M. Fabi Quintiliani institutionis oratoriae liber decimus | Page 4

Marcus Fabius Quintilianus
lascivia deliciaeque et omnia ad
voluptatem multitudinis imperitae composita delectant. |44| Ipsorum
etiam qui rectum dicendi genus sequi volunt, alii pressa demum et
tenuia atque quae minimum ab usu cotidiano recedant, sana et vere
Attica putant; quosdam elatior ingenii vis et magis concitata et plena
spiritus capit; sunt etiam lenis et nitidi et compositi generis non pauci
amatores. De qua differentia disseram diligentius, cum de genere
dicendi quaerendum erit: interim summatim, quid et a qua lectione
petere possint qui confirmare facultatem dicendi volent, attingam:
paucos enim, qui sunt eminentissimi, excerpere in animo est. |45| Facile
est autem studiosis, qui sint his simillimi, iudicare, ne quisquam
queratur omissos forte aliquos quos ipse valde probet; fateor enim
plures legendos esse quam qui a me nominabuntur. Sed nunc genera
ipsa lectionum, quae praecipue convenire intendentibus ut oratores fiant
existimem, persequar.

|46| Igitur, ut Aratus ab Iove incipiendum putat, ita nos rite coepturi ab
HOMERO videmur. Hic enim, quem ad modum ex Oceano dicit ipse
omnium {fluminum} fontiumque cursus initium capere, omnibus
eloquentiae partibus exemplum et ortum dedit. Hunc nemo in magnis
rebus sublimitate, in parvis proprietate superaverit. Idem laetus ac
pressus, iucundus et gravis, tum copia tum brevitate mirabilis, nec
poetica modo, sed oratoria virtute eminentissimus. |47| Nam ut de
laudibus, exhortationibus, consolationibus taceam, nonne vel nonus
liber, quo missa ad Achillen legatio continetur, vel in primo inter duces
illa contentio vel dictae in secundo sententiae omnes litium ac
consiliorum explicant artes? |48| Adfectus quidem vel illos mites vel
hos concitatos nemo erit tam indoctus qui non in sua potestate hunc
auctorem habuisse fateatur. Age vero, non utriusque operis sui ingressu
in paucissimis versibus legem prooemiorum non dico servavit, sed
constituit? Nam benevolum auditorem invocatione dearum quas
praesidere vatibus creditum est, et intentum proposita rerum
magnitudine, et docilem summa celeriter comprehensa facit. |49|
Narrare vero quis brevius quam qui mortem nuntiat Patrocli, quis
significantius potest quam qui Curetum Aetolorumque proelium
exponit? Iam similitudines, amplificationes, exempla, digressus, signa
rerum et argumenta ceteraque {genera} probandi ac refutandi sunt ita
multa ut etiam qui de artibus scripserunt plurima earum rerum
testimonia ab hoc poeta petant. |50| Nam epilogus quidem quis
umquam poterit illis Priami rogantis Achillen precibus aequari? Quid?
In verbis, sententiis, figuris, dispositione totius operis nonne humani
ingenii modum excedit? ut magni sit virtutes eius non aemulatione,
quod fieri non potest, sed intellectu sequi. |51| Verum hic omnes sine
dubio et in omni genere eloquentiae procul a se reliquit, epicos tamen
praecipue, videlicet quia clarissima in materia simili comparatio est.
|52| Raro adsurgit HESIODUS magnaque pars eius in nominibus est
occupata, tamen utiles circa praecepta sententiae levitasque verborum
et compositionis probabilis, daturque ei palma in illo medio genere
dicendi. |53| Contra in ANTIMACHO vis et gravitas et minime vulgare
eloquendi genus habet laudem. Sed quamvis ei secundas fere
grammaticorum consensus deferat, et adfectibus et iucunditate et
dispositione et omnino arte deficitur, ut plane manifesto appareat
quanto sit aliud proximum esse, aliud secundum. |54| PANYASIN, ex

utroque mixtum, putant in eloquendo neutrius aequare virtutes, alterum
tamen ab eo materia, alterum disponendi ratione superari.
APOLLONIUS in ordinem a grammaticis datum non venit, quia
Aristarchus atque Aristophanes poetarum iudices neminem sui
temporis in numerum redegerunt; non tamen contemnendum reddidit
opus aequali quadam mediocritate. |55| ARATI materia motu caret, ut
in qua nulla varietas, nullus adfectus, nulla persona, nulla cuiusquam sit
oratio; sufficit tamen operi cui se parem credidit. Admirabilis in suo
genere THEOCRITUS, sed musa illa rustica et pastoralis non forum
modo, verum ipsam etiam urbem reformidat. |56| Audire videor
undique congerentes nomina plurimorum poetarum. Quid? Herculis
acta non bene PISANDROS? NICANDRUM frustra secuti Macer
atque Vergilius? Quid? EUPHORIONEM transibimus? Quem nisi
probasset Vergilius idem, numquam certe 'conditorum Chalcidico versu
carminum' fecisset in Bucolicis mentionem. Quid? Horatius frustra
TYRTAEUM Homero subiungit? |57| Nec sane quisquam est tam
procul a cognitione eorum remotus ut non indicem certe ex bibliotheca
sumptum transferre in libros suos possit. Nec ignoro igitur quos transeo
nec utique damno, ut qui dixerim esse in omnibus utilitatis aliquid. |58|
Sed ad illos iam perfectis constitutisque viribus revertemur, quod in
cenis grandibus saepe facimus, ut, cum optimis satiati sumus, varietas
tamen nobis ex vilioribus grata sit. Tunc et elegiam vacabit in manus
sumere, cuius princeps habetur CALLIMACHUS, secundas
confessione plurimorum PHILETAS occupavit. |59| Sed dum
adsequimur illam firmam, ut dixi, facilitatem, optimis adsuescendum
est et multa magis quam multorum lectione formanda mens et ducendus
color. Itaque ex tribus receptis Aristarchi iudicio scriptoribus iamborum
ad +hexin+ maxime pertinebit unus ARCHILOCHUS. |60| Summa in
hoc vis elocutionis, cum validae tum breves vibrantesque sententiae,
plurimum sanguinis atque nervorum, adeo ut videatur quibusdam, quod
quoquam minor est, materiae esse, non ingenii vitium. |61| Novem vero
lyricorum longe PINDARUS princeps spiritu magnificentia, sententiis
figuris, beatissima rerum verborumque copia et velut quodam
eloquentiae flumine; propter quae Horatius eum merito credidit nemini
imitabilem. |62| STESICHORUM, quam
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 250
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.