praeterea occurrunt apud grammaticos *liber II de antiquitate litterarum* (Prisc. I p. 7 Hertz), *libri ad Attium* (Pompei. comm. art. Don. p. 9. 27), *liber IIII de utilitate sermonis* (Char. p. 123 K.).
* * * * *
I
Libros *de lingua latina* fuisse XXV et praeter quattuor priores (cf. de l.l. V 1 M. p. 12 Sp.) ad Ciceronem ut Caesaris de analogia opus scriptos esse constat, illud ex Hieronymi indice et seuerae dispositionis lege qua Varro non solum in his libris utebatur{1}) (cf. Ritschl nou. mus. rh. VI p. 525), hoc e Ciceronis Academ. post. I 1, 2, cp. ad Attic. XIII 12, 3 (cf. O. Muelleri praef. Varr. p. 111), e librorum de lingua latina V-X codice Florentino initio libri III et in fine libri VIIII (p. 3. 542 Sp.), e multis grammaticorum ueterum testimoniis. Libro primo, quem num Septimio miserit scriptor cum libris II III IIII incertum est, quasi prooemio praemisso, reliqui XXIIII libri quattuor effecerunt hexades, quarum prima etymologiam, altera declinationes, tertia et quarta syntaxin tractabant (l.l. VII 110 p. 390, VII 1 p. 391). infra reiectis quae de singulis libris priorum hexadum dicenda sunt, primum de posterioribus hexadibus agam. duobus enim locis s. s., quibus totius operis dispositionem proponit, Varro profitetur tertia parte se disputaturum esse (VII 110 p. 390) quemadmodum uocabula coniungantur, et (VIII 1 p. 391) ut uocabula inter se ratione coniuncta sententiam efferant, quae quamquam certissimum ipsius scriptoris de consilio suo testimonium continent, tamen de omnibus duodecim libris accipere dubitabant uiri docti. incredibile enim uidebatur, tam multos libros ei doctrinae destinatos fuisse, cuius tam exigua uestigia in grammaticis latinis inuenirentur, quam solus Priscianus multo posterioris aetatis scriptor diligentius explicaret, ipse Apollonium secutus Hadriani aequalem, qui primus omnium hanc prouinciam ad artem et praecepta reuocasset. accedebat, quod Varro neque in scribendi genere neque in eis quae occasione data de huiusmodi rebus monuit, magnum subtilioris syntaxis studium ostendit, et quod, fere ubique ad res et facta siue ad historiam gentium et litterarum siue ad naturam spectent intentus et singula conponere atque ex his iudicare solitus, eandem rationem in rebus grammaticis adhibuisse putabatur. parum profecto consentaneum uidebatur talem scriptorem disciplinam tantis difficultatibus obstrictam quasi constituisse et condidisse. neque hoc fecit, id quod apparebit, si breuiter qua conditione Varronis tempore studia grammatica fuerint in memoriam reuocauerimus.
Footnote 1: cf. praeter libros de re rustica de antiquitatum libris Angustini de ciu. del VI 3, fr. antiquitatum human. lib. XX ap. Non. quadrifariam p. 92, fr. de uita populi Romani lib. I ap. Non. uictuis p. 494.
*Alexandrinorum grammaticorum* et *Pergamenorum* studia artissime cum arte critica conexa erant. ut de singulis poetarum locis iudicare possent, leges quae linguam regerent perscrutabantur et deliberationes suas in poetarum commentariis uariisque dissertationibus perscribebant et hoc modo immensa materia multorum sagacitate et diligentia paullatim pertractata uberrimum thesaurum singularum obseruationum de uerborum ui origine declinatione coniunctione coaceruabant. ab his profecti singulas quaestiones ordine et in artis modum exponebant{2}. scripsit iam Aristophanes Byzantius de analogia{3}, Apollodorus Atheniensis Aristarchi discipulus (Suid. "Apollod?ros") "peri etumologi?n" (Athen. XI p. 483 A. II p. 63 D. al.) eiusque aequalis Demetrius Ixion "etumologoumena" (Athen. III p. 74B. al.); Dionysius Thrax, hic quoque Aristarcho praeceptore usus (cf. M. Schmidt philol. VII p. 366 sq.) "techn��n grammatik��n". primis lineis ductis uarios poetas et dialectos diuersas percensebant et uerborum classes loquendique formulas separatis libris explicabant subtilioremque ita et certiorem earundem quaestionum tractationem incipiebant, quam adsidua scriptorum peruestigatione amplificare studebant. postremo ut rei natura ferebat, syntaxin adgressi sunt neque ante magnum Apollonium quisquam totum argumentum conplexus est. nam Tryphon eiusque discipulus Habron, uterque ab Apollonio haud raro laudatus uel potius inpugnatus, quorum ille Varronis fere aequalis erat (cf. A. de Velsen Tryph. gramm. fragm. p. 1. 33) non nisi de singularum orationis partium constructione scripserunt: Tryphon de articulis aduerbiis coniunctionibus participiis praepositionibus pronominibus personis{4}, Habron de pronomine (Apoll. de synt. p. 60. B.). Ab Alexandrinis igitur grammaticis Varro, quorum opera eum diligenter tractasse testantur libri de lingua latina, qui ad nos peruenerunt, nec consilium neque argumentum syntaxis suae repetere potuit, licet Tryphonis scripta in usum suum conuerterit, quod neque adfirmari nec negari potest.
Footnote 2: Hoc loco haec tetigisse et contrariam rationem Alexandrinorum et stoicorum significasse satis est. qua in re quanti momenti ad studia grammaticorum philosophorum inuenta fuerint, me non fugit. sed haec ut omnia longiora praetermittenda erant.
Footnote 3: cf. A. Nauck Aristoph. Byz. fragm. p. 267. Charisii locum p. 116 _specialis (analogia) est, quae spectatur nunc in rebus nunc in dictionibus_ (Christ m��nchn. gel. anz. 1859 p. 221 e Donatiano, rationibus cod. Neap.) _occupata; cui Graeci modum istius modi condiderunt_ "analogia estin sumplok�� log?n akolouth?n en lexei". _huic Aristophanes quinque rationes dedit uel ut alii putant sex; primo ut eiusdem sint generis de quibus quaeritur, dein casus, tum exitus, quarto numeri syllabarum, item soni_ uereor ut recte Curtius Wachsmuth meus de Cratete Mall. p. 11 explicuerit. genus
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.