Libris Grammaticis | Page 3

M. Terentius Varro
enim etiam in Varronis loco quem confert X 21 p. 556 ex Ed. Luebberti emendatione (thes. V quaest. pontif. adn.) id est quod M. Terentius interdum sexum uocat. casus autem licet a Varrone nonnunquam generaliter positum sit, a Romano multo posteriore nec indocto scriptore, cui haec Charisius debet, hoc modo usurpari non potuit si intellegi uoluit. reliqua cum generalia sint et Varro quoque l.s. de nominum tantum analogia loquatur, nullam dubitationem mouent, de eadem (cf. Varr. de l.l. VIII 13 p. 401) Aristophanem egisse; quod si huius disciplinae progressus spectas, non nullius momenti est.
Footnote 4: De singulis Tryphonis libris recte iudicauit A. de Velsen l.l. p. 24 sq. Qui praeterea de his rebus scripserunt post Varronis, immo Apolloni tempora uixerunt, ut de Herodiano (cf. Michael Syncellus in Bachmanni anecd. gr. II p. 424 cl. E. Egger Apoll. Dyscole p. 234) taceam, Telephus Crateteus, qui teste Suida "peri suntaxe?s logou Attikou biblia" 5 edidit, post Augustum floruit (cf. Preller ztschr. f. alterthw. 1837 p. 499) et L. Veri praeceptor fuisse uidetur (Iul. Capitol. Veri 2. Ebert dissert. Sic. I p. 147), et Arcadius Antiochenus, Herodiano inferior (Choerob. Bekk. anecd. gr. III p. 1193), qui "peri suntaxe?s t?n tou logou mer?n" scripsit. reliqui praeter Byzantinos grammaticos (de quibus Egger l.l. p. 234. 265) rhetores posterioris aetatis erant, ut Gaianus Arabs Theon Alexandrinus Pausanias Caesariensis (Suid.), qui uestigia Dionysi Halicarnasensis et auctoris libri "peri hupsous", qui duos libros "peri suntaxe?s" conposuit, ("p. hupsous" 39, 1) sequebantur.
Prorsus diuersa ratione *stoici* in grammaticis studiis uersabantur (cf. I. Classen de gramm. gr. primord. p. 72 sq. R. Schmidt stoicorum gramm. C. Prantl gesch. d. logik I p. 414 sq. H. Steinthal gesch. d. sprachw. b. d. Griech. u. Roem. p. 278 sq.), quippe qui a philosophia profecti uniuersam hanc disciplinam ad dialecticam referrent, idcircoque a principio ad leges generales quae de lingua ualerent animum intenderent. dialectica eis secundum Posidonium "epist��m�� al��th?n kai pseud?n kai oudeter?n" (Laert. Diog. VII 62) erat itaque praecipuas quoque grammaticae partes etymologiam declinationes syntaxin, cum linguam tamquam subsidium cognitionis haberent, explorabant quatenus ad uerum percipiendum spectarent. loqui ergo cum "to t��n tou nooumenou pragmatos s��mantik��n propheresthai ph?n��n" (Sext. Emp. adu. math. VIII 80 cf. Augustini uerba princ. dial. V _loqui est articulata uoce signum dare_) acciperent, inde consecuntur quae de etymologia (cf. Orig. contra Cels. I 24) et anomalia, cui patrocinabantur (Varr. de l.l. IX 1 p. 456) docebant. syntaxin, illa dialecticae cum grammatica coniunctione posita, tam arte cum praeceptis de iudiciis et conclusionibus datis coniunxerunt, ut nullum fere inter utramque discrimen seruarent (cf. Prantl l.l. p. 442). duobus prioribus nunc missis, de quibus uiri docti supra laudati bene meruerunt et mihi his illic infra dicendum est, breuissime syntaxeos diuisionem in primis Laertium Diogenem secutus (VII 55 sq.) percurram. prae ceteris autem in hac re excelluit Chrysippus 'homo acutissimus', cuius dialecticam dignam quae deorum esset putabant. mirabili nimirum usus adsiduitate uel potius insatiabilitate scribendi plus trecentis libris, quorum indicem apud Laert. Diog. VII 189 sq. habes, singulos locos solius dialecticae inlustrauit, quorum plurimos ne dicam omnes, cum tota haec dialectica e grammaticis rationibus penderet, non minus ad dicendi quam ad cogitandi syntaxin pertinuisse in propatulo est.
Duas igitur fecerunt partes dialecticae, quae secundum Senecam (epist. 89, 9) proprietates uerborum exigit et structuram et argumentationes, ne pro uero falsa subrepant, "ton peri t��s ph?n��s �� t?n s��mainont?n topon", quo de uoce de litteris de uocabulis eorumque pronuntiatione de orationis partibus de rhythmis de poematis de uirtutibus uitiisque orationis agebatur (L.D. VII 44. 55 sq.), alteram quae ad nos nunc pertinet "ton peri t?n pragmat?n �� t?n s��mainomen?n topon", qui praeter "ton peri t?n phantasi?n topon" (L.D. VII 43) conplectebatur "to lekton", quod ab Ammonio (ad Aristot. "p. herm." p. 100a Br.) "meson tou te no��matos kai pragmatos", a Sexto Empirico (adu. math. VIII 70. cf. L.D. VII 73) "to kata logik��n phantasian huphistamenon" explicatur. erant autem "ta lekta" aut "ellip��" aut "autotel��". "ellip��" enuntiata erant ea, quae e solo uerbo, quod nominatiuum ut plenum uel "autoteles" fiat requirit, constant ut "peripatei" (L.D. VII 63) eademque et "kat��gor��mata" et "sumbamata" adpellabant, quibus praeter hoc simplex "kat��gor��ma", uerbum intransitiuum ut nostris terminis utar casu obliquo non egens, etiam transitiuum uerbum adnumerabant sine accusatiuo positum, "elatton �� kat��gor��ma", et duas uerborum inpersonalium classes, alteram quae unum casum obliquum poscit ut "metamelei" (sc. "S?kratei") "parasumbama" siue "parakat��gor��ma", alteram quae duos casus obliquos postulat, ut "melei" (sc. "S?kratei Alkibiadous") "elatton �� parasumbama".{5} huic loco tribuebant cum uniuersam de uerborum generibus et speciebus doctrinam, tum casuum obliquorum, qui cum uerbis coniunguntur explicationem (L.D. VII 64 sq. Schmidt l.l. p. 57 sq.). in plenis enuntiatis "axi?mata" ponebant. "axi?ma de estin ho estin al��thes �� pseudos �� pragma autoteles apophanton hoson eph' heaut? �� kataphanton, h?s ho Chrusippos ph��sin en tois dialektikois horois; hoion h��mera esti, Di?n peripatei" (L.D. VII 65). haec
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 97
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.