iterum aut simplicia aut conposita esse existimabant (L.D. VII 68. Sext. Emp. VIII 93.) simplicibus adnumerabant "er?t��ma pusma prostaktikon horkikon aratikon hupothetikon ekthetikon thaumastikon epapor��tikon pragma homoion axi?mati", quorum definitiones leguntur ap. L.D. VII 66 sq. Ammon. ad Aristot. "p. herm." p. 96a Br. Geo. Choerob. p. 1178 B. p. 739 Gaisf. Anonym. Coisl. p. 93a Br. praeterea simplicium "axi?mat?n" erant alia "apophantika katagoreutika kat��gor��tika huperapophantika arn��tika ster��tika" (L.D. VII 69), alia "h?rismena aorista mesa" (Sext. Emp. VIII 96 sq.). tractarunt igitur in hac parte modos et formulas loquendi ut interrogationem et adhortationem, inter utrumque quidem non magis distinguentes, quam Protagoras fecerat (cf. L. Spengel art. script, p. 44), deinde affirmationes et negationes, enuntiata finita et infinita. Conposita axiomata secundum coniunctiones, quibus formantur (cf. C.F. Iahn grammaticor. graec. de coni. doctr. p. 19 sq.) diuidebant, quorum praecipua haec erant "to sun��mmenon (ei) to parasunn��menon (epei) to sumpeplegmenon (kai kai) to diexeugmenon (�� ��) to aiti?des (dioti) to diasaphoun to mallon (mallon ��) to diasaphoun to h��tton (h��tton ��)" L.D. VII 69. 71 sq. Postremo sequebatur expositio "t?n log?n kai sullogism?n", quorum 'ingentem diuisionem' (L.D. VII 76 sq. Seneca l.l.) excribere longum nec necesse est; nam id quod uolui satis elucere confiteor, stoicos magna cum subtilitate argutaque sagacitate de his rebus disputasse uberrimamque materiam hoc argumentum tractantibus congessisse. Vnum adicio Dionysi Halicarnasensis locum ita scribentis de comp. uerb. IIII p. 70 Sch. (cf. V p. 84): "Eg?g' oun, hote diegn?n taut��n t��n hupothesin, ez��toun ei ti tois proteron eir��tai peri aut��s kai malista tois apo t��s Stoas philosophois, eid?s tous andras ou mikran phrontida tou lektikou topou pepoi��menous; dei gar autois tal��th�� marturein. oudam�� de ouden hup' oudenos heur?n t?n goun onomatos ��xi?men?n oute meizon oute elatton sunachthen eis h��n eg? pro��r��mai pragmateian; has de Chrusippos kataleloipe suntaxeis dittas epigraph��n echousas 'peri t��s suntaxe?s t?n tou logou mer?n' ou rh��torik��n the?rian echousas, alla dialektik��n, h?s isasin hoi tas biblous anegn?kotes, huper axi?mat?n suntaxe?s al��th?n te kai pseud?n, kai dunat?n kai adunat?n, endechomen?n te kai metapiptont?n kai amphibol?n kai all?n tin?n toioutotrop?n, oudemian oute chreian out' ?pheleian tois politikois logois sumballomenas, eis goun h��don��n kai kallos herm��neias, h?n dei stochazesthai t��n sunthesin; taut��s men t��s pragmateias apest��n ktl." quibus uerbis cum dialecticam stoicae syntaxeos rationem{6} cognoscimus, tum illo tempore unicuique qui de uerborum constructione siue rhetor siue grammaticus scribere uellet, primum doctrinam stoicorum in mentem uenire, illorum praecepta circumspici, ab illorum studiis omnes huiusmodi quaestiones proficisci.
Footnote 5: In his secutus sum Porphyrium ap. Amm. in Arist. "p. herm." p. 104b Br. et Apoll. d. synt. I 8 p. 31 B. III 32 p. 299. de pronom. p. 146. cf. Lucian. uit. auct. 21. R. Schmidt l.l. p. 64. Prantl l.l. p. 439 sq. Steinthal l.l. p. 298. Suidas u. "sumbama" nescio quem exscripsit non accuratius quam u. "kat��gor��ma" Laertium Diog. VII, 63 sq., in quo ipso lacunam esse diu intellectum est. Priscianus uero XVIII 4. II p. 211 H., qui quidem locus tam turbatus est, ut neque a librariis ita corruptum neque a scriptore rem tam male perspectam esse, sed lectorem eumque non optime doctum haec adiecisse crediderim, ita scribit: et sciendum quod has quidem constructiones quae per nominatiuum absoluuntur, stoici "axi?mata" uel "sumbamata", id est dignitates uel congruitates, uocabant, ut ego Priscianus scribo, Apollonius ambulat, Plato philosophatur, illas uero quibus transitiones ab alia ad aliam fiunt personam, in quibus necesse est cum nominatiuo etiam obliquum aliquem casum proferri, "parasumbamata" dicebant, hoc est minus quam congruitates, ut Cicero seruat patriam, quando uero ex duobus obliquis constructio fit, "asumbama" id est incongruitatem dicebant ut placet mihi uenire ad te, siue nominibus ipsis tamen seu uerbis hoc exigentibus. uides hic non solum axiomata et "sumbamata" confundi, uerum etiam transitiua uerba (de genere loquendi cf. XIII 23 p. 15 H.) cum nominatiuo et accusatiuo, quae axiomata sunt, "parasumbamata" dici. praeterea tertiae constructionis, quando ex duobus obliquis fit, exemplum nullo modo aptum est, expectares pudet me illius, uel tale quid. ceterum dummodo tali loco aliqua fides habenda esset, a quibusdam stoicorum "asumbama" quod ab aliis "elatton �� parasumbama" dictum est, quod eo est incertius, quia appellatio pessime in rem quadrat.
Footnote 6: Praeterea Dionysi loco euincitur, et illos Chrysippi libros de rhetorica non egisse (rhetoricam uero stoici ad dialecticam referebant L.D. VII 41), et si Dionysium bene elegisse credimus quod in conscribendo opere adhiberet, in aliis quoque libris hanc a Chrysippo esse neglectam, quod in plerisque factum esse index ille confirmat Laertianus.
Videamus nunc, paucis *de Varronis philosophia* praemissis, quae ratio inter Alexandrinorum et Stoicorum grammaticam et libros de lingua latina sit. Varro erat auditor et familiaris Antiochi Ascalonitae (Cic. Acad. post. I 3, 12. 4, 13), cuius placita postea quoque probauit (Cic. epist. ad Att. XIII 12, 3. 16, 1) extremisque uitae lustris diligenter exposuit{7} (Augustin. de ciu. dei XVIIII 3, 2). Ciceronem qui academica et epistulas
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.