vero etiam Homerus ipse videatur. |25| Summi
enim sunt, homines tamen, acciditque his qui, quidquid apud illos
reppererunt, dicendi legem putant, ut deteriora imitentur (id enim est
facilius) ac se abunde similes putent si vitia magnorum consequantur.
|26| Modesto tamen et circumspecto iudicio de tantis viris
pronuntiandum est, ne, quod plerisque accidit, damnent quae non
intellegunt. Ac si necesse est in alteram errare partem, omnia eorum
legentibus placere quam multa displicere maluerim.
|27| Plurimum dicit oratori conferre Theophrastus lectionem poetarum
multique eius iudicium sequuntur, neque immerito. Namque ab his in
rebus spiritus et in verbis sublimitas et in adfectibus motus omnis et in
personis decor petitur, praecipueque velut attrita cotidiano actu forensi
ingenia optime rerum talium blanditia reparantur; ideoque in hac
lectione Cicero requiescendum putat. |28| Meminerimus tamen non per
omnia poetas esse oratori sequendos nec libertate verborum nec licentia
figurarum: {poeticam} ostentationi comparatam et praeter id quod
solam petit voluptatem, eamque etiam fingendo non falsa modo sed
etiam quaedam incredibilia sectatur, patrocinio quoque aliquo iuvari,
|29| quod adligata ad certam pedum necessitatem non semper uti
propriis possit, sed depulsa recta via necessario ad eloquendi quaedam
deverticula confugiat, nec mutare quaedam modo verba, sed extendere,
conripere, convertere, dividere cogatur: nos vero armatos stare in acie
et summis de rebus decernere et ad victoriam niti. |30| Neque ego arma
squalere situ ac rubigine velim, sed fulgorem in iis esse qui terreat,
qualis est ferri, quo mens simul visusque praestringitur, non qualis auri
argentique, imbellis et potius habenti periculosus.
|31| Historia quoque alere oratorem quodam uberi iucundoque suco
potest; verum et ipsa sic est legenda ut sciamus plerasque eius virtutes
oratori esse vitandas. Est enim proxima poetis et quodam modo carmen
solutum, et scribitur ad narrandum, non ad probandum, totumque opus
non ad actum rei pugnamque praesentem, sed ad memoriam posteritatis
et ingenii famam componitur; ideoque et verbis remotioribus et
liberioribus figuris narrandi taedium evitat. |32| Itaque, ut dixi, neque
illa Sallustiana brevitas, qua nihil apud aures vacuas atque eruditas
potest esse perfectius, apud occupatum variis cogitationibus iudicem et
saepius ineruditum captanda nobis est, neque illa Livi lactea ubertas
satis docebit eum qui non speciem expositionis, sed fidem quaerit. |33|
Adde quod M. Tullius ne Thucydiden quidem aut Xenophontem utiles
oratori putat, quamquam illum 'bellicum canere,' huius 'ore Musas esse
locutas' existimet. Licet tamen nobis in digressionibus uti vel historico
nonnumquam nitore, dum in his de quibus erit quaestio meminerimus
non athletarum toris, sed militum lacertis {opus} esse, nec
versicolorem illam, qua Demetrius Phalereus dicebatur uti, vestem bene
ad forensem pulverem facere. |34| Est et alius ex historiis usus et is
quidem maximus, sed non ad praesentem pertinens locum, ex
cognitione rerum exemplorumque, quibus in primis instructus esse
debet orator, ne omnia testimonia exspectet a litigatore, sed pleraque ex
vetustate diligenter sibi cognita sumat, hoc potentiora, quod ea sola
criminibus odii et gratiae vacant.
|35| A philosophorum vero lectione ut essent multa nobis petenda vitio
factum est oratorum, qui quidem illis optima sui operis parte cesserunt.
Nam et de iustis, honestis, utilibus iisque quae sunt istis contraria, et de
rebus divinis maxime dicunt et argumentantur acriter {Stoici}, et
altercationibus atque interrogationibus oratorem futurum optime
Socratici praeparant. |36| Sed his quoque adhibendum est simile
iudicium, ut etiam cum in rebus versemur isdem non tamen eandem
esse condicionem sciamus litium ac disputationum, fori et auditorii,
praeceptorum et periculorum.
|37| Credo exacturos plerosque, cum tantum esse utilitatis in legendo
iudicemus, ut id quoque adiungamus operi, qui sint {legendi}, quae in
auctore quoque praecipua virtus. Sed persequi singulos infiniti fuerit
operis. |38| Quippe cum in Bruto M. Tullius tot milibus versuum de
Romanis tantum oratoribus loquatur et tamen de omnibus aetatis suae,
[quibuscum vivebat], exceptis Caesare atque Marcello, silentium egerit,
quis erit modus si et illos et qui postea fuerunt et Graecos omnes
{persequamur} [et philosophos]? |39| Fuit igitur brevitas illa tutissima
quae est apud Livium in epistula ad filium scripta, 'legendos
Demosthenen atque Ciceronem, tum ita, ut quisque esset Demostheni et
Ciceroni simillimus.' |40| Non est dissimulanda nostri quoque iudicii
summa. Paucos enim vel potius vix ullum ex his qui vetustatem
pertulerunt existimo posse reperiri, quin iudicium adhibentibus
adlaturus sit utilitatis aliquid, cum se Cicero ab illis quoque
vetustissimis auctoribus, ingeniosis quidem, sed arte carentibus,
plurimum fateatur adiutum. |41| Nec multo aliud de novis sentio;
quotus enim quisque inveniri tam demens potest, qui ne minima
quidem alicuius certe fiducia partis memoriam posteritatis speraverit?
Qui si quis est, intra primos statim versus deprehendetur, et citius nos
dimittet quam ut eius nobis magno temporis detrimento constet
experimentum. |42| Sed non quidquid ad aliquam partem scientiae
pertinet, protinus ad faciendam +phrasin+, de qua loquimur,
accommodatum.
Verum antequam de singulis loquar, pauca in universum de varietate
opinionum dicenda sunt. |43| Nam quidam solos veteres legendos
putant neque in ullis aliis esse naturalem eloquentiam et robur viris
dignum arbitrantur, alios recens haec
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.