
dulcis et candidus et fusus HERODOTUS: ille concitatis hic remissis
adfectibus melior, ille contionibus hic sermonibus, ille vi hic voluptate.
|74| THEOPOMPUS his proximus ut in historia praedictis minor, ita
oratori magis similis, ut qui, antequam est ad hoc opus sollicitatus, diu
fuerit orator. PHILISTUS quoque meretur qui turbae quamvis bonorum
post eos auctorum eximatur, imitator Thucydidi et ut multo infirmior,
ita aliquatenus lucidior. EPHORUS, ut Isocrati visum, calcaribus eget.
CLITARCHI probatur ingenium, fides infamatur. |75| Longo post
intervallo temporis natus TIMAGENES vel hoc est ipso probabilis,
quod intermissam historias scribendi industriam nova laude reparavit.
XENOPHON non excidit mihi, sed inter philosophos reddendus est.
|76| Sequitur oratorum ingens manus, ut cum decem simul Athenis
aetas una tulerit. Quorum longe princeps DEMOSTHENES ac paene
lex orandi fuit: tanta vis in eo, tam densa omnia, ita quibusdam nervis
intenta sunt, tam nihil otiosum, is dicendi modus, ut nec quod desit in
eo nec quod redundet invenias. |77| Plenior AESCHINES et magis
fusus et grandiori similis, quo minus strictus est; carnis tamen plus
habet, minus lacertorum. Dulcis in primis et acutus HYPERIDES, sed
minoribus causis-- ut non dixerim utilior-- magis par. |78| His aetate
LYSIAS maior, subtilis atque elegans et quo nihil, si oratori satis sit
docere, quaeras perfectius; nihil enim est inane, nihil arcessitum, puro
tamen fonti quam magno flumini propior. |79| ISOCRATES in diverso
genere dicendi nitidus et comptus et palaestrae quam pugnae magis
accommodatus omnes dicendi veneres sectatus est, nec immerito:
auditoriis enim se, non iudiciis compararat: in inventione facilis,
honesti studiosus, in compositione adeo
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.