modo laudatas a.u. DCCVIIII scripsit acriter inpugnat O. Mueller praef. Varr. p. V sq., quod ne conpertum quidem habuerit, Varronem ex Antiochi academia in stoam transmigrasse, cuius philosophiam in libris de lingua latina eodem tempore conscriptis fere ubique secutus sit. quod parum considerate posuit. M. Tullium enim, licet antiquorum philosophorum graecorum sententias paullo neglegentius et cuiuis proximo scriptori se dedens exposuerit (cf. F. Schleiermacher kritik d. sittenl. p. 157. A.B. Krische forsch. in alt. phil. I p. 33. 444 sq.) de amici et condiscipuli (R. Kuehner Cic. in phil. mer. p. 38) sensu et cogitandi ratione tam grauiter errasse idque publice professum esse, nemo credet, qui magnum discrimen inter scholas illas fuisse putet. Antiochus uero, Philonis qui ipse stoicis nonnulla concesserat auditor, nouae academiae placitum nec sensibus nec ratione cognosci et perspici quidquam ab hominibus posse diu sustinuit ac defendit, deinde de eiusdem infirmitate et peruersitate 'omnium philosophorum concursu' conuictus, stoicorum decreta de conprehensione et adprobatione, ut Ciceronem "katal��psin" et "sunkatathesin" uertentem sequar, adsumpsit (cf. Krische l.l. p. 166 sq. Grysar d. academik. Philo u. Antioch. p. 25) et hanc uiam ingressus eo usque processit, ut non solum Chrysippeam dialecticam toto pectore amplecteretur (Cic. acad. post. II 46, 143), uerum etiam 'si perpauca mutauisset, germanissimus stoicus' fuisset (Cic. l.l. 43, 132. Sext Emp. hyp. Pyrrh. I 235). nempe in philosophiae parte morali sibi constitit (Cic. l.l. 43, 133), in dialecticis autem non potuit stoicis primas non deferre, quorum placita etiam in physicis probasse uidetur. cuius uiri auditorem fidelemque sectatorem cum Varronem fuisse constet, minime mirum esse adparet, quod et in reliquis scriptis (cf. L. Krahner l.l. p. 8 sq. grundl. z. gesch. d. verf. d. r?m. staatsrel. p. 51. C.H.I. Francken fragm. Varr. quae inuen. in libr. S. August. de ciu. dei p. 160) multa stoam redolent et in libris de lingua latina, quorum pauca memorasse sufficiat. cum eis quae ibi leguntur de loco (V 14 p. 24) conferas Zenonem apud Stob. ecl. phys. I 19, 1, de tempore (VI 3 p. 186) Apollodorum apud Stob. l.s. I 9, 42, de igni (V 70 p. 76) Chrysippum apud Plut. de stoic. repugn. p. 1053 A, de motu solis (VI 4 p. 186 sq.) Zenonem apud Stob. l.l. I 26, 3, de animae partibus (VIIII 30 p. 476) Laert. Diog. VII 110. 157, quibus conlatis haec e stoicorum mente scripta esse uidebis, et sic multa (cf. V 59 p. 64 sq.) quae ad rerum naturam spectant. perinde non pauca ne dicam omnia ex eorum dialectica Varronem sumpsisse quae modo de Antiocho disputaui docent; in rebus grammaticis eum saepe ab eisdem pendere, itidem exemplis quibusdam ostendam. Chrysippus inter nomina et uocabula distinxit (Laert. Diog. VII 57 sq. cf. G. Schoemann lehre v. d. redeth. p. 79), stoicorum nescio qui pronomina cum articulis articulos, illa finitos hos infinitos, adpellauerunt (Apollon. de pron. p. 48); utrumque habet Varro VIII 45 p. 424, quorum alterum parum ad linguam latinam accommodatum esse uides. stoicos secutus quinque casus (VIII 16 p. 403){8} eorumque primum rectum posuit (VIII 4 p. 393 cf. R. Schmidt l.s. p. 58) et ab eisdem temporum uerbi descriptionem (VIIII 97 p. 529 sq.) mutuatus est (cf. Herm. Schmidt doctr. temp. uerbi gr. et lat. I p. 14. R. Schmidt l.l. p. 68). sed nec talia neque uestigia quaedam intimae dialecticae stoicae (cf. VI 56 p. 232 cl. Prantl l.s. p. 438. 519. X 59 p. 578. L.D. VII 53) ut recte de libris nostris iudicemus sufficiunt. nam stoici in multis rebus grammaticis auctores erant; quorum inuenta omnes grammatici probarent et Varronem in his rebus in uniuersum eorum praeceptis obtemperasse supra uidimus.
Footnote 7: Non recte L. Krahner de Varronis philos. p. 3 Ciceronem illius libro de philosophia (Augustin. l.l. XVIIII 1, 1) usum esse et academicorum sententias illius uerbis introduxisse sibi persuasit. nam primum si res ita esset, Cicero Acad. post. I 1, 3 dicere non potuit _quaero cur cum multa scribis *genus hoc praetermittas*,_ de rebus philosophicis loquens; deinde Varro apud Ciceronem I 2, 8 saturas laudationes antiquitatum prooemia perhibet, nihil de philosophico quodam libro memorat; denique nonnisi ita fere ut l.l. I 2, 4 sq. Varro exponit de philosophia et his rebus latine scribendis re uera cogitauit, aptus erat cuius exemplo Cicero ciues suos meliora edoceret. accedit, de quo optime A.B. Krische ueb. Ciceros Acad. in Goetting. stud. 1845 p. 175 iudicauit, quod fragmentum ex illo Varronis libro ab Augustino seruatum libro Tulliano de finibus quinto respondet, post annum igitur 709 scriptum esse oportet (cf. N. Madvig praef. Cic. de finib. p. LVIIII).
Footnote 8: Verba sic leguntur in codice Florentino quantum sciamus _propter eorum qui *dicuntur* sunt declinati casus, uti is qui de altero diceret, distinguere posset cum uocaret cum daret cum accusaret, sic alia eiusmodi_ (Sp., eiusdem F) _discrimina, quae nos et Graecos ad declinandum duxerunt. sine controuersia sunt quinque._ legendum
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.